Text List

Prev

How to Cite

De scandalo

De scandalo

De scandalo

DE SCANDALO Quaeris autem quatenus habenda sit scandali ratio? Primum omnium moneo, quod & antea, fidem & caritatem regulas esse omnium functionum humanarum, sed in his fides potior est.

Est autem scandalum offensio, qua in proximo aut fides aut caritas laeditur. Fides ut si quid a sacris lite, is doceatur diuersum, fides proximi offenditur. Huiusmodi scandalum tota doctrina scholastica est, quae satis factiones, quae opera libeti arbitrii probans obscurauit gratiam. De hoc genere Christus loquitur Matth. xviii. "Qui scandaliza¬uerit unum de pusillis istis qui in me credunt satius fuerat eum mola asinaria de collo suspensa demersum esse &c." Caritas laeditur si quis egentem non adiuuet, interturbet publicam pacem. De hoc genere Christus loquitur Matth. xvii: de tributo persoluendo, ne scandaligemus eos

In iis quae exiguntur iure diuino, nullo respectu scandali, iuri diuino obtemperandum est, faciendum, & docendum quod exigitur iure diuino, Semper enim fides caritati praeferenda est. Atque huc iterum facit qd est in Actis. v. Oportet deo magis obedire quam hominibus. Et Christus inquit, "Non ueni pacem mittere sed gladium." Sic Daniel non obtempetabat legi de statua aurea adoranda. Nec nos pareamus impiis principibus damnantibus Euangelium hoc tempore.

In iis quae sunt iuris humani & media, ut coelibatus, abstinere a canibus, non obligat traditio humana in casu necessitatis. Nam & Christus de diuina lege, in casu necessitatis dispensat. Matth. xi. Discipulis spicas uellentibus. Quanto magis licet homi¬ num traditiones si necessitas uitae postulet uiolare. Multo magis uiolare liceat, si periclitetur anima, ut si uratur sacerdos, ut uocant. Iuxta illud, ii. Corint. ult. Data est nobis potestas in aedificationem non in destructionem. Paulus ad Colos. ii. damnat leges quae corpus immodice onerant.

Coram pharisaeis exigentibus suarum traditionum obseruationem, quasi necessariae sint ad salutem, nullo respectu scandali uio lentur. Fecit hoc in iure diuino Paulus, cum Titum circumcidere nollet, ad Galat. i. Quanto magis liceat in stultis traditionibus papisticis. Et Christus iubet sinendos esse eos qui scandalizabantur quod coeci essent, & coecorum duces.

Docendae libertatis gratia uiolare licet traditiones humanas, ut intelligant imperiti, non peccari etiamsi quid contra traditiones hominum admittant. Plane in tali casu reprehendit Petrum Paulus, que cesserat imperitis, leges stulte obseruantibus & ignatis libertatis Euangelicae.

Apud infirmos & qui nondum audierunt Euangelium, faciendum est caritatis officium, & seruiendum traditionibus humanis, modo contra diuinum ius nihil admittamus. Sic Paulus in Actis, Hierosolymis ra sus est, cum in tanta multitudine pauci ad modum essent, qui libertatem Euangelicam satis intelligerent. Et hic Paulus perpetuo mauult carnibus abstinere, quam fratris animam perdere. Et Roma. xiiii. Infirmum in fide suscipite. Quanquam illis temporibus de diuina lege agebatur, nunc cum de traditionibus humanis agatur, liberius dispense mus. Immo impium est obtemperare, sicubi sunt Episcopi qui earum obseruationem exigunt ita ut conscientiam pcccato oneratam uelint si uiolentur. Sunt enim cum exiguntur daemoniorum doctrinae, caeterum si non exigantur, Pauli regula seruetur. Neque abundat qui manducat, neque eget qui non manducat. i. Corin. viii.

Habes rerum theologicarum communissimos locos, quorum exactiorem rationem e scripturis pete, nos contenti sumus indicasse quid obserues. Adeoque mecum etiam bene actum puto, que tenuius res tantas, quam de¬ bui, tractaui, ne quem infoelici diligentia a scripturis ad meas disputatioes auocarem. Censeo enim non aliter atque pestem fugiendos hominum commentarios in rebus sacris. Quod doctrina spiritus pure, nisi e scripturis hauriri non possit. Quis enim spiritum dei propius expresserit, quam ipse sese out Dγα i Rαcἔλiα xv Sios, QRαα dud &e

PrevBack to Top

On this page

De scandalo