Text List

Prev

How to Cite

Next

Quid peccatum

Quid peccatum
1

QVID. PECCATVM. ⁋ Peccatum originale est natiua propensio, & quidam genialis impetus & energia, qua ad peccandum trahimur, propagata ab Adam, in omnem posteritatem. Sicut in igni est genuina uis qua sursum fertur, sicut in Magnete est genuina uis, qua ad se ferrum trahit, ita est in homie natiua uis ad peccandum. Scriptura non uocat hoc originale, illud actuale peccatum. Est enim & originale peccatum plane actualis quaedam praua cupiditas. Sed tam actuale quam originale uicium, peccatum simpliciter uocat, quanquam nonnunquam ea quae nos actualia peccata, uocet fructus pec cati, ut ad Romanos Paulus solet. & Dauid, quod originale nos, alias curuitatem, alias iniquitatem adpellat. Nec est quod hic de illis stultis relationibus in peccato dispu temus. Prauus adfects, prauusque cordis mo tus est contra legem dei, peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quid peccatum