Text List

Prev

How to Cite

Next

Unde peccatum originale

Unde peccatum originale

Unde peccatum originale

VNDE peccatum Orig.

⁋ Deus Opt. Max,. cum condidisset hominem sine peccato, aderat ei per spiritum suum, qui hominem ad recta inflammaret. Idem spiritus gubernaturus erat omnem Adae posteritatem, nisi lapsus fuisset Adam. Iam posteaquam deliquit Adam, auersatus est deus hominem, ut non adsit ei gubernator dei spiritus. Ita fit, ut anima luce, uitaque coelesti carens excecetur, & sese ardentissime amet, sua quaerat, non cupiat, non uelit, nisi carnalia, contemnens dei, & qui possum ego uerbis consequi, humani cordis prauitatem. Fieri enim nequit, quin sese maxime amet creatura, quam non absorpsit amor dei Fieri nequit ut spiritalia amet caro. Sic enim in Genesi legitur. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Et apud Paulum ad Ro, ca. viii. Qui secundum carnem sunt, id est, qui sine spiritu dei sunt? Nam uel ex illo genesis loco liquet carnem esse uires humanas, sine dei spi ritu) quae carnis sunt adfectant. Et rursus, adfectus carnis inimicitia est aduersus deum, Itaque cum tradunt Sophistae. Peccatum originale, esse iusticiae originalis carentiam, sic loquuntur ipsi, recte dicunt. Sed cur non addunt, que ubi non est originalis iusticia, seu spiritus, ibi esse reuera carnem, reuera impietatem, reuera contemptum rerum spiritualium. Primus itaque adfectus, & sumus naturae hominis est amor sui, a quo rapitur, ut uelit, desideretque ea tantum qui suae naturae bona, iucunda, dulcia, gloriosa uidentur, odio habeat, & formidet ea qui naturae aduersa uidentur, auerseturque eum qui arcet ab iis quae cupit, aut qui praecipit ea sectari, ea quaeri quae displicent. Proh quae hominum incomprehensibilis miseria est. Hinc in homine dei & legis diuinae odium oritur, hinc homini, ut mox latius explica bimus, ignis consumens deus est.

⁋ Esse uero peccatum originale Pelagiani negasse feruntur, quorum dogma reuellit Augustinus aliquot uoluminibus erudite. Nam in hac disputatione, potissimum regnat, ita, ut caetera fere quae praeter Pelagianam causam scripsit, frigidiora uideantur. Nos subiciemus locos aliquot testantes esse peccatum originale. Et quid potuit clarius dici eo, quod est scriptum ad Ephesios secundo capite. "Eramus natura filii irae, sicut & caeteri." Quod si natura sumus filii irae, certe nascimur filii irae. Quid enim ibi aliud agit Paulus, quam omnes uires nostras peccato obnoxias nasci. nihil ullo tempore in ullis hominum uiribus boni esse. Capite quinto ad Romanos instituit disputationem de peccato, gratia, & lege, ubi peccatum docet propagatum in omnes homines. Quomodo uero propagatum est unius peccatum, si non ab uno omnes nascuntur peccatores? Neque uero negari potest, quin de originali peccato eo loco Paulus disse¬ tat. Nam si de suo cuiusque peccato loqueretur, non posset dicere, unius delicto, multos mortuos esse, quod de actuali, quod uocant, peccato non posse dici quis non uidet? nisi calumniari quis textum uelit. Iam si non est auctor peccati Adam, non erit solus Christus auctor iustitiae, sed etiam Adam. Item si de suo cuiusque peccato loquitur, cur pueri moriuntur, qui nondum admiserunt peccatum, quod uocant, actuale? Et cum non nisi per peccatum mors irrumpat, necesse est pueros peccati reos esse, peccatumque habere, at quod? certe originale. Loquitur autem Paulus de eo peccato, per quod omnes morti adiudicati sunt. Quin consideramus Paulini sermonis figuram. Perinde enim atque hic ad Romanos, alias etiam Corinthiis scribit. "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur." Huc pertinet Prophetae exclamatio. "Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea." Significat enim Dauid, se natum esse peccatorem, Praeterea, si omne desiderium cogitationum humani cordis uanum est & prauum omni tempore, ut Genesis vi. scribitur, necesse est cum peccato nascamur. Iam si in Christo omnes benedicimur, necesse est in Adam maledicti simus, At quid est maledici, nisi peccati nos damnari? Huc pertinent immundiciae in typis legis, huc pertinent caedes primogenitorum Aegypti. Et quid artinet multis rem agere, cum Christus apud Iohannem satis clare dicat, Quod ex carne natum est, caro est. si caro est, ut supra monui mus, ergo sua quaerit, sese amat. Quod si non est obnoxia peccato prima natiuitas, quid attinet renasci? Imo si carnis natiuitas bona est, quid attinet renasci ex spiritu?

PrevBack to TopNext