Text List

Prev

How to Cite

Next

De consiliis

De consiliis

De consiliis

DE CONSILIIS.

⁋ Est & hic foede ac impie erratum a Sophistis, cum ex lege diuina fecerunt consilia, hoc est docuerunt quaedam non exigi a deo necessario, sed suaderi tantum, ut si cui libeat, obtemperet, liberantque periculo eum que non obtemperet. Recensent autem inter consilia ea fere, quae sunt in capite. v. apud Matheum. Diligere. inimicos, non resistere malo, nescire lites & contentiones fori, de male merentibus bene mereri, donare, mutuo dare cuiuis egenti, desperata etiam sorte. Haec omnia exigi dicimus & inter praecepta numerams. Christus enim palam damnat eos, qui non diligunt nisi amicos, cum gentibus & publicanis aequat. Item eum qui irascitur proximo, aut qui fastidit proximum racha dicens, iudicii reum facit. Quod si consulebat tantum, ne irasceremur, quid interminabatur iudicium? Si liberum est irasci offendenti, aut non irasci, cur poenas intentabat? Exigit qui poenas intentat non consulit, Praeterea cum praeceptum sit diligi proximos, an non illa omnia, quae isti inter consilia numerant, amor complectitur. Et Paulus in cap. xiii. ad Romanos, haec omnia refert in legem, Diligas proximum sicut teipsum. Et i. Iohan. iii. "Filioli non diligamus uerbo neque lingua, sed opere & ueritate," id est, & ab animo, candideque diligamus, & illum amorem nostrum testemur studiis ac officiis. Iam si inter leges numerant, quod scriptum est. Non concupisces &c, cur non habent pro legibus ea quae complectitur. An non concupiscentiae opus est irasci inimico, rem uindicare, nolle pecuniam periclitari apud inopem. Fateantur igitur & haec praecipi, si quidem praecipi uidetur ne quid concupiscamus. Denique cur non totam legem, consilium interpretantur, siquidem partem legis refigunt? Sed inquies. Actum est de mea re familiari, si cuiuis largiendum est. Respondeo, hoc a camis prudentia praetexi cupiditati tuae. Nam spiritus iudicabit facile, quatenus largiendum sit, & libenter suo carebit modo subuentum sit inopiae fratris. An ignoras deberi proximo, quod uelles tibi fierit? At omnium iniuriae obnoxii erimus si uin dicare non licet? Recte, Nam haec uita crucis est, ut iniuriae sis obnoxius. Rapient nostra mali, si repetere iudicio non licet? Hoc magistratus interexit cauere, ne damnum det ciuis ciui, tuum est boni consulere, hoc genus casus. Sed quid ego argumenta carna¬ lis prudentiae diluere conor? cum fieri nequeat unquam ut probet lege diuinam nisi qui spiritualis est. Quid, cur praeceperit Christus non intelliges, ni libeat facere. Imposuerunt etiam huiusmodi carnales argutiae sophistis, cum parum ciuile uideretur omnium opes ita uulgari ut non liceret uindicare suum cuique. Inhumanum etiam habebatur, ignauis fructui esse ocium, si alienis opibus frui tuto possent. Hinc e praecep tis consilia facta sunt, & recepta est pestilentissima opinio, non posse res publicas administrari iuxta Euangelium, quasi tale aliquid tradiderit Christus, quod ad pauculos tantum monachos, & non potius ad uniuersum genus humanum pertineat. Quid enim oportet esse communius Euangelio, quod Christus uniuersae naturae praedicari iussit. Diluit autem & Augusti. in Epistola ad Marcellinum, quae in ordine Augustiniarum Epistolarum quinta est. hoc genus carnales calumnias aduersus lege qua uindicta prohibetur. Porro non uetat scelera puniri a magistratibus, Immo hi gerunt gladium ad terrendos malos, ut Apostolus Ro. xiii: dicit, sed uetat ne nos priuatim, cupiditate uindictae, mutuo conficia¬ mus. Magistratus interest cauere, ne damnum accipiat respublica. Tuum est priuatam iniuriam ferre ac dissimulare. Fortassis autem hac de re infra copiosius disputabitur.

⁋ Est autem in Euangelicis literis consilium, idque, quod sciam, unicum de coelibatu, de quo Chius ait, Qui potest capere capiat, Mat. xxi. cap. Et in priore Epistola ad Corint. cap. vii. Paulus. "De uirginibus praeceptum duni non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a duno, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem" &c. Non est autem quod hic disputes, utrum consilia sint superiora praeceptis, Scholasticorum sunt istae ineptiae, qui neque quid praeceptum, neque quid consilium esset, intelligebant. Non enim implet praeceptum de non moechando, quantumuis coelebs. Quam do non potest fieri, ut non irritet concupiscentia, quantumuis castum. At praecepto concupiscentia prohibita est, cui fieri pont ut propius respondeat aliquis coniugum, quam alicubi uirgines.

PrevBack to TopNext

On this page

De consiliis