Text List

Prev

How to Cite

Next

De divinis legibus

De divinis legibus
1

DE DIVINIS LEGIBVS Diuinae leges sunt, quae per scripturas cano nicas a deo sancitae sunt. Ordines earum tres fecerunt, sunt enim aliae mor ales, aliae iudiciales, aliae ceremoniales. Morales sunt, quae decalogo praescriptae sunt, in quas referat studiosus omnes leges quae de moribus in tota scriptura proditae sunt. Quoties enim eadem lex in scripturis repetita est? Est autem obseruandum hic ne decalogum exponamus de solis externis operibus, partiamurque in con silia & praecepta more scholastico, quare paucis percurram legum formulas.

2

⁋ Tria priora praecepta, Non habebis deos alienos. Non adsumes nomen dei tui in ua num, Memento ut diem sabbati sanctifices. Non dubium est quin Christus exposuerit per hanc legem. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, & in tota anima tua, & in tota mente tua. Videtur autem hoc esse trium illarum legum discrimen, tametsi ad idem omnes pertineant, nempe ad uerum cultum dei, ut primum. Non habebis deos alienos, proprie ad adfectus referatur, ne quid amemus, ne quid formidemus praeter deum, ne nostris opibus, uirtute, pruodentia, iusticia, aut ulla plane creatura fida mus, sed sola dei bonitate, qui adfectus adeo non sunt in potestate nostra, ut neque quid fiducia, neque quid metus, neque quid Samor dei sit intelligatur, nisi a spiritualissimis. Ad hanc lege pertinent pleraque in pro pheticis literis, de formidando deo, de fidendo in deum, & similia. Mirabiliter autem Chuius legis uerba commendant nobis tum fiduciam tum metum. Nam quod ait, ego sum dominus deus tuus fortis elotes, uisi tans iniquitatem patrum in filios &c, intermi nando terret declaratque metuendam esse uim irae suae. Rursus cum addit se facere misericordiam in millia his qui se diligunt. an non hic commendans bonitatem suam, exigit ut se amemus, sua bonitate fidamus &c. Omnino autem maiora exiguntur, quam quae uerbis humanis queam consequi. Scholastici docuerunt diligere deum, idem esse, quod uelle deum esse, quod audit, non inuidere ei regnum, & hoc genus multa uerbis obscurioribus quam quae ipsi in suis scholis intelligere potuerint Neque enim sciri potest qud sit diligere deum, nisi spiritu docente, hoc est, nisi re ipsa spiritu inssammatus experiare. Habes primi praeceptiopus, fidere deo, diligere ac timere deum. Haec adoratio est de qua Christus ait, Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu & ueritate. Hunc talem adfectum sua sponte sequetur cultus externus probabilis.

3

⁋ Secundum praeceptum, Cauet ne nomem dei temere usurpetur, planeque ut illam ipsam fidem, item metum & amorem dei testemur usu nomi nis diuini, & sicut prius praeceptum adfirmatiuum est, exigens fidem & amorem, ita & hoc adfirmatiuum est, exigitque ut celebremus nomen & gloriam dei, inuocemus nomen dei, iprofugiamus ad nomem dei, uelut ad quenedam munitissimum portum, iuremus per nomem dei. Deut. vi. psallamus secundum Dauidem inomini eius, agnoscamusque illud Solomo inis, Turris munitissima nomen dui, laudemus, celebremus beneficentiam erga nos dei. agamus gratias, planeque omnia a nobis fiant, ut ait Apostolus in laudem duni. Vides e priore mandato, secundum promanare.

4

⁋Tertium praeceptum iubet, ut sabbatum sanctificetur, ut uacemus a nostris operibus hoc est, ut patiamur ac tolleremus opus dei, mortificationem nostri. Primum exigit fidem, Secundum laudem nominis dei. Tertium, tollerantiam operum dei in nobis. Hoc praeceptum in primis uiolant, qui praedicant opera moralia, & liberi arbitrii uim. Exigit enim liberi arbitrii mortificationem, & popu lus noui testamenti, cum habeat perpetuum sabbatum, is est cuius caro assiduo mortifi catur, spiritus uiuificatur. Ignorantque tum sabbatum tum Christianismum, isti liberi arbi trii adsertores, & inimici crucis Christi, suis se operibus, suis conatibus iustificantes. Ex emplum eius sequuntur qui in sabbato ligna collegetat. Numeri. xv.

5

⁋ Vides itaque tria praecepta, Deo fidendum esse, Eaudandum esse deum, & tollerandum eius opus in nobis, comprehendi hac sententia, dilige deum ex toto corde &c. Nam qui sic diligit, is haud dubie fidit, timet, lau dat, toleratque ardentissimo spititu. Non ingitui exponere legem, id enim quo modo posset per compendium fieri? Sed haec uolui monere, quo scires errare eos qui non putant exigi a nobis maius aliquid uiribus humanis. Qui latiorem expositionem praeceptorum desiderat, requirat uel a Rutheri libello ger manico de bonis operibus. Hic Sophistae bis errant, Primum, que censent non requiri seu exigi in hac uita summum amorem dei, sic iudicant & de reliquis adfectibus. Porro hanc sententiam satis clare refutat hic textus, Di ligas dominum deum tuum ex toto corde tuo, tota anima tua, tota mente tua. Nam si to tum cor sibi deposcit deus, non permittit aliquando creaturae partem. His utinam con tingat Helias aliquis, qui doceat quam infoeliciter claudicent, qui cordis partem creatu rae, partem deo tribuendam existimant. Impleri non potest dum in carne uiuimus hoc praeceptum, at non ideo, non exigitur, seds omnes rei sumus dum non persoluimus qd debemus. Atque hoc est quod supra diximus ones hoies semper esse reuera peccatores, sem perque peccare. Et infra ubi de gratia disputabitur, rursus excutiendum est, quatenus iustificati, quatenus peccatores simus.

6

⁋ Deinde hallucinantur Sophistae, que nostris uiribus censent impleri posse tum haec tum reliqua praecepta, nam de extenis tantum operibus praecipi arbitrantur, ut ne colamus ceremoniis officisque externis plures deos aut idola &c. Nos ut de adfectibus exponamus legem faciunt ipsa legis uerba. Diligas dominum deum tuum ex toto corde. Iam caro sese maxime amat, suis bonis, sua prudentia,. sua iusticia fidit. Id est enim quod ad Ro. viii. ait Apostolus, Caro quaerit quae sua sunt, & non potest legi dei subici. Non potest igitur amare deum, fidere dei bonitate &c. Magna & in comprehensibilis res est amare deum, nem pe hilari pectore & grato complecti per omnia uoluntatem diuinam, etiam tum cum dam nat & mortificat. Quaeso itaque te Sophista, utrum inferos uelle & perpetuum supplicium natura possit e Quod si neges posse, nega etiam posse a carne deum liberaliter amari.

7

⁋ Reliqua praecepta, quae secundae tabulae dicuntur, exponit Christus. Diliges proximum sicut teipsum, & pleraque longa ora¬ tione in capite. v. Mathaei. Et caritatis leges prope innumetabiles recenset Apostolus, cap. xii. ad Romanos. Has uero etiam leges sophistae exposuerunt de extenis tantum ope ribus, nempe satisfactum esse legi si caedem non facias, si palam non scorteris &c. Contra Christus exponit lege de adfectibus, idque adfirmatiue. Rege non occides, praecipit ut simus corde erga quosuis dextro, candido, libera li, exposito ad quaeuis officia. Ne malum ma lum retaliemus, ne litigemus de rebus nostris. Dreuiter ne resistamus malo, denique ut amemus etiam inimicos idque liberaliter & candide. Ita legi non moechaberis, satisfactum putant, si non designemus flagitium externo opere. Christus uero sic exponit, ut doceat exigi castitatem & puritatem cor dis, ita ut neque cupiamus turpia. Reliqua in Euangelio per sese diliges lector obseruabit.

PrevBack to TopNext

On this page

De divinis legibus