On this page
Initium
Initium
"DVo fornicatores." ] Casvs Supra in 2 & 4. causis in multis capitulis docuit Gra. quod criminosi, & infames repelluntur ab accusatione & testimonio: sed quia quaedam sunt crimina excepta in quibus criminosi vel infames admittuntur ideo annectit hanc causam, vt ostendat, quod in crimine excepto criminosi & infames admittuntur. Ostendit etiam, quod simplici assertioni episcopi non creditur, cum vult alium accusare, & quod episcopus accusatus ad alium archiepiscopum ire non debet, vt haec & alia faciat, proponit thema, de quo quinque elicit quaestiones. Sunt autem crimina excepta (ut dicit H. crimen laesae maiestatis: crimen perduellionis, quod est species criminis laesae maiestatis, crimen haereseos, crimen simoniae, crimen sacrilegii, crimen fraduati census vel annonae Inter haec est crimen simoniae, quod magis in ecclesia frequentatur.