Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dictum ante c. 1

"Quod autem" Haec quaesetio diuiditur in quattuor partes In prima probatur per 16 auctoritates sanctoru, quod infames, excommunicari, & inimici non posunt alios accusare. Secunda ibi, "cum itaque" Tertia ibi, "Quicumque". Quarta ibi, "Verum". Io. de Fant.

Casvs Hic intitulatur prima quaestio, qua quaeritur an criminosi & infames repellantur ab accusatione? Et certum est, quod sic, vt 2. q. 1 in primis nisi in crimine excepto, vt 89 dist. si quis Papa. & 15 q. 3 sane. & procedit hoc ordine Gra. in hac quaestione, Primo probat, quod criminosi & infames non debent admitti ad accusandum, vsque ad sed licet. Postea dicit, quod in crimine excepto & in crimine simoniae bene admittuntur testes isti & similes.

"Quod autem" ] in simonia quilibet auditur accusans contra laicum, etiam meretrix, vt 89. dist. si quis Papa & extra de simo. tanta & hoc ideo, quia omnia crimina nulla reputantur respectu istius, ut 1 q. vlt. patet. secus si accusatus sit clericus, & bonae famae, ut 2. q. 1 in primis in fin. immo eadem est distinctio in laico. an prius fuerit bonae famae, an non, ut ff. ad leg. Iul. maie. famosi. Licet autem in exceptis criminibus admittantur criminosi, non tamen sine tormento, vt 4. q. 3. si ea Si ergo clericus est bonae famae nullo crimine suspectus, non auditur contra ipsaum, vt extra de testi. veniens. Si est malae, qulibet admittitur ad accusandum & testificandum, vt extra de simo. per tuas Quidam tamen dicunt, quod licet viles admittantur ad accusationem, non tamen ad testimonium, quia tota vis negotii pendet ex testimonio, sed non in accusatione. Vel dic, ut dixi 2 q. 1 in primis in fin.

Caput 1

"Si sacerdos" Quaesitum est ab Anacelto, an criminosi possit accusare sacerdotes? & respondet; quod non; quia cum ab Apostolo praecipiatur sacerdotem sine crimine eligi, numquam debet a criminosis accusari, sed ab illis tantum, qui possunt ad sacerdotium promoueri.

"Praecipitur" ab Apostolo, ut 25 distinctione primum. si tale est crimen quod est accusatione, & damnatione dignissimum; vt 81. distinctione Apostolus

Caput 2

"Omnes" Casvs. Dicit Hadrianus Papa, quod omnes dicuntur esse in fames, quos leges saeculi infames appellant, & isti tales & alii qui suis culpis non possunt ad sacerdotium promoueri, repelluntur ab accusatione: quia sicut maior a minori iudicari non potest ita nec accusari.

"leges" Sed quod alios dicimus infames secundum canones, qui non sunt infames secundum leges, ut bigamos, & corpore vitiatos, sicut nec omnes dicimus infames secundum canones qui secundum leges sunt infames, vt mulier, quae nubit intra tempus luctus Io. Sed certe bigami & corpore vitiati non sunt infames, & si sint irregulares, cum non deliquerint, B. Dicunt tamen quidam, quod infamia, quae est irrogata per sententiam, vel quae contrahitur ipso facto, vt cum aliqua deprehenditur in adulterio, vel cum aliquis contrahit binas nuptias: de qua agitur ff. de his qui notam. in fa. quid ergo. infamia haec non purgatu rper quantamcumque paenitentia, ut 2. q. 3 hinc colligitur nisi restitutus sit ab illo qui potest restituere, vt a principe, vel a senatu, vt 2. q. 3 notandum 2 in fi. ff. de postu. l. 1 de qua. Alia est infamia facti, de qua agitur in ea sunt plurimi & melius dicitur infamatio quae inducit purgationem. & illa boletur purgatione praestitia, ut 15 q. 5 de crimine. Est etima quaedam infamia canonica, quae irrogatur ex quolibet peccato mortali, vt hic, & 32. q. 5 praeceptum in fine & aboletur per poenitentiam, vt id est illi qui. tamen (vt dicunt quidam) talis non admitteretur ad accusationem vel promotionem: quia non sufficit, quod modo non sit infamis: sed quod numquam fuerit infamis. id est qui crimen. Item infamia concta ex sententia excommunicationis tollitur per absolutionem, vt 3. q. 1. c. 1 sicut finito tempore relegationis tollitur infamia orta ex sententia. ff. ad munici. ordine.

"A minoribus" Honestate morum, id est, criminosis, ne sit contra 2. q. 7 praesumunt & cap. lator.

Caput 3

"ILli qui" Casvs. Hoc c. diuiditur in duas partes. Prima loquitur de peccatoribus non excommunicatis. Secunda de anathematizatis. In prima ergo parte dicitur, quod illi qui mortalia peccata committunt, non debent recipi ad accusandum: quia infames sunt, & in barathrum dilabuntur: nisi eis a sacerdotibus est subuentum: unde de sunt ad paenitentiam compellendi. In secunda parte dicitur, quod anathematizati repelluntur similiter ab accusatione: quia infames sunt: nec possunt communicare nobiscum, nisi absoluantur secunda pars incipit ibi, "similiter" Sequens capitulum patet.

PrevBack to Top