Text List

Caput 21

Capitulum 21

Commentaria Ferrariensis

OSTENSO quod res intendunt Deo assimilari quantum ad bonitatem, probat nunc Sanctus Thomas quod intendant ei assimilari quantum ad causalitatem .

Duplex autem potest esse sensus huius intenti. Unus, quod omnis res creata inclinatur ad causandum aliquid, et ad hoc ut in causando assimiletur Deo. Alius, quod res creata quae est alterius causa, per hoc quod aliud causat, tendit in divinam similitudinem. Licet autem uterque sensus aliquo modo veritatem habeat, et possit litterae adaptari: — videtur enim unaquaeque res in actu per suam formam posse aliquid causare, ut videtur velle Sanctus "Thomas I Ethic., lect. 10 (licet non omnis possit causare sibi simile in specie), et per consequens inclinatur ad causandum, et intendit in hoc assimilari Deo: similiter unumquodque agens, dum agit, intendit in agendo aliquam Dei similitudinem — secundus tamen sensus magis videtur hoc loco intendi, quantum ex rationibus constare potest.

Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo enim probat propositum; secundo, circa finem capituli , ostendit quod haec assimilatio ad Deum in causando est superior rei perfectio .

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Res creatae tendunt in divinam similitudinem per suam operationem. Ergo intendunt in hoc divinam similitudinem ut sunt aliis causa. — Probatur consequentia. Quia per suam operationem una res fit causa alterius.

Pro declaratione huius rationis, attendendum quod hic non sumitur operatio communiter, ut in capite sequenti; sed pro sola actione transeunte. Unde antecedentis sensus est quod unumquodque per suam actionem intendit Deo assimilari. Similiter alia propositio in hoc sensu vera est, scilicet quod per suam actionem una res est causa alterius. Sensus ergo rationis est quod ideo res creata in causando tendit in divinam similitudinem, quia causat per suam actionem; per actionem autem intendit Deo assimilari, tanquam per complementum .suae perfectionis.

II. Secundo. Res intendunt Deo assimilari inquantum est bonus. Sed ipse ex sua bonitate aliis esse largitur: cum unumquodque agat inquantum est actu perfectum. Ergo res generaliter desiderant assimilari Deo in hoc quod sunt causae.

Adverte quod ly generaliter positum in conclusione potest distribuere pro omnibus rebus creatis absolute: et potest distribuere pro omnibus rebus habentibus virtutem causativam aliorum. Et utroque modo, iuxta ea quae in principio diximus, verificari potest, Videtur autem, sequendo expositionem datam, quod distribuat pro causis activis tantum: ut sit sensus rationis quod, cum Deus ex sua bonitate dat esse rebus, res creatae quae aliorum sunt causae, causando divinam bonitatem imitantur; et dum intendunt causare, intendunt divinae bonitatis similitudinem.

II. Tertio. Esse aliorum causam est bonum. Ergo in hoc quod res sunt aliorum causae, divinam similitudinem intendunt. — Probatur antecedens. Quia, cum solum bonum per se cognoscatur et causetur, unumquodque per hoc quod est causa alterius, ordinatur ad bonum. Ordo autem ad bonum boni rationem habet. — Consequentia vero probatur. Quia secundum quodlibet bonum ad quod aliquid tendit, intendit divinam similitudinem: quia bonum creatum est ex participatione divinae bonitatis.

IV. Quarto. Sic intendunt res in similitudinem Dei sicut effectus in similitudinem agentis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia effectus tendit in similitudinem agentis non solum quantum ad speciem ipsius, sed etiam quantum ad hoc quod sit aliorum causa: cum agens intendat assimilare sibi patiens non solum quantum ad esse, sed etiam quantum ad causalitatem, sicut patet in effectibus naturalibus; eiusdem autem rationis sit quod effectus tendat in similitudinem agentis, et quod agens assimilet sibi effectum.

Circa hanc ultimam propositionem, advertendum quod, licet aliqua dici possint esse eiusdem rationis multipliciter, tamen hoc loco accipitur esse eiusdem rationis pro eo quod est unum ex alio inferri et e converso : ut sit idem esse eiusdem rationis quod esse mutuae argumentationis, idest, quod unum ex altero deducatur et e converso; sicut si diceremus quod eiusdem rationis est quod homo sit risibilis, et quod sit rationalis, quia videlicet unum est causa alterius, et ex uno infertur reliquum et e converso. Quia enim homo est rationalis, ideo est risibilis, et ex eo quod est rationalis, infertur a priori quod est risibilis; et e converso ex eo quod est risibilis, infertur a posteriori quod est rationalis. Ita in proposito, quod agens intendat assimilare sibi effectum sua actione, est causa quod effectus tendat in similitudinem agentis, et mutuo se inferunt. Ideo bene dicitur quod sunt eiusdem rationis.

Circa istam propositionem, Agens intendit sibi assimilare patiens quantum ad causalitatem, advertendum quod non intelligitur universaliter de omni agente, et de eadem ratione causalitatis. Si enim intelligatur de eadem causalitate secundum speciem, intelligitur tantum de agente univoco. Tale enim causat in effectu principium activum eiusdem rationis cum suo activo principio: sicut homo generans causat in homine genito virtutem generativam eiusdem rationis cum sua, et ideo assimilat sibi effectum in causalitate eiusdem rationis. — Si vero intelligatur de causalitate in communi, sic extenditur etiam ad agentia aequi- voca: unumquodque enim agens dat suo effectui, qui est ens in actu, formam, quae est principium alicuius actionis; et per consequens assimilat sibi ipsum aliquo modo quantum ad causalitatem. Sed, licet ita sit, propositio tamen Sancti Thomae intelligitur de patiente quod natum est esse causa alterius: sensus enim est quod agens intendit producere effectum sibi similem in agendo, si talis effectus natus sit alterius causa esse.

V. Quinto. Per hoc quod aliquid est alterius causa, tendit in suam perfectionem: cum tunc maxime unumquodque perfectum sit quando potest sibi simile facere, — intellige in natura quae est nata sibi simile facere, — ut patet in eo quod lucet et illuminare potest. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia unumquodque tendens in suam perfectionem, tendit in divinam similitudinem.

Adverte quod ista ratio differt a tertia ratione, quia ibi consideratur esse causam ut est simpliciter absolute bonum, tanquam ad bonum ordinem importans: hic autem consideratur esse bonum ut perfectionem agentis. Ideo sunt rationes formaliter distinctae.

VI. Quantum ad secundum , probat quod tendere in divinam similitudinem in hoc quod est esse causam aliorum, est superior , idest nobilior perfectio rei. Et probat ex duobus. Primo, quia causa, inquantum huiusmodi, est superior causato. — Secundo, quia haec perfectio ultimo accidit rei: cum prius unumquodque in se perfectum sit quam possit alterum causare. — Confirmatur quoque auctoritate Dionysii, r1 capite Caelestis Hierarchiae.

Attendendum hoc loco quod ista perfectio quae est esse causam alterius, dupliciter considerari potest in ordine. ad alias perfectiones. Uno modo, praescindendo hanc perfectionem ab aliis formaliter. Et sic ista perfectio non est simpliciter nobilior aliis, sed tantum 'secundum quid. Simpliciter enim nobilius est habere naturam et substantiam completam, quam habere habitudinem causae respectu alterius, si unum ab altero praescindatur: licet haec perfectio sit nobilior secundum quid, inquantum scilicet est completiva perfectionis rei, et comparatur ad antecedentes perfectiones sicut actus ad potentiam.

Alio modo considerari potest non praescindendo ipsam ab aliis, sed magis omnes alias includendo, inquantum omnes alias rei intrinsecas perfectiones praesupponit. Et sic esse causam aliorum est nobilissima perfectio rei: inquantum res, antequam causet, non habet complementam suae perfectionis, sed aliquid sibi perfectionis deest, loquendo de re quae ex sua causalitate aliquid perfectionis acquirit; dum autem est causa rei, habet suae perfectionis complementum. Accipit ergo Sanctus Thomas propositionem in secundo sensu, licet et in primo secundum quid habeat veritatem.

VII. Attendendum autem quod, licet hoc capitulum exposuerimus de causalitate efficientis, quod magis videtur intendere Sanctus Thomas, posset tamen etiam exponi de omni causalitate: scilicet quod unaquaeque res creata in causando, quomodocumque causet, intendit assimilationem divinam, inquantum per suam causalitatem aliquo modo perficitur. Et sic dicemus quod etiam materia, in hoc quod recipit et patitur, quod est eius operari, ut constat ex capitulo sequenti, tendit in bonum suum et in assimilationem divinam. Sed hoc minus videtur ad intentionem Sancti Thomae accedere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21