Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum creatura rationalis sit imag trinitatis

QVAESTIO X VTRVM creatura rationalis sit imago trinitatis. Istius quaestionis intellectus partim dependet ex praecedenti: ideo breuius expedietur.

¶ Supposita ergo multiplici acceptione imaginis ex quaestione praecedenti: licet doctor eam hic ponat pro articulo primo. Est pro articulo secundo conclusio prima. Crea tura rationalis improprie dicitur imago trinitatis. Patet ut supra de uestigio: quia nihil reperitur in creatura eiusdem speciei cum deo, ergo &c. Patet ex prima acceptione imaginis.

¶ Secunda conclusio. In qualibibet creatura rationali, & solum tali reperitur imago dei. Prima pars probatur. In qualibet rationali crea tura est inuenire trinitatem per quam ipsa potest duci in notitiam recordatiuam &c. ergo. Consequentia tenet ex quid nominis imaginis. Antecedens patet: quia in qualibet rationali creatur: est inuenire mentem, notitiam, & amo rem in quibus consistit ratio imaginis ut in partibus: ut dicetur conclusione sequenti. Secunda pars patet: quia eo ipso mens imago dei est: quo capax eius est ut dicit Aug. xiiij. de trini. & habetur in textu: sed sola creatura rationalis est capax dei. ergo.

¶ Praeterea, ex quo imago dicitur propter conformitatem alicuius eiusdem rationis in imagine & imaginato: propter quod natum est ducere in memoriam recordatiuam &c. illa creatura magis proprie dicitur imago dei quae habet aliquid deo simillimum, idest aliquid praecise commume uniuocum deo & tali creaturae: talis est sol: creatura rationalis: quia ipsa sola habet aliquid conmune uniuocum deo & sibi, & nulli alij creaturae, puta irrationali. Nam esse intellectiuum, sapiens, iustum &c. uniuoce conuenit deo & creaturae rationali, & nulli non rationali: ut patuit. qeiij. huius dist. &. q. ix. dist. ij. Et nihil uniuoce conuenit deo & creaturae irrationalis qunetiam conuenit rationali. Gratia exem pli. Ens uniuoce prędicatur de deo & creatura. ut supra. tactum fuit. q. ix. dist. ij.

¶ Aliquae autem sunt proprietates quae praecise conueniunt deo & creaturae rationali cum exclusione creaturae irrationalis. Non autem econtratio in quibus creatura rationalis maxime assimilatur deo. Et magis assimilaretur si per impossibile, esse iustum, bonum, sapientem, & similia essent accidentia in deo sicut increatura. Sicut enim statua facta ad imitationem Herculis, uere dicitur eius imago propter similitudinem accidentium eiusdem rationis cum eo ducens in recordationem Herculis sic creatura rationalis propter similitudinem accidentium similium cum deo duceret in notitiam dei si essent accidentia in deo. Sed cum ille peoprietates sunt in deo uere, & consubstantialiter, & eminentius quam in creatura rationali: in qua sunt accidentia: ideo creatura rationalis, & sola dicitur imago: quamuis non ita perfecta sicut si essent utrobique accidentia tam in deo quam in creatura.

¶ Tertia conclusio. Imaginis ratio consistit radicaliter, & orig naliter in animae substantia: sed perfedte & completiue in substantia alae, & duobus actibus ab ea productis. Prima pars patet de quocumque; uerificatur esse capax dei. & posse esse eius particeps: de illo uerificaturimago: creatura rationalis est hmoi. Maior est beati Aug. xiiij. detrini. Eo anima est imago dei quo capax eius est particepsque esse potest.

¶ Ex illo sequitur; quod anima sensitiua sola; seu ut talis praecise, non est imago dei.

¶ Et si dicitur anima non est capax dei nisi per actus suo. Dicitur quod quandoque dicit circumstantiam subiecti uel denominati tali denominatione: & sic anima est capax dei substantia quia anima est quod capit deum. Alio modo potest dicere circumstantiam connotati sine quo non sic denominaret: & sic est capax dei per actus suos sine quibus non potest capere deum. Secun¬ da pars patet, & est contra sanctum Thoqui ponit quod imago dei consistat in potentiis animae, & non in actibus: quia sine actibus anima non est perfecta imago dei: hi sunt actus intelligendi, & uolendi. Pacit pro illo dictum beati Auguinquodam sermone ut habetur in doictore.

¶ Praeterea. omnes ponunt imaginem consistere in tribus habentibus ordinem originis inter se: sed potentiae non origantur nec substantia animae originatur: ergo oportet ponere actus.

¶ Potelletiam consistere in substantia aninae, & duobus habitibus correspondentibus illis actibus. Nam sicut pater in diuinis habet faecunditatem ad producendum tam filium quam spiritum sanctum: & communicat filio fecunditatem producendi spiritum sanctum: ita substantia animae est fecunda tam intellectionis quam uolitionis, & communicat actu intelligendi (quam primo producit secunditatem producendi cum anima actum uolendi. Siquidem actus uolendi est asubstantia aiae; & ab actu intelligendi: actus aut intelligendi a sola animae substa tia.

¶ Pro articulo tertio dubitatur primo. Nam inter substantiam animae, & aiam nulla est distinctio: imago uero necessario requirit aliquam distinctionem.

¶ Praeterea. inter partes imaginis debet esse consubstantialitas aliqua: sed inter animam, & actus eius, non potest esse consubstantialitas cum sint accidentia. Ad illa diffuse respondet post doctorem dominus Camera. quaest. iiij. ideo breuiter hic dicitur: quamuis ad perfectam imaginem trinitatis requireretur aliqua distinctio: sed cum animae substantia sit imperfecta dei imago: licet longinquam habeat similitudinem cum deo: tamen maiorem, & praecisiorem similitudinem habet cum deo quam quaecunque alicreatura irrationalis. Et licet Augusti exprimat partes imaginis per nomina significantia substantiam animae: connotant tamen actus suos ad habendum aliquam conformitatem inter partes imaginis, & personas in diuinis. Et sic ut frequenter August. exptimit imagintm conformiori modo quo potest fieri.

¶ Praeterea ad secundum. quamuis partes imaginis non sunt sibi consubstantiales intrinsece, & realiter: sunt tamen aliquo modo consubstantiales animae extrinsece, & accidentaliter: eo quod actus illi inquibus ratio imaginis conpletur, & perficitur: sunt in anima subiectiue, & ab ea effectiue.

¶ Quamuis ergo partes imaginis non sint sibi consubstantiales: quia differunt realiter, & essentialiter ab inuicem: & in hoc imago deficit a perfecta representatione, & similitudine dei. Nec possibile est in creaturam inuenire perfectiorem deisimilitudinem immo semper manet maior dissimilitudo quam similitudo: & tamen in hoc representatur a remotis consubstantialitas personarum in deo: eo quod est ibi quaedam intraneitas actuum in eadem substantia: quia partes imaginis non sunt extra se: quia actus illi sunt realiter in substantia animae.

¶ Quod autem imago in anima est perpetua, & inimortalis: uerum est secundum potentiam non secundum perfectionem,

¶ Et si diceres respectu cuius obiecti est imago: breuiter dicitur imago proprijssime est respectu dei. Siquidem ipsa anima semper capax est: & quantum est ex sua natura productiua intellectionis, & amoris respectu dei: dum non fuerit aliud impedimentum. Sic ergo in partibus imaginis, patet quaedam trinitas eiusque consubstantialitas imperfecta: imperfecta distinctio, & origo: quae possunt ducere in memoriam trinitatis diuinae unitatis scilicet essentiae trium personarum, & originationis earum. Et quia perfectior est similitudo in actibus respectu aeternorum i. intellectionis dei, & dilectionis eius: ideo perfecta imago consistit in substantia animae, & actu intelligendi deum, & amandi deum. Qui actus: quia non possunt esse in parte sensitiua: ideo in parte sensitiua beatus Augusti. non constituit rationem, maginis. Et secundum haec solui possunt, & poni diue sae auctoritates sanctorum, & ratione. doctorum.

¶ Secundo dubitatur quomodo uerum est dictum beati Ang. Crea¬ ta fuit in homine imago dei, quam non seruauit. Respondetur post Cameracen. quod imago capitur dupliciter. Vno modo prout supponit pro substantia animae quae est memoria: intelligentia, & uoluntas: & sic non perdidit homo imauinem dei: licet per peccatum bene perdiderat efficaciam bene operandi ex impedimentis quae incurrit. Alio modo capitur ut est nomen quasi collectiuum supponens pro substantia animae, & actibus cognitionis & dilectionis dei. Istos autem perdidit homo pro statu nature lapsae. Alia dubia latius uide in praefatis doctoribus. Et quomodo actus uolendi gignatur ab actu intelligendi &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10