Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum in omni creatura sit vestigium trinitatis

QVAESTIO IX VTRVM in omni creatura sit uestigium trinitatis.

¶ Terminorum declaratione, conclusionum illatione, & dubiorum solutione quaestioti. I. terminabitur.

¶ Pro articulo primo: quia Aomnes transferentes secundum aliquam similitudinem se transferunt: uidendum est primo de uestigio & imagine in corporibus, in quibus proprie inueniuntur Secundo modo, quomodo transferuntur respectu dei: ex quibus omnibus poterit elici eorundem notificatio; & de i. i scriptio.

¶ Est ergo primo notandum: quod uestigium, & imago in quibusdam conueniunt: in quibusdam differunt.

¶ Conueniunt in tribus. Primo, quia utrunque distinguitur ab eo, cuius est imago, uel uestigium. Secundo: quia utrunque natum est ducere in notitiam illius, cuius est uestigium, aut imago.

¶ Procuius intellectu considerandum: quod aliqud dupliciter ducit in notitiam alterius. Vno modo immediate id est sine alia notitia media, sic uiintellectus tanquam causa ducit in notitiam cuiuslibet intelligibilis: sic spens intelligbiles secundum ponentes eas: & obiectum in notitiam sui intuitiua. Alio modo mediate scilicet mediante sui notitia, ita quod sua notitia est causa notitiae alterius. Et hoc contingit dupliciter. Vel enim ducit in primam notitiam alterius: sic ressingularis mediante sua notitia singulari est causa primae notitiae, uniuerialis: & praemissae, causant notitiam conclusionis. Et illo modo notitia unius rei incomplexa nunquam est causa sufficiens cum intellectu: & his, quae ex parte potentiae requiruntur notitiae incomplexae alterius. Secundo modo aliquid ducit in notitiam alterius remenioratiuam rei habitualiter notae, & hoc modo tantum uestigium, & imago du¬ cunt in notitiam eius, cuius sunt uestigium, & imago: licet ergo utrumque ducat in cognitionem eius, cuius est imago, uel uestigium: non tamen immediate sicut notitia praemissarum in notitiam conclusionis: uel species intelligibiles in notitiam rei, quam repraesentant: sed mediante sui notitia primo obiectiuae cognitae. Nec in notitiam primam uestigiati, uel rei, cuius est imago: quia nunquam unius rei notitia est causa respectu prime notitiae alterius rei incomplexae.

¶ Etiam experientia docet: quantumcumque quis uiderit uestigium pantherae quam prius nunquam nouit. uel statuam Caesaris, quem nunquam uidit: non per hoc ducetur in notitiam pantherae, uel Caesaris. Ducunt ergo notitiam reiiam habitualiter notaerememoratiuam, ita quod notitia habitualis concurrit in ratione causae partialis.

¶ Tertia conditio conuenientiae imaginis, & uestigij est: quod tam uestigium, quam imago ex natura sua non plus repraesentant unum indiuiduum, quam aliud sibi simillimum Vnde si essent sortes, & praelato in corporalibus dispositionibus simillimi: non plus repraesentaret statua sortem quam Platonem. immo si aliquis uidisset Platonem, & non sortem, uisa statua sortis duceretur in rememorationem Platonis. Quod ergo imago ducit frequenter in notitiam certi indiuidui: ex eo est, quod raro reperiuntur indiuidua sibi simillima: sicut si aliques bos haberet peden alijs dissimilem: uestigium etiam repraesentaret hunc bouem, & non alios:

¶ Differunt similiter in tribus. Nam de ratione uestigij est, quod sit causatumab eo, cuius est: ideo si artifex describeret pedem bouis in puluere: non esset uestigium bouis: non aunt de ratione imaginis.

¶ Secundo: quia uestigium non solum ducit in cognitionem incomplexam uestigiati: sed etiam natum est ducere in cognitionem alicuius complexipropotinnis scilicet contingentis significantis cauamsuam ibi fuisse, uel transisse, aut similis. Vn uidens uestigium bouis non solum recordatur bouis prius habitualiter noti¬: sed etiam assentit huic, bos hic transiuit: imago uero non sic.

¶ Tertio differunt: quia uestigium proprie captum est impssio¬ partis: & ita primo in memoriam partis ducit: & mediante illa in notitiam totius: non dico arguitiuem: sed imago, cum sit quaedam configuratio totius, primo ducit in notitiam totius: & non in notitiam alicuius certae partis primo.

¶ Secundo notandum: quod uestigium in creaturis tripliciter capitur. Vno modo large: & sic est effectus derelictus ex aliqua causa rememoratiuus ipsius ducens excommum lege in adhaesionem alicuius propositionis contingentis enunciantis esse, fuisse: uel aliquid tale de causa ista, Hoc modo fuimus, uel adustio derelicta ex igne, dicitur ueltigium ignis: & odor aliquando derelictus ex animali transeunte dicitur uestigium eius.

¶ Secundo modo capitur magis stricte pro impressione alicuius, in aliquod sibi cedens, remanens in sui absentia, ducens &c. Hoc modo in cera relinquitur sigilli uestigium: & in luto, quo sus totus se uoluerat uestigium porci. Verum quod impressio sigilli in cera dicitur imago:licet non propriissime capiendo imaginem.

¶ Tertio modo capitur strictissime & proprie: sic est impraessio partis alicuius totius in aliquod sibi cedens, remanens in absentia cius, rememoratiuum eius &c. ut supra. Et patent in hac descriptione conditiones prius positae.

¶ Tertio notandum quod imago dicitur quasi imitago. Et secundum quod reperitur in creaturis tripliciter accipitur. Vno modo propriissime pro substantia formata ab artifice ad similitudinem alterius secundum aliqua accidentia eiusdem speciei cum accidentibus eius, ad cuius imitationem formatur: ducens in notitiam rememoratiuam eius magis distinctam, qua scilicet repraesentatur ut distinctum ab aliis talia accidentia non habentibus. Vel sic est substantia formata abartifice ad similitudinem alterius secundum aliqua accidentia conformia: & eiusdem speciei cum accidentibus eius, adcuius similitudinem formatur distincte ipsum ab aliis in aliquibus accidentibus dissimilibus repraesentans. Particulae patent.

¶ Ex illa descriscriptione sequitur: quod imago non est primo similitudo totius: sed est primo simi¬ litudo accidentium: quia accidentia in imagine, & prototypo sunt eiusdem rationis non substantiae, saltem non oportet: ut patet de statua herculis, quae quantum ad figuram, & colo em est eiusdem rationis cum hercuse: non quantum ad subiectum.

¶ Secundo sequitur: quod hoc modo capiendo imaginem, de ratione eius est, quod fiat ad imitationem prototypi¬

¶ Secundo modo capitur imago pro tali formato: siue fiat ad imitationem alterius, siue non,. quo modo duo homines multum similes dicuntur alter alterius imago.

¶ Tertio modo capitur pro uniuoce producto ab alio: quod secundum rationem suae productionis producitur, ut simile. Illo modo filius dicitur imago patris.

¶ Nunc pro secunda parte articuli primi uidendum est: quomodo haec dicuntur respectu dei. Pro quo notandum quarto: quod trinitatem in diuinis dupliciter concipimus. Quandoque multum imperfecte per conceptus communes omnibus personis qui tamen apptoprianturplus uni personae: quam alteri: ut conceptus potentic patri: sapientiae filio: bonitatis spirituisancto: quilibet tamen supponit pro qualibet persona. Intelligimus, ergo per hos trinitatem: sed multum confuse pro quanto appropriantur distinctis personis. Alio modo magis perfecte intelligimus trinitatem perconceptus proprios, & relatiuos, quorum unus est proprius uni personae, & non supponit pro alia: ut conceptus patris, & filij, & spiritussancti. Item generantis geniti procedentis. Item producentis non producti, producti ab uno tantum: producti a duobus: his tribus intelligimus tres personas realiter distinctas.

¶ Possumus ergo in creatura considerare quaem dam, quibus ducimur in notitiam rememoratiuam appropriatorum diuinorum. In perfectioribus uero creaturis, possumus considerare aliqua, quibus possumus duci in notitiam rememoratiuam propriorum. idest aliqua distincta, quorum unum producit, non producitur: aliud ab illo uno producitur: tertium ab utro que: ut mens, notitia, amor, quae quia sunt simul in eodem habent aliquam consubstantialitate. Et ita ducunt in memoriam propriorum id est patris non produsti: filij a solo patre geniti: & spiritussancti procedentis ab utroque: qui sunt uere consubstantiales: quia una eadem que essentia. Primum in creatura dicitur uestigium. Secundum imago. Quae tunc magis proprie dicitur imago, quando ea, quae in ea considerantur, habent ordinem ad diuina: ita quod per ea creatura potest capere deum intelligendo, & amando. Et sic proprie non inuenitur nisi in crea tura rationali, & eius parte excessentiori. idest rationis superiori parte, quae capax est aeternorum.

¶ Ex his potest colligi notificatio ut riusque tam uestigij, quam maginis. Remotiores enim similitudines creaturae ad deum dicuntur uestigium propinquiores uero imago.

¶ Est ergo uestigium similitudo dei imperfecta reperta in creatura nata ducere in cognitionem recordatiuam appropriatorum, uel alicuius proprij: sed non propriorum trium personarum. Patet descriptio ex dictis, & praesertim quantum ad hoc, quod dicitur uel proprij. Nam creatura consderata ut de se generat sibi simile in natura praecise, ducit in notitiam generationis actiue in diuinis, quae est proprietas personalis patris: & tamen ut sic est uestigium: quia non imago: ergo uestigium. Tenet consequentia: quia omne ducens in notitiam dei uel est imago, uel uestigium.

¶ Iinago sic potest notificari: est similtudo dei reperta in creaturis nata ducere in cognitionem recordatiuam propriorum distinguentium personas, & unitatis essentiae cum quadam suiimitatione prout id in sermonibus de festo trinitatis latius, & clarius expressi.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Quaelibet creatura potest aliquo modo esse uestigium trinitatis. Probatur: quia cuiuslibet creaturae appropriata perducunt in notitiam recordatiuam appropriatorum diuinis personis. Verbigratia. Habens in se conceptum pulchritudinis abstractum a specie sine pulchritudine creaturae (quae est appropriatum diuinae personae) dum octurrit pulchra creatura: incipit intelle¬ ctus cogitare de pulchritudine diuina.

¶ Secunda conclusio. Proprie loquendo nulla creatura est uestigium trinitatis: sed solum improprie metaphorice, aut transsumptiue, quia conuenit cum uestigio corporali in multis. Primo: quia ducit in notitiam recordatiuam alicuius appropriati diuinae personae. Secundo: quia sicut uestigium corporale tantum est ab eocuius est uestigium: ita creatura causata est a deo. Tertio sicut uestigium corporale ducit in notitiam contingentis ueritatis complexe: ita creatu ra ducit in notitiam ueritatis contingentis de deo scilicet quod deus creauit &c. Quarto: quia sicut uestigium conuenit cum uesti giato quantum ad aliqua accidentia & nunquam quantum ad omnia: ita creatura uniuocatur cum deo in aliquibus conceptibus conmunibus & in aliquibus non scilicet proprijs. Quinto: quia sicut uestigium corporale est aliqualis similitudo & non omnimodauestigiata: ita creatura respectu dei.

¶ Pro articulo tertio dubitatur in qubus proprietatibus quae sunt in crea tura consistit ratio uestigij. Respondet: quod aliquando in realiter distinctis: quia aliquando substantia aliqua rei alicuius significat appropriatum patri, quomoque aliqua qualitas uel unum accidens speciali modore praesentat appropriatum filio: & aliud accidens alia ratione repsentat appropriatum spiritui lancto. Sic considerando in crea tura unitatem substantiae, speciem & ordinem: quibus in recordationem uenit unitas principij quae attribuitur patri: species, uel pulchritudo, quae attribuitur filio: ordo ad operationem summam quae est beatitudo: & haec attribuitur spirituisancto. Haec autem secundum declarationem beati Aug. unitas, species, ordo in creatura dicunt substantiam & distincta accidentia. Aliquando autem partes uestigij in creatura non distinguuntur realiter: sed unum aliquod in creatura fortitur diuersa nomina ex quibus intellectus potest rememorari diuersa appropriata siue praedicabilia de personis diuinis. Sic considerando in creaturis quod est unum uerum, bonum (quae tamen non distinguuntur realiter in crea¬ turis) ducimus in memoriam unitatis, quae in diuinisappropriatur patri: ueritatis quae appropriatur filio, & bonitatis quae appropriatur spirituisancto. Et illo modo potest uestigium inueniti in qualibet creatura quantumlibet simplici: non autem primo modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9