Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec sit concedenda: deus generat deum
Quaestio haec nihil aliud quaerit: nisi proquo supponit deus: an essentialiter: an personaliter in titulo quaestionis. Veritas enim rei plana est, supposito ex fide, quod in diuinis sunt tres personae: pater & filius & spiritussanctus.
¶ Tribus articulis quaestio more solito terminabitur. Primo recitat doctor & impugnat opinionem sancti Tho. par. j. q. xxxix. artiiiij. Deinde recitat & prosequitur opinionem propriam.
¶ Primo ergo pro prima parte articuli primi, notandum primo extra literam doctoris, quod nominum praedicabilium de deo quaedam sunt essentialia: quaedam personalia: quaedam notionalia, & quaedam communia.
¶ Essentialia sunt quae supponunt pro essentia ut essentia est id est sic supponunt pro es sentia: quod si per impossibile essentia realiter distingueretur a supposito: supponere pro essentia & non supposito: ut natura, essentia, deitas, diuinitas. Et horum quaedam substantiua ut sunt quae dicta sunt: quaedam adiectiua ut communi cabilis. Item quaedam sunt numeralia: ut trinitas, trinus quaedam non.
¶ Personalia uero sunt, quae supponunt pro supposito, ut suppositum est: ita quod si suppositum distingueretur ab essentia per impossibile: supponeret pro supposito, & non pro essentia: ut pater, filius, & spiritussanctus.
¶ Et compraehendo ad pro positum sub personalibus nomina proprietatum & notionalia: quia frequenter pro eodem capiuntur: ut dicit magister distin. xxvj. ut paternitas, filiatio,; generatio actio, generatio passio, spiratio actio, spiratio passio: quia de his simile est iudicium in proposito.
¶ Et horum quaedam sunt communia omnibus personis. ut persona hyupostalis suppositum. Quaedam uero solum uni personae, uel duabus tantum conueniunt: ut pater filius spiritussanctus: spirator siue spirans. Et iterum quaedam concreta siue adiectiua: utiam dicta: quaedam abstracta, & substantiua: ut paternitas, filiatio; spiratio, generatio &c.
¶ Communia uero sunt quae indifferenter tam pro supposito: quam pro essentia supponunt. Etiam si ad imaginationem essent distincta: ut ens res aliquid, creator, gubernator: sapiens, patens &c.
¶ Item uerborum praedicabilium de deo quaedam sunt essentialia ut communicatur: quaedam perso¬ nalia: ut generat, generatur, spirat, spiratur: quaedam communia, ut esse existe re, creare, gubernare, intelligere: ama re &c.
¶ Secundo notandum, quod duplex est praedicatio in diuinis: scilicet formlis & identica. formalis est, quando praedicatum (praęedicatur hic capitur pro prę edicato totali uel parte eius principali) dicit de subjecto secundum propriam rationem immediate id est non ratione alicuius ad diti uel inclusi: sine quo non conuenitet subjecto: ut haec, pater est generans: filius est genitus: essentia est communica bilis uel comunicatur. Praedicatio identica est, quando praedicatum dicitur de subiecto mediante aliquo addito uel incluso, quod identificatur subjecto: sine quo non conuenitet subjecto: ut essentia est pater generans: filius est essentia communicabilis: essentia est res genita. In his omnibus praedicatum (si caperetur sine addito) negaretur de subjecto: sed quia additur ei illud: cui formaliter conuenit: quod additum identificatur subjecto hoc est supponit pro eodem pro quem subiectum: ideo mediante illo praedicatur de subjecto identica praedicatione. Quibus praemissis ponuntur aliquae regulae.
¶ Prima. Omnia essentialia siue nomina siue uerba, de se inuicem praedicantur: ut essentia est deitas: essentia est conmunicabilis: essentia est trinitas: & econuerso.
¶ Secunda. Essentialia substantiua non numeralia de personalibus praedicantur in quolibet numero. Numeralia uero de personalibus sumptis in plurali tamen. Adiectiua uero nec de eis in singulari: nec in plurali praedicantur. Exemplum primi: persona, pater, filius &c est essentia. Exemplum secundi ut pater est trinitas non uere dicitur: sed pater, filius & spiritussanctus sunt trinitas. Exemplum tertij: ut persona est communicabilis, non dicitur: uere.
¶ Tertia regula. Omnia personalia substantiua praedicantur de essentialibus, non numeralibus: ut essentia est paternitas: pater filius &c. Item communicabile est pater conceditur: ut ualet illam: res conmunicabilis siue essentia communicabilis est pater. Non autem conceditur trinitas est pater: licet bene illa concedatur: trinitas est pater & filius & spiritussanctus coniuunctim.
¶ Quarta regula. Personalia adiectiua praedicantur de essentia libus identice non formaliter: ut essentia est res generans: non autem essentia est generans. Ex quo patet, quod illae, essentia est pater: essentia est filius, conceduntur secundum praedicationem identicam non formalem: quia secundum formalem ualeret tamen: essentia est paterid est essentia habet filium quem genuit: quae non conceditur.
¶ Quinta regula. Personalia communia de omnibus personalibus: propria uero de aliquibus non omnibus praedicantur propria id est non conmuia. Exempla sunt cara.
¶ Sexta regula. Verba essentialia de solis essentialibus, & personalia de solis personalibus praedicantur. Idem est de participijs eorum: ut essentia conmunicatur: non persona. Exemplum secundi: persona generat: non essentia. Ron: quia illa non pdicantur nisi formaliter, maximeuerba: participiae uero secundum identicam praedicationem possent indifferenter praedicari de essentialibus & prsonalibus: ut essentia est res generans: pater est res conicabilis.
¶ Septima regula. Praedicabilia comunia tam nomina: quae uerba de omnibus praedicantur: & omnium praedicationem suscipiunt: ut essentia est aliquid: persona est aliquid. Item essentia est creans: persona creat, & sic de alijs. Vide etiam in Cameracen. quaest. ij.
¶ Prosecunda pate articuli primi notandum tertio secundum doct. quod suppositio termini uariatur aliquando quoad suppositum: ita qua in una propositione terminus pro aliosupponatquam in alia. Et secundum hanc uariationem attenditur suppositio personalis, simplex, materialis. Personalis quando terminus supponit pro significato ultimato: quod scilicet terminus naturaliter uel ex impositione significat: & tale nominat auctor simpliciter significatum termini. Aliquando uariatur soppositio termini quoad modum supponendi tantum: quando scilicet pro eisdem praecise supponit: sed in una aliter quam in alia. Et secundum hanc uariationem sumitur diuisio suppositionis in confusam distributiuam: confusam tantum, & determinatam.
¶ Quarto notandum: quod terminus absolutus: quia habet tantum unum significatum: semper supponit pro illo dum supponit personaliter. Terminus uero concretus habet duplex significatum: materiale siue substractiuum, & formale. Materiale est illud, quod in eius quid nominis exprimitur in recto. Bormale quod exprimitur in obliquo tamen solum supponit pro significato substractiuo, & num quam pro formali nisi essent idem. Ideo albus supponit pro re quae habet albedinem: & non pro ipsa albedine.
¶ Quinto notandum: quod terminus habens aliquod significatum principale ad quod scilicet est principaliter institutus: sempsupponit pro illo. Et si habet aliquod significatum minus principale: puta analogum, pro illo non supponit nisi ex adiuncto id est propter terminum adiunctum ipsipro tali significato minus principali conuenientem: licet etiam tunc supponat pro significato principali. Vnde patet, quod propositio in qua ponitur terminus huiusmodi sine adiuncto non est distinguenda: ut homo est rationalis. Propositio autem in qua ponitur cum adiuncto: distinguenda est: an supponat pro significato principali, uel minus principali: ut homo est species: homo est pictus. Et patet: quod auctor non aduertit illam communem topicam. Talia sunt subiecta: qualia &c.
¶ Sexto notandum, quod quia deus & deitas habent se, ut concretum, & abstractum: deus ratione sui modi significandi supponit pro supposito siue persona: ita quod si suppositum in diuinis realiter differret a deitate siue essentia diuina: sicut suppositum uerbi realiter differt a natura humana assumpta: non supponeret pro essentia secundum proprietatem sermonis. Quia uero essentia diuina, & persona non distinguuntur realiter: sed formaliter: & sunt unum: ideo ex usu loquendi supponit pro supposito, & etiam pro narura diuina, respectu cuiuslibet praedicati potentis conuenire tam naturae, quam sup¬ posito: ita ut loco eius potest poni tam nomen naturae: quam suppositi. Quando autem deus ponitur respectu termini, uel praedicati essentialis, supponit pro essentia. Sed quando respectu termini, uel praedicati notionalis supponit pro per sona. Et hoc intelligitur quando ponit respectu termini praecise supponentis per supposito, uel essentia: & hoc rationabiliter: tum propter identitatem diuinae naturae, & suppositi: tum etiam propter haereticos. Ne si deus praecise supponeret pro supposito: multae propositiones essent concedendae; quae per astutiam haereticorum simplicibus propositae, essent eis occasio errandi, & credendi pluralitatem deorum ac diuinae essentiae.
¶ Et propter eandem causam doctores differenter utuntur termino deus in affirmatiua & negatiua: nam de affirmatiua nunc patuit: sed in negatiua propter idem titatem dei cum omnibus, quae in diuinis sunt: utuntur termino deus cum quadam distributione: ita quod intelligitur praedicatum negari a quolibet, quod est realiter deus: ut ista deus non est pater, ualet tamen. Nihil quod es deus est pri: & deus non generat: ualet illa. Nihil quid ext deb, generat: licet non de uirtute sermonis. Ideo negatur sicut illa: non deus generat deu: quamuis de uirtute sermonis esset concedenda secundum Greg. Et ita utuntur lancti propter causam praedictam: ne ficoncederetur: deus non generat: putarent simplices, quod in diuinis no esset generatio. Et sic ait S. Bonauem. in dub. lite ralibus dist. praes. Non refert praeponere uel possponere. negationem termino de, us.
¶ Septimo notandum, quod quando deus ponit cum signo alietatis aut importante pluralitatem, supponit essentialiter. Et hoc ne si concederet, quod pater est alius deus a filio: simplices putaret esse plures deos. Cauent. n. doctores ne detur occasio errandi, simplicibus: quo credat esse plures deos essentialiter distinctos: quo mo errant idolatrae. Et ideo illae negant, deus genuit alium deu, pater & filius & spiritus canctus sunt tres dij: quamuis cocedatur, quod persona diuina genuit aliam personam diuinam. Similiter pater, & fi¬ hus & spiritussanctus sunt rres persohae. similiter illa conceditur. Tilius est alia persona a persona patris, & non illa: filius est alius deus a deo patre. Cuius ratio; quia persona suppositum supponunt tantum pro persona, & nunquam pro essentia: quia non praedicantur nifide illo de quo formaliter praedicantur. Deus autem ex usu supponit tam personaliter, idest pro persona, quam essentialiter, idest pro essentia, & per hoc soluuntur omnia.
¶ Istis praemissis est proarticulo secundo conclusio prima. Haec propositio deus genuit deum, secundum lermonis proprietatem est concedenda. Patet conclusio auct. magistri in textu, & ratione. Nam deus, & deum hic ponunt respectu dictionis seu uerbi notionalis scilicet genuit ergo supponunt po supposito: & ualet illa. Persona diuina genuit per sonam diuinam: quae uera est: quia pater filium. & hocetiam secundum proprietatem sermonis: quia ut dictum est: deus ex modo suae significationis est ter minus personalis.
¶ Secunda conclusio. Haec propositio deus non generat deum, secundum usum sanctorum non est concedenda. Patet; quia ualet illam: nihil quod est deus generat deum, quae est falsa: uerum de rigore uerborum uidetur concedenda: quia deus de rigore uerborum non distribuitur, & cum supponit pro quolibet supposito diuino uadebit illam. Aliquod suppositum diuinum non generat, quae est uera: quia filius non generat. Nec illae sunt contradictoriae: deus generat deum: deus non generat deum: quia in neutra subiectum plene distribuitur: nec plene singularicatur.
¶ Pro articulo tertio dubitatur circa conclusionem primam. Sideus genuit deum: ergo deus est alius a deo & non nisi pater a filio, & ita pater est alius deus a filio. Consequentia probatur: quia sequitur: pater genuit filium: ergo pater est alius a filio, siue non est filius: ita etiam sequitur hic. Deus genuit deum: ergo deus non est deus. Solutio. consequens est ralsum: deus est alius a deo: quia deus & deo supponunt pro essentia & perso¬ na, & sic ualet deus est alius adeo in essentia, & persona. Ad consequentiam dicitur primo: illa consequentia, patet genuit filium: ergo pater non est filius: non est formalis: quia non tenet in crea turis: in diuinis tamen tenet ex eo: quia ibi solum una persona est pater, & solum una est filius, & ita ibi sequitur: hic est pater: ergo non est filius. non autem ualeret. si per impossibile, filius genuisset alium filium: cum autem quaelibet personatum sit deus: non est simile. Item si attenditur hic distributio huius quod est deo ab alius: manifestum est hanc esse falsam secundum rigorem sermonis. Oeus est alius a deo: etiam quomodocunque supponat deus, personaliter uel essentialiter, similiter hoc deus non est deus. Aliter dicitur, quod consequentia non ualet: quia uariatur suppositio huius termini deus & deum: qui in antecedente supponit personaliter: in consequente personaliter, & essentialiter simul.
¶ Siuero arguitur sicut magister arguit. Sideus generat deum: uel ergo se deum: uel alium deum genuit: non primum nec secundum: quia non est alius deus a deo patre: cum tamen sit unus deus. Dicendum: quod neutrum illorum est concedendum: quia nec se genuit pater nec alium deum. Cuius ratio patuit ex notatis: quia signum alietatis additum termino in diuinis, qui supponit taum pro supposito, quam pro essentia: importat alietatem utriusque tam personae quam essentiae, & ita diuisio non est immediata. Est enim talis: si pater generat deum: aut se deum aut alium: tam in essentia, quam in persona. ubi datur medium, scilicet filium: qui est deus alius in persona: & idem in essentia.
¶ Sed an illa sit concedenda: pater generat se uel alium: magister uti concedereillam: deus pater genuit alterum: allegans Aug. ad Maximinum: cui consonat Ockam: quam magister bene exponit: prde se genuit alterum se id est a se. non utique alterum deum: sed alteram prsonam. Vel genuit se alterum id est genuit alterum qui hoc est quid ipse. Nec sequitur genuit se uel alterum: ergo genuit se deum, uel alterum deum: quia non sempualet consequentia ab aliquibus pro- positionibus ad easdem, utrobique eodem addito ut patet satis. Late prosequitur & dilucidat huius quaestionis materiam Opta. q.vj. art. j. & Camera. art. j. q.v.
On this page