Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An haec sit vera: Deus est pater, et filius, et spiritus sanctus: et per totam questionem

QVESTIO II VTRVM haec sit concedenda: deus est pater & filius & spiritus sanctus.

¶ Ret citatur opinio Scori dist. iij. q.ij. & impugnatur.

¶ Responsio conclusiua est haec. Haec est concedenda: deus est pater & filius & spiritussanctus. Probatur: quia deus hic supponit pro essentia diuina: quae est tres personae: ergo & deus est tres personae. Antecedens pater ex dictis praecedentis quaestionis.

¶ Sidicitur: quandocunque aliquod praedicatum a quolibet supposito termini negatur: illud etiam negatur uniuersaliter de tali termino: sicut angelus negatur de Ioan. Pe. &c. ergo ab omni homine: sed esse patrem & filium & spiritum sanctum negatur a quolibetisupposito diuino, ut supra ergo ab hoc termino deus. Sol. maior est uera quando terminus supponit praecise pro suppositis, & non pro aliquo formaliter a suppositis distincto: modo deus non solum supponit pro suppositis diuinis: sed etiam pro diuina essentia: quae formaliter distinguitur a suppositis.

¶ Vel potest dici: quod in illa maiore suppositum non accipitur propersona: sed pro illo pro quo terminus supponit: siue sit natura siue persona. Et sic accipiendo maior est uera: sed minor scilicet esse patrem & filium & spiritum sanctum: negatur a quolibet supposito huius termini deus (si sic accipitur) falsa est: quia non negatur ab essentia diuina: pro qua tamen supponit deus. Si autem minor sic accipitur, scilicet esse patrem & filium & spiritum sanctum: negatur de quolibet suppositodiuino: consequenCtia non ualet: quia suppositum in antecedenteaequiuocatur. Sidicitur: omne praedicatum, quod conuenit pluribus, conuenit alicui primo: quid ergo est id cui primo conuenit esse patrem, & filium &c. Solutio: si conuenire realiter intelligitur: sic assumptum falsum est: sicut ridere nulli hominum primo conuenit: sed aeque cuilibet. Si intelligitur conuenire per praedicationem, sic uerum est: sed illud primum siue cui primo conuenit non est res aliqua: sed illud commune cum quo conuertitur: & illud est hoc commune deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2