Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An essentia generet, vel generetur

QVAESTIO I VTRVM essentia diuina A generet uel generetur.

¶ Recitata, & impugnata opindoct. subtilis distinct. praesenti. quaestio. ij. saltem quo ad rationes eiusdem. quia conclusio certa est extra de sum. trin. & si. cat. damnamus.

¶ Notandum est pro articu. Arti. lo primo: quod fundamentum huius quae. Notastionis stat in hoc. In diuinis est una essentia simplicissima, eadem omnibus quae sunt realiter in deo. Eadem dico realiter etsi non formaliter. Secundo in di¬ uinis sunt tres personae realiter distinctae inter se uel a se: non ab essentia. Tertio inter generans, & genitum est distinctio realis: quod sic patet. Nam genera re, & generari spirare, & spirari uerbaliter distinguuntur realiter: & per ea personae distinguuntur realiter. Nam pater non distinguitur a filio nisi quia ille generat: hic generatur. Circumscriptis enim proprietatibus relatiuis in patre, & filio: quae sunt generare siue paternitas & generari siue filiatio: nihil est in patre: quod distinguitur ab aliquo quod est in filio; si itaque essentia generaret distingueretur realiter a genito: quod non conceditur. Idem si generaretur.

¶ Secunlon. i do notandum: quod aliqua sunt praedicata E quae de nullo praedicantur nisi de illo de quo primo, & immediate praedicantur: uel saltem mediante aliquo sibi essentiali & intrinseco.

¶ Dicitur autem aliquid praedicari de aliquo primo, & immediate: quod praedicatur de illo omni alio circumscripto: & de nullo illo circumscripto. Sicut calefacere primo praedicatur de calore, & non de igne: & intelligere primo praedicatur de anima siue intellectu: & non de homine. Sed praediciri nonprimo siue mediate opposito modo. Nunc autem aliqua sunt praęedicata quae non praedicantur de aliquo nisi cuiprimo conueniunt: ut inhaerere, informare, esse substantiam, esse accidens. Sunt & praedicata, quae non praedicantur de aliquo, nisi de quo immediate praeditantur: uel mediante aliquo intrinseco: ut distingui, diuersum: nihil enim distinguitur ab alio per aliquod sibi extrinse cum. Aliqua autem praedicantur indifserenter scilicet & de illis, quibus immediate conueniunt: & etiam de illis, quibus conueniunt mediante alio: sicut calefacere praedicatur tam de calore, quam de igne, siue calido.

¶ In diuinis autem illa praedicata generat, generatur, non possunt praedicari nisi de illis, de quibus immediate praedicantur ex conmuni usu loquem tium. Et hoc rationabiliter: ne cum apud omnes generans realiter distinguitur a genito: concedatur in diuinis essentiam italiter distingui ab aliquo in diuinis. Et quia generare, & generari primo, & immediate praedicantur de suppositis in diuinis: ideo de solis suppositis, & non de essentia praedicantur.

¶ Dicitur in diuinis: quia in creaturis generare, & generari, etiam praedicantur de illis, quibus mediate conueniunt: sicut conceditur: quod ignis generat calorem. Cuius ratioest: quia quicquid in creaturis mediate generat: distinguitur realiter a generato: ideo ex illa praedicatione in creaturis non sequitur idem generare seipsum.

¶ Pro articulo secundo, est conclusic certa ab ecclesia determinata extra de sum. tri. & si. ca. damnamus. Essentia non est generans, nec genita, nec procedens: sed est pater, quigenerat: & filius, quigignitur: & spiritussanctus, quad procedit. Huius quaestionis probatio secundum magistrum (salua, & praesupposita ecclesiae determinatione) est, quia gignens distinguitur realiter a genito: nihilenim gignit se secundum beatum Aug. Essentia autem diuina secundum praemissa identificat sibi realiter, & essentialiter quicquid in diuinis est.

¶ Holtot uero in de terminationibus. quae. x. dub. iiij. causam determinationis ecclesiae ponit diuinam reuelationem: unde ait. Potest dici sine assertione, quod non negantur propter aliquam rationem naturalem cogentem: sed sicut reuelatum est ecclesiae de re, d est deus, quod est res una: etiam ita reuela tum est ecclesiae: quibus ppositionibus debet uti in loquendo de trinitate, & similiter quibus terminis: sicut reuelatum credimus sanctis patribus: quomodo utidebemus hoc nomine persona: quando quaeritur per tria. uel per tres: debemus enim dicere, quod deus est tres personae: & sic reuelatum est ecclesiae, quod istae debent negari: essentia generat: essentia generatur.

¶ Contra nunc dicta posset multipliciter argui pro articulo tertio: prout & materiam ipsam late, & diffuse examinat Oyta. q.vj. art. ij. ubi etiam ostendit: si syllogismus expositorius ualeat in diuinis. Item quid requiritur ad eius bonitatem iuxta finem praefati articuli. Item Grego. de Arim. dist. praesenti. q.i. Item Holkot ubi supra. Item dimes Camer. qui late pertractat hoc dubium. q.v. art. ij. Si positio de trinitate possit sustineri fine bonae consequentiae negatione. ostendens etiam contra Greg. quae requirantur ad bonitatem consequentiae bonae. Item ad sullogismum expositorium. Item ad plenam uniuersalieationem &c. Verum quia doctor breuiter procedit, pauca tangam: remittendo ad praefatos doctores, & ad logicam: ubi materia consequentiarum uenit latius examina da.

¶ Arguitur ergo. Generare, & paternitas in diuinis sunt idem omnibus modis: ergo sicut paternitas praedicatur de essentia, ita & generare: & per conse- qiuens essentia est generare: ultra est geperare: ergo est generans: et si est generans, generat a resoluente ad resolutam. Respondetur: si generare capitur nominaliter: illa potest concedi: essentia est generare. i. est id, quod generat: tamen perhoc non conceditur: quod est generans, uel generat.

¶ Aliter potest dici: quod generare nominaliter, & paternitas non sunt idem omnibus modis, sed distinguuntur formaliter: quia generare nominaliter est suppositum generans formaliter: sed paternitas non est suppositum generans formaliter, & ideo illa non est cocedenda essentia est generare.

¶ Sed si arguit: generans participialiter, siue qui generat, & pater sunt idem omnibus modis: ergo sicut pater dicitur de essentia: sic qui generat, uel generans: & ita essentia est, quae generat: & essentia est generans. Responsio: consequentia non ualet: licet enim generans, & pater sint idem omnibus modis: tamen hoc praedicatum generans non praedicatur nisi immediate. Pater uero etiam praedicatur de aliquo mediate scilicet de essentia, & ideo non oporter quando duo prędicata important idem omnibus modis: & unum solum praedicatur immediare: aliud tam mediate: quam immediate, quod de quocunque unum praedicetur, & reliquum. Quare autem pater praedicetur mediate, & immediate & non generans: patet ratio ex supradictis.

¶ Secundo dubitatur: an illae sint concedendae. Essentia est res generans: essentia est pater generans. & uidetur: quod sic: quia essentia est pater: uel ergo est pater generans, uel pater non generans. Non secundum, ergo primum. Responsio auctoris. Capiendo generans pure adiectiue: nulla harum concedenda est. Cuius ratio est: quia sequeretur, quod essentia esset generans. Et ratio est: quia quando determinabile cum sua determinatione praedicatur de subjecto: ad hoc quod propositio sit uera: requiritur: quod determinabile praedicetur de subjecto: similiter & de terminatio pradicetur de subjecto: & tertio, quod determinatio praedicetur de determinabili. Ita quod ad ueritatem illius, essentia est pater generans: requiritur ueritas harum trium: essentia est pater: essentia est generans: pater est generans: sed secunda est falsa, similiter essentia est pater non generans, requirit ueritatem ilarum trium, ut sit uera: essentia est pater: essentia est non generans: pater est non generans: modo illa tertia est falsa¬

¶ Si dicis de quolibet alterum contradictoriorum: sed pater generans: pater non generans, sunt praęedicatra contradictoria: ergo &c. Dicendum: quod pater generans non pater generans sunt praedicata contradictoria: non autem pater generans: pater non generans: sicut nec lignum album: lignum non album, quae utraque netantur de homine: falsum enim est: homo est lignum album, & similiter homo est ignum non album. Si tamen illa, essentia est pater generans, posset habere hunc intellectum: essentia est pater, qui primo est generans: sic concedenda esset: sed unc non sequitur: essentia est primo generans: ergo est generans. Sicut non se quitur, essentia est hic pater: & ille pater est generans: ergo essentia est generans: de quoalibi. Et ita consequentia a parte in modo ad totum non ualet: quando totum non pręedicatur nisi immediate, & pars in modo prędicatur tam mediate, quam immediate.

¶ Dubitatur tertio circa ilsud: quod de forma syllogistica Grego. repraehendit Ockam: eo quod dicit, quod talis modus arguendi. Omnis pater generat: essentia est pater: ergo essentia generat; semper tenet, praeterquam in proposito in diuinis. Eo quod nusquam dibi possunt esse tres res, quarum nulla est alia, quae tamen sunt una res numeio: sed tantum in diuinis illud reperitur, Et ideo non oportetibi, quod si aliqua coniunguntur cum illa una re singularis sima: quod ideo inter se coniungantur: unde non sequitur. Omnis essentia diuina est pater: filius est essentia diuina: ergo filius est pater. Nec expositorie, haec essentia duina est pater, & hic est filius: ergo filius est pater. Nec ualet. hic pater genuit: & hic pater est essentia: ergo essentia genuit &c. Et per hoc imponit auctori, quod uelit dicere, quod formae svllogisti ce, quae sunt euidentissimae non teneant mdiuinis: sed tantum in creaturis. Et probatibi, quod si seruatur debita forma: tenet in diuinis sicut in creaturis.

¶ Sed male imponit auctori. Nam expresse dicit in logica: quod ubique ualet in forma sillogistica, dum regulatur per dici de omni, uel de nullo. Quod si non regulatur:iam non est forma syllogistica. Ad hoc autem, quod reguletur &c. oportet, quod medium in praemislis complete distribuatur: ita quod uigore distributionis praedicatum in uniuersalide notetur dici de quocunque, de quo dicitur (seu dici potest) subiectum: ita quod nihil est sumere sub subjecto, de quo non dicitur praeditatum: & sic distribuendo pater in illa, Omnis pater generat, sipater complete distribuitur, ualet tantum. De quocumque; uerum est dicere: quod est pater: de illo uerum est dicere, quod generat, & illa est manifeste falia, & tunc est bonus syllogismus: licet non probatiuus, sed solum illatiuus. Omnis pater genuit: essentia diuina est pater: ergo essentia diuina genuit, & maior est falsa sicut conclusio. Sed accipiendo pater, ut non distribuitur conplete, sed ut ualet illam. Quod est omne quod est pater, generat: sic uera est; sed non potest esse praemissa in syllogismo quia non regulatur per dici de omni, & ita non erit forma syllogistica, sicut de illa. Omnis essentia diuina est pater, secundum distributionem eius incompletam ualet. Quod est omnis essentia diuina est pater, quae est uera: sed nihil ualet ad spllogismum. Sed philo¬ sophus, qui impossibile putaret unam rem singularem esse plures res: sicut impossibile est in creaturis: crederet illam formam sufficere, quia credit tales propositiones regulari per dici de omni, uel de nullo. Et quidem in crea turis non datur instantia: ideo ibi uaset materialiter: sed in diuinis nec materialiter ualet, quia ibi datur instantia: nullibi tamen simpliciter ualet, quia necin creaturis, nec in diuinis seruatur forma syllogistica: nisi fuerit distributio completa quo ad non expositorios, uel significatio completa quo ad expositorios. De quo uidendum latius in logica, & in praeallegatis doctoribus.

¶ Quarto dubitatur de illa Essentia est pater: ergo pater filij, consequens distinguitur secundum Scot. & Gregor. quia uel pater capitur adiectiue, uel substantiue. Siprimum, conceditur, quia ualet illam, essentia est hypostalis, uel persona, & illa genuit. uel habet filium. Si accipitur adiectiue: negatur, quia accipitur pro proprietate, quae est generare, & ualet isllam. Essentia est pater filij, idest essentia genuit filium, uel est generans, quae est manifeste falsa.

¶ Et cum dicitur: si est pater filij: ergo genuit filium. hoc enim est esse patrem filij. Respondetur negando consequentiam, capiendo pater substantiue, in quo sensu concessa est. Sed esse patrem hoc modo est esse hypostasim, quae genuit filium,

¶ Si dicitur, si est pater filij, filius est filius essentiae. Respondetur negando consequentiam. quia antecedens ualet tantum, ut est uera. Essentia est hupostalis, quae habet filium: ex qua non sequitur illa. Tilius est filius essentiae, sed bene illa: ergo filius est filius hypostalis, quae habet filium.

¶ Si dicitur, illa etiam est uera. Essentia est pater filij capiendo adiectiue: quia sequitur per conuersionem. Pater filij est essentia, ergo essentia est pater filij: capiendo in antecedente pater adiectiue. similiter in consequente. Dicendum: quod pater in antecedente non potest capi¬ pure adiectiuem: hoc est solum pro formali, & non materiali: quia in antecedente est suppositum uerbi: ergo oporter habere significatum substantiuum. Adiectiuum enim pure adiectiuè tentum non potest reddere suppositum uerbo: secus a parte praedicati: quiaibi respicit subiectum a parie subiectipositum: ut hic: homo est albus: albus capitur pure adiectiue: & importat solum formale respectu substantiui aparte subiecti positi: unde ualet tantum: homo est homo habens albedinem. Sic illa: essentia est pater filiji. e. essentia habet filium: uel essentia est essentia habens filium: quae est manifeste falsa: non habere hic importat generare,

¶ Si dicitur: generans est essentia: ergo essentia est generans per conuersionem. Di: quod in antecedente generans accipit substantiue: in consequente adiectiue: & ideo non ualet. Sed debet sic conuerti. generans id est hypostalis, quae gfierat, et es sentia: ergo essetia et hypostalis, quae genuit: & ita consequens est uerum sicut antecedens.

¶ Item arguitur bene sequitur. pater generat: ergo essentia generat: ab inferiori ad superius. Solutio: negetur consequentia. Nec essentia essuperius ad pater: quia est singularis sicut pater. Nam superius large est, quod habet plura supposita essentialiter disti ncta. Vel quod supponit pro omnibe pro quibus inferius: & cum hoc pro aliquo essentialiter distincto a quolibet supposito interioris. Vel dicitur: quod consequentia ab inferiori ad superius non ualet respectu prędicati: quod non praedicatur nisi de illis, quibus immediate conuenit. Sicut non sequitur haec differentia contrahit: ergo natura contrahit: secundum ponentes differentias contralientes, & eas identificari naturae.

¶ Dubitatur. v. contra regulam prius datam a doct. in dubio secundo: obquam non admittit illam. Essentia est pater generans, capiendo generans pure adiectiue. Nam diceret aliquis cum Greg. ubi supra: quod illa regula habet ueritatem, quando quodlibet illorum coniunctorum, determinabile scilicet & determinatio per se id est fine addito, prędicatur de principalisub iecto.

¶ Praeterea opponit Holtorubi supra. q. x. deter. Ille es optimus clericus: lle est albus secundum dentes. ille est albus monachus: hae conceduntur & similes, & tamen non potest ex hoc inferri: ergo ille est optimus: ille est albus: & ita de consimilibus. Ergo si illae sunt concedendae, non obstante, quod non inferant illas: ergo similiter illa: essentia est pater generans etiam adiectiue sumendo generans potest concedi, tamet si ex hoc non inferatur ueritas illius: essentia est generans, quae est falsa. Ad illam potest dici, ut supra, quod illa non est concedenda: essentia est pater generans, sumendo generans adiectiue: licet glol. in. c. damnamus, concedat eam, si generans capitur substantiue: unde tunc ualet. Essentia est pater, & ille generat. Sic concilium in.c. praefato damnamus: concedit: essentia est pater, qui generat: est filius qui gignitur: est spiritussanctus, qui procedit. Resoluatur qui in & ille: clarent propositiones nam sensus est. Essentia est pater, qui generat, idest essentia est pater, & ille generat: uel est filius, & ille gignitur &c. Ad hunc etiam sensum Greg. concedit illam: essentia est pater generans: motus auctoritate concilij: sed cum negat consequentiam, & beneadducendo intellectum regulae praemissum potest dici: quod regula doct. ut iacet est uera sine tali intellectu: non tamen oportet illam consequentiam ualere. Es sentia est pater generans: ergo essentia est generans: quando determinatio sesola non praedicatur nisi de illo, curimmediate conuenit: sed cum addito benepraedicatur de aliquo, cni immediate conuenit: sicut in simili non sequitur. Pater est relatio constituens: ergo pater est constituens. Constituens enim se solo non pręedicatur nisi de eo, cui immedia teconuenit: sed cum addito potest bene dici de persona, quae constituit.

¶ Ad obiecta dicitur quod falsae sunt. nam albus, & optimus aequiuocantur, cum dicitur: est albus monachus: ergo est albus: & sic de alijs. Et ita regula doc. manet uera: nec oportet illas consequentias ualere propter causas tactas.

¶ Praeterea fi¬ regula sic esset intelligenda: non posset dici regula, uel notificatiua consequentiae: & resoluendo esset tantum dicere arguendo a coniunctis ad diuisa: ualet consequentia: quando consequens est uerum. Sic ergo doctor etiam concedit illam: essentia est pater generans, si ualet illam: essentia est pater, & ille generat, uel est generans: & illam concedit concilium.

¶ Alia quaedam ponit doct. scilicet an homo, & humanitas sint synonpma. Item an illae sint contingentes: humanitas est homo: humanitas est animali an illa est falsa, albedo est alba: quem satis patent ibidem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1