Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum filius generetur de substantia patris

QVAESTIO II VTRVM filius generetur de substantia patris.

¶ Pro articulo primo notandum: quod illa quaestio pro tanto mouetur: quia inconueniens est dicere, filium esse de nihilo: secundum beatum Aug. ut patet in textu. Oportet ergo aliquid assignare, de quo sit filius: siue de quo generetur: quia si nihiltale assignatur: erit de nihilo.

¶ Videndum ergo est: quid sit esse, uel produci de nihilo: & potest dici, quod produci de nihilo, non est produci post nihilid est post. quam non fuit: quia sic forma educta de potentia materiae produceretur de nihilo: quia ante eius productionem nihil fuit, secundum probabilem opinionem. Sic enim quaestio nullum haberet dubium supposita filij aeternitate: sed produci de nihilo est produci non de potentia subiecti: & quod nihil ipsius sit: quod non accipiat esse simpliciter illa productione, Quandocunque enim aliquid ipsius non capit esse illa productione: iam non est de nihilo: eo quod aliquid ipsius (quod scilice non capit esse illa productione) quodanmodo praesupponitur. Ita quod si per impossibile, illa productio non esset: nihilominus tale esset.

¶ Corolllarium. Borma naturaliter genita non est de nihilo: quia licet secundum se, & quodlibet sui, capit esse illa generatione: tamen producitur de potentia subiecti: secus de anima intellectiua: quae quia creatur, de nihilo producitur: licet in materia: non tam en de potentia materiae: siquidem qucquid creatur, de nihilo producitur.

¶ Corollarium secundum. Homo non producitur de nihilo: licet eius forma creetur.

¶ Corollarium tertium. Si sub forma praeexistente de nihilo producatur materia: compositum ex hac matetia non est de nihilo. Nec creatur proter partem, formam scilicet praeexistentem: licet materia creetur unde compositum, cuius altera pars siue materia, siue forma praesupponitur: non est de nihilo¬

¶ Corollarium quartum. Si angelus ab aeterno produceretur: uere esset de nihilo, & uere crearetur. Patet: quia nihil ipsius est, quod non capiat esse sua productione aeterna: si esset possibilis. Cum ergo filius in diuinis sic generatur ex patre: quod non quodlibet sui capit esse illa generatione (quia essentia, quae est aliquid filij) uerius est ipse filius: licet non formaliter non capit esse illa generatione: quia est in patre circumscripta generatione, & ideo non est de nihilo: quia substantia, quam nascendo accipit: eadem est in generante, & non capit esse simpliciter per generationem filij. Est ergo de substantia patris id est de patre suam substantiam generando filio communicante. Non dissonat a nunc dictis Grego. dist. praesenti. q.ij. art. j.

¶ Isto supposito, & omissa recitatione, & impugnatione opinionis ut aestimo Henrici & Durandi tenentium, quod omni perfectione postposita, cum dicitur filius de substantia patris. de: dicit circunstantiam causae materialis, uel quasi materialis: ut recitat Tho. Argen. dist. praesenti.

¶ Est pro articulo secundo conclusio prima. Tilius est genitus de substantia patris. Patet: quia secundum magistrum non est de nihilo: ergo de aliquo: & tamen non de alionisi de substantia patris tergo &c. ad hoc allegantur auctoritates in textu.

¶ Secunda conclusio. Pilius non est de substantia patris, tanquam de materia, uel quasimateria. Patet: quia in diuinis nihil est ponendum imperfectionis, & per conse sequens non est ibiponenda generatiosub ratione mutationis uel quasi muta¬ tionis: quia mutatio dicit imperfectionem in mutabili: quia potentialiter, & concomitanter imperfectionem in mutante pro quanto necessario requirit causam concausantem. Est enim mutatio qua aliquod subjectum de priuatione transit ad formam. vj. physic. Est autem ponenda generatio in diuinis, tantum sub ratione productionis, inquantum scilicet aliquid per eam capit esse. Et ideo generationi in diuinis non assignabitur materia, uel quasi materia: sed tamen termin: formalis. Alias pbationes adducit auct. in suo scripto.

¶ Tertia conclusio. Filius est de substantia patris, sicut de aliquo, quod est sibi consubstantiale id est de patre, qui est de filio consubstantialis. Itaque praepositio de duo dicit scilicet originationem, & consubstantialitatem & neutrum solum. Si enim solam originationem diceret: tunc creaturae essent de substantia dei. Si solam consubstantialitatem, tunc pater esset de substantia filij: unde filius est de substantia patris: tantum est dicere: filius est originatus a patre, & consubstantialis eiDicit ergo de, originationem: non quid est in proprio casuali: sed in illo, quod reoitur a proprio casuali ad bonum intellectum: quia filius non est originatus a substantia: sed a patre, qui est eadem substantia cum filio. Vel de, potest dice re consubstantialitatem in proprio casuali: & originationem in recto a suo casuali: ut dicit Scor. Consonat nunc dictis Greg. dist. v. q.ij. art. i.

¶ Verum quia doct. succincte procedit in hac quaestione, temittens ad doc. subtilem cum quo hic concordat in conclusione principali: licet in quibusdam lateralibus non concordet (hinc recitatis difficultatibus, quas ponit praefatus doctor. q.ij. distinct. praesentis, respondet ad easdem) potest circa easdem difficultates hoc breue moueri dubium: pro articulo tertio. Ex quo secundum communem modum loquendi doct. persona constituitur ex essentia & relatione. Cum essentia non habet se ut actus respectu relationis: habebit se ut potentia: quia quam docunque ad constitutionem unius, duo alterius rationis concurrunt: unum ha¬ bet se ut potentia: aliud ut actus. Respondeo: quod potentia, & actus competunt nisi rebus realiter distinctis. Ideo sicut in diuinis non est ponenda compositiouel quasi compositio: ita nec ponenda est ibi potentia, & actus unius respectu alterius, propter identitatem realem eorundem. Per hoc patet: quod essentia non habet se ut potentia respectu relationis: nec ut actus.

¶ Similiter dicitur: quod licet relatio proprie distinguit personas, quibus essentia est communis: non tamen ideo est actus essentiae: quia est eadem realiter ipsi essentiae. Sic fundamentum relationis in proposito, quod est essentia: non est potentia respectu relationis: sed eadem relationi: nec essentia conicatur filio tamquam praeexistenti: sed communicatur filio: quia filius per productionem habet eandem essentiam cum patre.

¶ Secundum dubium uidetur pro defensione opinionis superius recitatae, tenentis, quod materia sic ponatur in diuinis, ne filius sit de nihilo, uel de aliena substantia. Remouendo, & separando prorsus materiae potentialitatem in generatione substantiae. Item potentialitatem subiecti in alteratione, & in genere quicquid imperfectionis est &c. uidetur eim: quod illud non est absonum dicere: uidentur namque haec omnia posse conuenire diuinae essentiae. Respondetur: quam uis forte aliquis dicere posset, quod concertatio illa magis est de nomine, quam de re: nihilominus non uidetur ille modus loquendi fore admittendus: quia posset simplices ducere in multiplicem errorem. Et licet in causarum naturalium communi productione praesupponitur materia: tamen respectu potentiae diuinae plus inffuentis in omnem effectum, quam quaecunque causa secunda, non plus praesupponitur materia, quam forma: quam sicut deus producit formam in materia praeexistente: ita posset creare materiam sub forma naturali praeexistente. Et sicut admitteret: quod essentia se haberet: quasi materia: eo quod posupponitur in patre: ne dicatur filius esse de nihilo remo uendo quicquid imperfectionis est, & attribuendo, quod prfectionis. Ita posset dici, quod relatio est quasi forma, & persona quasi compositum ex essentia, & relatione separato omni eo, quod est imo perfectionis &c. quae sunt absurda.

¶ Et i pro ratione diuersitatis, & euasiue diceretur, quod aliqua, quae sunt imperfectionis in composito separari non possunt: ideo compositio non potest esse in deo. Ita dicam pariformiter, quod illa, quae imperfectionis sunt in materia, uel quasi in materia, inseparabilia sunt. Et ideo esse quasi materiam nulliattribui potest, nisi cui potest attribui aliquid imperfectionis: sicut enim materia dicit imperfectionem: ita quas materia dicit quasi imperfectionem: sicut ergo non est concedendum: quod essentia est quasi imperfectio: ita non est concedendum, quod essentia sit quasi materia,

¶ Si dicitur: essentia habet tantum suum esse sibi proprium in patre prius origine, quod sit in filio. Hoc dupliciter potest intelligi: uel quod est tota in patre, qui genuit filium: & hoc est uerum: sed tame ex hoc non potest inferri, quod sit quasi materia: uel quod ipsamet essentia sit prior origine filio: & hoc est falsum: quia tunc filius esset ab essentia productus. Et si hoc concederetur: adhuc nihil faceret ad propositum, quod diceretur quasi materia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2