Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia generandi in patre sit aliquod absolutum, vel respectivum
¶ Primum recitatur, & impugnatur a doctore opin. sancti Tho. i. par. sum. q. xij. art. v. Et in disputatis de potentia artic. ij. quae tenet: quod potentia generandi non est relatio: sed natura diuina. similiter & opinio Petri aureoli.
¶ Quibus dimissis notandum est proarticulo primo quaestionis: quod potentia generandi est, quo generans generat: sicut generaliter potentia agendi est id quo agens agit. Et ita idem intelligitur per potentiam generandi, & per principium elicitiuum generandi, quod perrationem producendi. seu generandi soset intelligi.
¶ Secundo notandum: quod illi termini elicitum, & elicitiuum non fuerunt apud sanctos, aut philosophos in usu, sed apud moderniores scholasticos doctores ad usum theologorum deuenerunt, & ita apud diuersos uarie accipiuntur.
¶ Est autem principium elicitiuum productionis actiuae illud, quod necessario, & per se requiritur ad productionem, & non est ipsa productio nec constitutum ex ipsa productione uel producto id est quod non est formaliter nec ipsa productio: nec constitutum ex productione.
¶ Elicitum autem accipitur aliquando pro illo, quod uere producitur: sicut aliquando dicitur, quod calor elicitur ab igne: quamuis communius concedatur, quod ignis producat ignem & quod elicit actum producendi ignem, quod quod ignis elicit ignem. Et sic non accipitur hic: quia sic non posset concedi, quod generatio actiua esset elicita: quia non est producta. Alio modo, & ad pro positum accipitur elicitum pro illo, quod formaliter denominat aliquid producere aliud. Sic calefactio dicitur elici ab igne, & non calor: quia ignis calefactione formaliter dicitur calefacere, & non calore: quia posset ignis habere calorem in se, & non calefacere: si diuinitus suspenderetur actio, ut in pueris in fornace. Dan. iij.
¶ Ex quo patet primo, quod non quicquid elicitur, poducitur, nec econuerso. Primum patet: quia generatioactiua elicitur: & tamen non producitur. Secundum patet: quia calor ab ignepducitur: & tamen non elicitur.
¶ Secundo patet: quod illud, quid elicit, non denoiat formaliter principium elicitiuum producere aliud: quia principium elicitiuum non est, quid product: sed quo suppositum producit: & ita est principium productiuum non quod, sed quo.
¶ Supponitur etiam: quod nihil est in diuinis nisi absolutum, quod est essentia, & relatio, & constitutum ex essentia, & relatione.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Proprietas personalis, ut paternitas non est principium elicitiuum generationis actiuae. Patet: quinihil est principium suiipsius: paternitas autem, & generatio actiua idem sunt omnibus modis ut. infra. ostendetur ergo &c. Ponit doctor persuasionem puchram huius dicti: uide in scripto suo¬
¶ Concl. ij. Proprietas personalis non est principium elicitiuum papsiuaegnationis Patet: quia idem est principium elicitiuum generationis actiuae, & passiuae: sed proprietas personalis non est principium elicitiuum generationis actiuae ex conclusione prima. ergo nec passiuae.
¶ Conclusio tertia. Nullus respectus potest esse principium elicitiuum generationis actiuae uel passiuae. Probatur. non rationis: quia nullus talis potest esse principium elicitiuum realis productionis ( praesertim ubi non praerequiritur cognitio productionis ante ipsam productionem: Nec respectus realis: quia ille esset proprietas personalis: sed proprietas personalis (ut patuit ex conclusionibus praecedentibus) non potest esse principium elicitiuum.
¶ Conclusio quarta. Suppositum non est principium elicitiuum generationis actiuae. Patet: quia non suppositum filij: nec spiritussancti manifestum est. Nec patris, quia suppositum patris constituitur generatione actiua: sed nihil est principium elicitiuum sui constituentis.
¶ Conclusio quinta. Absolutum aliquod est principium elicitiuum generationis actiuae. Patet: quia nullus respectus ex conclusione tertia. Nec suppositum ex quarta. ergo absolutum quia alia non sunt in diuinis: ut pater ex suppositione ultima.
¶ Conclusic sexta. Essentia diuina est principium esi citiuum generationis actiuae. Patet: quia absolutum ex conclusione quinta. Et omne absolutum est essentia diuina omnibus modis: ergo. Tenet consequentia in disamis. Et praemissae patent.
¶ Primum. Licet generatio actiua, siue s generare sit elicita: non tamen est producta. Patet primum: quia est illud, quopater dicitur formaliter generare, & hoc est esse elicitum. Claret secundum, quod non est producta: cum hoc sit formaliter suppositi, seu personae.
¶ Secundum. Licet essentia sit principium elicitiuum, & ita eliciens: non tamen est principium productiuum producens: quia non producit, nec generat, nec generatur, ex distinctione quinta. Est tamen principium productiuum quo: quia principium elicitiuum, & principium productiuum, quo idem sunt. Et sicut non est idem: principium productiuum, quod & principium elicitiuum: sic non est idem producere, & elicere. Nam in principio : elicitiuo non distinguitur, quod, & quo: quia principium elicitiuum est, quo producens producit: & sic elicere non est producere: sed est esse, quo producens producit: principium ergo elicitiuum elicit, sed non producit.
¶ Tertium. Licet omne principium productiuum, siue producens realiter distinguatur a principiato scilicet producto: non tamen principium elicitiuum realiter distinguitur ab elicito. Primum patet: quia nihil producit. Secuudum patet: quia essentia, quae est principium elicitiuum a nullo, quod est realiter in diuinis, distinguitur realiter.
¶ Corollatium quartum. Idem elicit se: idem intellige realiter, sed non formaliter. Patet: quia essentia elicit generationem actiua quo: tamen non distinguitur realiter: sed tantum formaliter ab essentia. Sicut enim essentia est fundamentum relationis a qua: tamen relatio non distinguitur rea liter, & sic idem fundat se(Et licet essentia sit fundamentum relationis: non tamen refertur ipsa relatione: sed constitutum ex ipsa, & relatione) ita essentia est principium elicitiuum id est ratio producendi, & tamen non denominatur ipsa productione: sed constitutum ex ipsa, & productione id est pater.
¶ Corollarium quintum. Productio actiua non deno¬ minat formaliter essentiam: sed suppositum. uel personam. Non enim essentia producit, uel generat: sed persona scilicet pater: dlicet essentia eliciat productionem, & productio eliciatur: quod nihil aliud est dicere: quam essentia elicit id est necessario requiritur ad productionem, & non est ipsa productio: nec constituta ex productione, uel producto.
¶ Et esse elicitum nihil aliud est, quam esse aliud, a quoformaliter aliquid dicitur producere aliud. Et dicitur aliquid non eliciens: quia eliciens non denominatur a pro- ductione: sed persona constituta ex eliciente, & elicito.
¶ Pro articulo tertiosunt hic duo dubia. Primum: an generatio passiua sit producta. Pro responsione nota, quod productum dupliciter accipitur. Vno modo pro illo, quod est ter minus productionis, & denominatur formaliter a productione: sic generatiopassiua non est producta: licet per productionem, siue generationem actiuam recipiat esse in filio: non sic essentia: nec spiratio actio in filio recipit esse: ita quod siper impossibile filius de nouo generaretur: nec essentia, nec spiratio actiua produceretur: quia sunt in patre. Alio modo accipitur productum pro illo, quod est idem realiter cum termino productionis: & distinguitur realiter a producente, & sic generatio passiua potest diciproducta: sed non essentia nec spiratio actiua.
¶ Secundum dubium. Vtrum relatio sit principium determinatiuum essentiae pro eo, quod essentia de se uidetur indeterminate ad eliciendum generationem, & spirationem. Responsio: non sunt ponendi huiusmodi respectus determinatiui: quia superssue ponerentur: quia cum respectus ibi essent plures: essentia etiam esset indeterminata ad illos, & ita indigeret alio determinante: & sic produceretur in infinitum. Illa duo dubia latius determinantur a doctore in. q. cum eo: an paternitas sit principium elicitiuum generationis passiuae scilicet filiationis: quaere ibi.
On this page