Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum absolutum sub ratione essentiae, vel ratione attributali sit potentia genetandi

QVAESTIO II UTRVM absolutum sub ratione essentiae, uel ratione aliqua attributali sit potentia generandi.

¶ Recitata, & ipugnata opinione Sco. distin. ij. a doct. quaest. praesonti. Notandum pro articulo primo post dicta dist. ij. quaest. i. v. quod illa nomina. intellectus, & uoluntas aliquando capiuntur absolute: ut praecise dicunt aliquod absolutum in deo non connptando aliquod notionale. Aliquando ut determinate connotant aliquod notionale. Quae distinctio non est distinctio alicuius realiter existentis in deo: sed est distinctio uocabulorum. Et simili modo dici potest de intelligere, uelle, & caeteris attriburis.

¶ Primo modo accipiendo illu nomina intellectus diuinus, uoluntas uanuina sunt termini synonymicum essentia. Et ita quicquid praedicatur de essentia: praedicatur de intellectu diuino: similiter de uoluntate. Et ita sicut essentia est principium elicitiuum generationis uerbi, & spirationis spiritussancti: ita & intellectus. Similiter uoluntas, & actus intelligendi, & uolendi.

¶ Sed accipiendo secundo modo intellectus connotat generationem: & uoluntas spirationem: ita quod quid nominis intellectus est illud principium producendi uerbum: & uoluntatis est illud principium spirandi spiritum sanctum. Sic ergo absolute sumendo, & primo modo de omnibus attributis dici potest (secundum ctoct.) quod de quolibet eorum uerificatur esse principium elicitiuum non pro se: sed pro reputa essentia diuina. Sed secundo modo ut connotant actum generandi, uel spirandi: conceditur: quod filius producitur permodum intellectus, & non spiritussanctus id est filius generatur, & spiritussanctus non generatur: sed spiratur. Sic em intellectus dicit diuinam essentiam elicitiuam actus spirandi: ut notat doct. q. i. dist. ij. isto ergo modo propter diuersa terminorum connotata aliquid dicitur de intel¬ lectu, & non uoluntate, & econtra. Et negantur de seinuicem: quia generare non est spirare.

¶ Et licet ille modus loquendi sit planus: tamen quandoque apud aliquos ex communi usu loquentiu in illis pro- positionibus. Intellectus est principium producendi uerbum: filius procedit permodum intellectus, & similibus: includitur perseitas uel primi, uel secundi modiSi primi modi: haec conceditur. Intellectus est principium producendi uerbum. quia ualet tamen: principium producendi uerbum est principium producendi uerbum: Et illa est per se primo modo: quia idem praedicatur de seipso: & ita illa est falla Intellectus est principium producendi spiritum sanctum: quia non est per seprimo modo. Si uero includitur perseitas secundi modi: similiter conceditur, uel negatur. ut prius. Nam capiendo intellectum ab solute, ista est per se primo modo. Intellectus est principium producendi uerbum: similiter intellectus est principium producendi spiritum sanctum. Sed accipiendo intellectus secundo modo, ista non est per se. Intellectus est principium producendi spiritum sanctum. Nec illa. Intellectus est principium producendi uerbum, uel spiritum sanctum. Exemplum supposito, quod sol producat plantam, & uermen & imponatur. a. ad significandum uim producendi plantam. b. uero uim producendi uermem. In hoc calu posse producere uermen, praedicatur per se primo modo de. b. & per se secundo modo de sole, & sed nullo modo de. a. Et posse producere plantam, prędicatur per se secundo modo de sole, & non de. b, & praedicatur per se primo modo de.a. & non de sole nec de.b. Item posse producere plantam, & uermem compulatim praedicatur per se secundo modo de sole, & nec de. a. nec de. b.

¶ Ex illo sequitur: quod ad distinctio nem emanationum, seu productionum in diuinis nulla requiritur distinctio inprincipijs elicitiuis, uerius principio elicitiuo. Nam praeter distinctionem a productionibus, & constitutis per eas, nulla oino est distinctio in diuinis: sed una & indistincta essetia sub una ratione scilicet sub ratione essentiae, est principium elicitiuum utriusque emanationis.

¶ Secundo patet: quod illae productiones non fundantur in actibus essentialibus: puta intelligere, & uelle. Patet: quia nulli suntibi actus essentiales quocunque distincti ab essentia, sed tamen est ibi una essentia, quae realiter. & formaliter omnibus modis est intellectus, uoluntas, intelligere, uelle. Et ideo quicquid concedit, uel negatur de uno horum terminorum: negatur, uel conceditur de reliquo, capiendo eos absoluteSi uero aliquid de uno conceditur, quod de alio negatur, uel econuerso: hoc erit propter diuersas terminorun connotationes, uel diuersos modos syncathego rematicos secundum usum loquentium subintellectos.

¶ Pro articulo secundo est haec conclusio responsalis. Essentia sub ratione essentiae est principium elicitiuum generationis uerbi, & processionis spiritussancti. Patet conclusio ex dictis: nam in diuinis non est aliquod absolutum ab essentia diuina quomodocunque distinctum: ut aliquoties tactum est. Et principium elicitiuum in diuinis est aliquod absolutum ex quaestione praesenti. ergo conclusio uera.

¶ Secunda conclusio. Quicquid est absolurum in diuinis est principium elicitiuum tam generationis uerbi, quam spirationis spiritussancti. Patet ex notatis.

¶ Tertia conclusio. Essentia sub ratione essentiae est principium elicitiuum, & non sub ratione alicuius attributi. Prima pars claret ex prima conclusione. Secundassimiliter pater: quia attributa sunt nomina, seu conceptus: ut patuit dist. ij. q.ij. & ita ab essentia distincta.

¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur contra conclusionem tertiam. Nam conmuniter dicitur, quod filius procedit per modum intellectus: spiritussanctus uero per modum uoluntatis: ergo uidetur: quod essentia sub ratione intellectus est principium elicitiuum filij, & sub ratione uoluntatis est principium elicitiuum spiritussancti.

¶ Item actus dicendi, est actus intellectus, & non uoluntatis.

¶ Ad illa satis patuit ex notatis quid respondendum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2