Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum spiritus sanctus libere producatur

QVAESTIO II VTRVM Spiritus sanctus lbere producatur.

¶ Pro intellectu huius quaestionis ualent dicta superius de liber tatis distinctione distin. j. q. vj. Quibus hic suppositis, considerandum est: quod quaestio haec potius consistit in quid nominis terminorum quam in re. Quamo ut inquit Ovta. q.vij. art. ij. Et etiam uidetur posse sumi ex dicto doct. subtilis in quodli. q. xvj. ar. j. ubi inquit, quod in actu uoluntatis diuinae est necessitas simpliciter: & hoc tam in actu diligendi se, quasi in actu spirandi amorem procedentem &c. Et late quaestionis praecedentis materiam in tribus articulis examinat. Qns enim concedunt: quod spiritussanctus producitur necessario non minus, quam filius: ita enim spiritussanctus necessario ex deus sicut filius. Et ita est impossibile spiritum sanctum non produci: sicut impossibile est filium non generari. Concedunt etiam: quod productio spiritussanctialiquo modo pertinet ad uoluntatem: de quo, supra dis. vij. q.ij. & clarius. infra di. xiij.

¶ Sed nunc sunt tres termini currentes in proposita materia scilicet naturale, liberum, necessarium. Et circa illum terminum necessarium non est diuersitas opi, concedentibus, omnibus, quod necessarium est, quod non potest non esse. Et sic necessario producit, quod non potest non producere. Sed de termino liberum diuersificantur. Nam secundum philosophos, principium actiuum diuiditur in principium actiuum necessarium: & contingens potens ad opposita. Primum necessarium dicitur naturale principium Potens in opposita est contingens siue liberum. Nam. ix. Metaphvstract. iij. c. j. ubi distinguit potentia actiuam in rationalem, & in irrationalem dicit. Tales quidem potentias necesse ens uando actiuum ad passiuum propinquat: hoc quidem facere: illud pati. hoc dicit quoad irrationalem. Et quoad rationalem sequitur. Illas uero non necesse. per potentiam irrationalem intelligit naturalem: per rationalem intelligit liberum. Sic. ij. Physv. ubi distinguit principium actiuum in agens secundum propositum: & agens non secundum propositum. Et idem intelligit per agens rationale, & secundum propositum: & hoc uocatur liberum. Et idem per agens irrationale: & non secundum propositum, & hoc dicitur necessarium. Erit ergo idem principium naturale, & necessarium, & principium contingenter agens & liberum. Et sic accipiendo ter minos: sicut filius, ita & spiritussanctus prducitur naturaliter, & non libere: quia nocessario & non contingenter.

¶ Alij uero distinguunt inter principium naturale, & necessarium. Similiter inter principium liberum, & contingens dicentes quodliesse principium naturale, & necessarium: ed non econuerso. Sic quamuis omne principium contingenter agens agat liibere: non tamen econuerso. Quid ergo est igere naturaliter, & quad libere: licet muti anguli quaerantur: tamen finaliter ditere oportet: quod agere libere est agere pe uoluntatem. Et ita omnis actio uolunta is siue sit necessaria, siue contingens, dicitur libera: & ita libertas compatitur necessitatem. Et agere naturaliter est agere non per uoluntatem, & ita nihil aliud est dicere, filius producitur naturaliter, & spiritussanctus libere: quam spirirussanctus producitur per modum uoluntatis, filius non. Primus modus est magis conformis conibus terminorum acceptionibus, secundum quem quicquid necessario producitur, producitur naturaliter: & non producitur libere: quia non sponte: quia non potest non produci¬

¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Capiendo libere ut tantum ualet quantum uoluntarie: licet necessario: & prout distinguitur contra contingenter seu indifferenter: spiritussanctus producitur libere. Patet ex notatis: termini enim sunt ad placitum.

¶ Secunda conclusio. Silibere producere est spirare, & naturaliter producere est generare: filius producitur naturaliter, & non libere: & spiritussanctus libere producitur: sed non naturaliter. Claret haec propositio ex dicendis infra dist. xiij. generare. n. non est spirare. Et filius dicitur imago patris: & spiritussanctus donum amborum seu nexus amorosus: & non dicitur imago patris. Difficile est hic formare propositiones praecisas propter diuersam, et multiplicem terminorum acceptionem.

¶ Tertia conclusio: quae est Oxta. q. vij. art. ij. Licet spiritussanctus non producitur a uoluntate, neque contingenter: producitur tamen per modum uolunlatis, & libere complacenter. Pro cuius intellectu notat: quod producere libere quantum ad genus, potest sic describi. Est producere uoluntarie complacenter, & non coacte. Et fere redit in idem cum dicto Ockam. Probat ergo suam con¬ clusionem sic. Prima pars probatur: uoluntas diuina est spiritussanctus: igitur non producitur ab ipsa. Consequentia tenet: sicut de essentia prius probatum est dist. v. quod ipsa nec producit: nec producitur: quia nihil idem producit seipsum &c. Secunda pars probatur: quia spiritussanctus necessario producitur: igitur non contingenter. Tertia pars probatur: quia Aug. xv. de trin. c. ulti. dicit. Spiritussanctus exit a patre: non quo natus, sed quo datus. Exire autem per modum dati, uel doni competit producenti per actum uoluntatis, cuius est dare ex sua liberalitate. Quarta pars probatur: spiritussanctus procedit a patre, & filio tamquam amor quia ipse est dilectio, qua pater diligit filium, & filius patrem: ut patet perHiero. super pras. xiiij. & per Augu. vj. de trini. quorum dicta magister allegat: sed spiritussanctus non habet esse: nisi quia procedit: ut patet per August. v. de trin. c. xv. & lib. xv. c. vij. igitur &c. Consequentia tenet: quia producere amorem nemo potest nisi complacenter libere & incoacte. Ex illo sequitur corollarie: quod non est inconuentens idem ab eodem produci necessario, & naturaliter, & etiamlibere. Patet: quia spiritussanctus pro ducitur libere ex dictis. Et etiam necessario cum non possit non produci: ut patet ex fide. Et etiam naturaliter: ut patet per Hilarium. v. de trinit. Et allegat magister distin. xvj. patri: ubi dicit, quod ex uirturenaturae in eandem naturam natiuitate subsistit filius: & ex uirtute naturae in eandem naturam processione subsistit spiritussanctus. Ex quo ulterius sequitur: quod etiam de filio concedi potest, quod naturaliter, & libere de patre generatur. Quod naturaliter generetur: patet ex auctoritate praedicta, & peromnes. Et quod libere probatur: quia uoluntarie, complacenter & incoacte: ut patet per magistrum ubi supra circa finem: ubi dicit, quod pater sicut sapiens ita uolens genuit filium: sed non uoluntate praecedente: sed accedente. Item pater summe sibi complacuit in generatione filij. iuxta illud. Matth. iij. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit: ipsum audite.

¶ Quantum ad articulum tertium, est dubium primum. Nam secundum beatum Aug. in Ench. Liberior est uoluntas, quae non potest seruire peccato. & Ansel. Liberior est uoluntas, quae a rectitudine declinare non potest. Ideo libertas est respectu horum, quae non sunt in potestate uoluntatis: & ita respectu necessariorum: SolutioGreg. est quod Aug. ibi loquitur de libertate opposita seruituri peccati, & miseriae: quia ibidem pauloante dicit. Liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit seruire peccato.

¶ Aliter potest dici. Liberior est uoluntas confirmata in bono: non respectu illorum actuum, ad quos necessario determinatur: sed respectu aliorum actuum. Nam uoluntas non potens peccare est liberior non ad pecandum: sed ad actus bonos: quia minus impedita per seruitutem peccati: alioqunosi necessitas cui adijcitur uoluntas augeret libertatem: etiam uoluntas damnati esset liberior. Non ergo intendunt sancti, quod uoluntas respectu alius actus ad quem necessario se habet: libere operetur: sed quod uoluntas beati sit libera simpliciter: & liberior: quam prius. ex eo quia minus potest nuc impediri in executione multorum actuum a causis extrinsecis: quam in uia propter illam confirmationem in bono. Poterit etiam prius cogi ad actus indecentes imperatos nunc uero coginon potest. Pacit ad hoc dictum beati August. v. de trinit. c. x. ubi uult: quod sicut non minus dicitur deus omnipotens (quamuis non possit morinec falli) ita non minus dicitur uoluntas libera: quam uis necessarium sit eam uelle, quod uult: necesse inquam necessitate ineuitabilitatis: sed non coactionis, Sic enim uoluntas cogi non potest: ut habetur in. ij. dist. vij. de obstinatione damnatorum. Ita etiam tenet Oyta. qu. vij. arti. ij. Et ita patet: quod aliter, & aliter respondendum est in materia huius quaestionis secundum aliam, & asi mterminorum acceptionem.

¶ Secundum dubium. Vtrum libertas uoluntatis sit quid distinctum a uoluntate: & an repugnet necessitati. Ad hoc breuiter dicitur post dicta in. q.vj. dist. i. quod non. Neque est conditio intrinseca potentiae: sed est nomen connotatiuum, uel conceptus supponens pro uoluntate, connotando aliquid posse fieri contingenter ab eadem. Et sic uoluntas rapugnat essentiae diuinae respectu suiipsius: hoc est, non praedicatur de essentia respectu suiipsius. haec enim est falsa: uoluntas diuina uult se contingenter, uel essentiam suam. Conuenit ergo libertas rei perfectae: non in ordine ad quodcunque: sed in ordine adid, ad quod contingenter se habet: & non necessario.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2