Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum voluntas sit principiun productivum spiritus sancti

QVAESTIO I CIRCA hanc distinctionem, in qua magister incipit age qua re de persona spiritus sancti:

¶ quaeritur primo. Vtrum uoluntas sit principium productiuum spiritussancti.

¶ Pro articulo primo recitata est opin. Sco. per certas propositio nes, quam diffuse impugnat doct. dist. ij. q.i. Item dist. ix. q. i. Item distin. praesenti. q. i. Sco. uero in locis nunc recitatis: sed latius in dist. ij. eam recitat. Impugnat autem non simpliciter: sed tanquam non demonstratiuam seu tanquam insufficientem ad id, quod probare, & demodo strare intendit. Ponit. nii. duo principia productiua perfecta formaliter: licet non realiter distincta: intellectum, & uoluntatem Ex quorum distinctione, & irreducibilitate ad unum, nititur probare dualitatem productionum, & personarum pro ductarum, quarum una per modum intellectus: altera per modum uoluntatis producitur. Vnde sicut intellectus est principium elicitiuum personae genitae: ita uoluntas est principium elicitiuum peesonae alterius per modum amoris spirati.

¶ Et quia eausa ipsam in praefatis locis frequenter recitat doct. subtilis: & similiter dist. praesenti expedit, ut summatim per propositiones explanetur, adiuctis quibusdam alijs, quae sui sequaces addunt pro dictorum suorum explanatione.

¶ Pri. j ma propositio. In summa deitatis essentia productio realiter est ponenda. Probatur conclusio. Suimme perfecto est attribuendum quicquid dicit perfectionem: maxime illud, secundum quod dicit perfectionem: sed faecunditas dicit pfectionem: ergo est deo attribuenda. Cose- quentia nota cum maiore: quia alias non es set summe perfectum: cum sibi deficeret talis perfectio. Minor probatur: quia sserilitas, quae opponitur faecunditati, dicit imperfectionem: & ita faecunditas perfectionem. Ideo dicitur fisa. ult. Ego, qui generationem aliis tribuo: sterilis eroa q. d. nullo modo. Tunc ultra in diuinis est faecunditas: ergo productio. Et non solum productio alicuius extra: quia cum talis non fuerit semper: antequam talis esset: caruisset deus hac perfectione: ergo ibi est aliqua productio aeterne, quae non potest esse nisi alicuius intra.

¶ Secunda propo j sitio. Tm duae productiones in diuinis sunt possibiles. Probatio. in diuinis tot debent poni productiones: quot sunt modi producendi alterius rationis ad seirreducibiles, & non plures: tales autem sunt tantum duo: ergo tamen duae sunt productiones. Consequentia nota. Minor probatur. Omnis pluralitas est reducenda ad unitatem, uel saltem tantam paucitatem quantum potest: sed plutalitas modorum producendi ad unitatem productionis reduci non potest: quia productio modo naturae: & productio libera sunt oppositae: quia una est inclinati ex se ad agendum: alia non inclinati ex se: sed habentis libere in sua potestate producere. Et illa non reducuntur ad unam productionem tertiam ab istis: nec una harum ad aliam reducitur tanquam imperfectum ad perfectum: cum ambo sint perfecti, & neuter includat imperfectionem. Manent ergo duo modi productionis ad se inuicem itreducibiles scilicet productio modo naturae: & productio libera. Maior pro prima parte probatur: quia tot sunt in diuinis: quia in diuinis est perfectissima, & plena faecunditas, ut habitum est: ergo fecunditas cuiuslibet modi producendi, seu principia di non reducibilis ad aliam priorem: alioquin non esset perfectissima secunditas.

¶ Pro secunda parte, quod non sunt plures: probatur: quia non possunt ibi esse productiones alterius rationis ab illis duabus: cum omnes modi, producendi ad illos duos sufficienter reducuntur. Nec possunt ibi esse plures productiones eiusdem rationis. Probatur: quia si possent esse plures tunc etiam infinitae, & si possent esse infinitae: essent infinitae: quia quicquid est in diuinis, est necesse esse. Consequentia probatur: quia quodcunque productiuum habens se ad plura eiusdem rationis: non determinatur ex se ad certam pluralitatem: quantum est ex se: potest extendi ad infinita. Patet inductiue de conmum respectu singularium: & causa uniuoca, & aequiuoca respectu effectuum. Nec potest esse determinatio in diuinis ex alio: quia non a posteriori: cum ab ilso non habet entitatem: ergo nec unitatem, uel pluralitatem. Nec priori quia uel esset ratio producendi, & hoc non cum habeat se ad plura eiusdem ratiouis: non deferminatur ex se. Nec ex supposito: quia suppositum extendit se ad omnia, ad quae principium siue ratio producendi. Nec determinatur ab aliquo, quod est simul natura cum productionibus: quia non uidetur, unde plus illud determinatetur, quam productio ipia, cum qua est simul natura.

¶ Tota ratio confirmatur ratione doct. subtilis Tor sunt productiones in diuinis, quot principia productiua: sed haec supt cuoMaior probatur: quia ubicunque est inuenire principia productiua sine imperfectione: & quae non intelliguntur esse ibi per productionem ad aequatam illis principijs: ibi est inuenite productiones illis principijs correspondentes.

¶ Causa enim: quare aliquod principium non producit, est aliqua de duabus iam exclusis: licet imperfectio principij. propter quam potest impediri eius productio. Vel quia intelligitur esse ibi per productionem adaequatam: sicut potentia generandi in filio, & spirandi in spunsancto. Sed minor probatur: quia in diuinis est intellectus cum obijecto, quod est essentia diuina: quam duo ab alijs dicuntur memoria faecunda: quae sunt principium ut natura notitiae genitae. Ibi etiam est uoluntas, & obiectum siue uoluntas faecunda, quae est principium amoris spirati.

¶ Quod uero non plura, probatur: quia ubi principium productiuum habet productionem sibi adaequatam, & semper mauentem: non possunt esse plures productiones eiusdem principii: alioquin non esset adaequata: sed intellectus diuinus est perfectus, & infinitus natus intelligere obiectum intelligibile scilicet essentiam diuinam, inquantum est noscibile, quod est similiter infinitum: ergo natus est producere notitiam tantam, quanta est cognoscibilitas obiecti, & ita infinitam: & per conse- sequens adaequatam. Et haec semper manet: sicut semper est intellectus: & semper obiectum praesens: & per consequens non erit intellectus principium: nisi unius notitiae genitae sibi adaequatae: sic de uoluntate.

¶ Propositio tertia. Qualitas diuinarum productionum infert trinitatem suppositorum. Probatur: quia cuilibet productioni correspondet suus terminus productus: quae cum sint duae tamen: necessario erunt duo producta: unum modo naturae, & aliud libere: sed cum nihil producitur a se: neque in productionibus potest esse circusus, necessario erit ibi producens, quod non est aliquod duorum productorum. Quoduero producens sit suppositum, manifestum est: actus enim sunt suppositorum secundum philosophum. Quod etiam producta sint supposita patet. Tum qui notitia genita, & amor spiratus non inhaerent: quia in haesio, dicit imperfectionem: ideo nulli conuenit in diuinis: & per consequens subsistunt. Tum etiam: quia intellectus diuinus est, & infinitus habens obiectum infinitum scilicet essentiam diuinam infinitam: ideo notitia producta erit infinita: alioquin productio non esset perfecta, si non esset ad productum sibi adaequa tum: & sic suo modo de uoluntate respectu amoris spirati. Quae uero sunt in finita: sunt per se sul sistentia: quare habetur propositum.

¶ Quarta propositio. Trium diuinorum suppositorum unum est producens, tantum: alterum pro ducens, & productum: & tertium productum tantum. Pro prima parte pater propositio ex propositione praecedente: & eius probatione: quia cum sint duo producta, quae non a se inuicem producuntur: oportet dare tertium producens, & non productum. Haec autem per sona producens tantum, alias duas producit duabus productionibus alterius rationis: unam per modum intellectus, siue naturae aliam permodum uoluntatis, siueliberae. Quod sic patet: quia in diuinis est intellectus perfectus habens obiectum sibi praesens: & similiter uoluntas faecunda: qua intelliguntur esse in suppositonon producto, non per productionem: ergo suppositum, in quo sunt: cum non possit impediri propter perfectionem principiorum per intellectum producit notitiam genitam, & per uoluntatem amorem spiratum: quiamor, & notitia sunt supposita, ut dictum est. Pro secunda parte probatur. Nam supposito producto per modum naturae, & intellectus scilicet notitia genita: quamuis ei noncomperat productio actiua per modum intellectus: licet habeat intellectum, & memoriam faecundam: quia hunc accepit per productionem sui: quae est productio per modum intellectus, cuius ipsa notitia genita est terminus adaequatus: & ideo tali productioni non potest alius terminus correspondere. Comperit tamemn sibi productio libera per modum uoluntatis, secundum quam est principium amoris spirati: quia sicut nascendo recepit essentiam: ita intellectum, & uoluntatem: sed hac productione genitae notitiae uoluntas non intelligitur habere terminum, qui est principium formale productiuum, & perfectum: ergo eo producit amorem. Nec impedit: quod idem amor spiratur a supposito improducto: quia utriusque suppositi est unum formale principium scilicet una uoluntas: quare utrunque suppositum uno principio producit unum amorem: sicut si esset unus intellectus in duobus hominibus: posset quilibet eorum eandem notitiam producere. Pro tertia parre patet: quia tertium suppositum nec potest producere, per modum intellectus: cum illa iam intelligatur habere terminum adaequatum, scilicet notitiam genitam: nec per modum uoluntatis: quia in productione tertiij suppositiiam productio libera habet terminum adaequatum.

¶ Quinta propositio. Persona producens, & producta distinctae realiter in una summa natura identificantur essentialiter. Prima pars patet: quia nihil producit seipsum: sed omne producens distinguitur realiter a suo producto, quaelibet autem personae diuinae habent se, ut producens, & productum: igitur. Secunda pars probatur, quia in nobis obiectum ut est in memoria, producit seipsum ut est in intelligentia. Seipsum dico: secundum esse diminutum secundum quale est in memoria. Quod uero obiectum utrobique habet esse secundum quid imperfectionis est: quia intellectus creatus non habet uim productiuam obiecti in esse reali: sicut habet uim fictiuam eius in esse ob iectiuo, quam si haberet realiter, idem produceret. Exemplum: artifex uidens domum extra, in mente fingit domum eandem intra in esse diminuto siue cognito, & si habeat uim productiuam, sicut uim fictiuam: etiam eandem domum rea liter produceret, sicut eandem fingit non aliam: sic etiam intellectus siseipsum intelligeret clare se fingeret &c. de hoc uide Ockam. dist. xiij. quaestio. i. Vbi ergo memoria, & intellectus sunt perfecti: sicut in diuinis ubi nulla est imperfectio: obiectum simpliciter, & realiter idem in memoria gignit notitiam in intelligentia, cui est simpliciter idem Cum ergo obiectum in proposito est es sentia: sequitur quod notitia genita sit simpliciter idem essentialiter.

¶ Praeterea diuina essentia est pelagus quoddam in finitae substantiae secundum Damasce. Quod uero in finitum est, identificat sibi umne compossibile: ergo quicquid est in essentia diuina realiter identificatur ipsis essentiae diuinae.

¶ Sexta propositio. In Ater supposita illa licet nulla sit perfectionis disparitas, aut dignitatis inaequalitas: est tamen inter eas originis ordo, & prioritas. Prima pars patet: quia quae realiter, & essentialiter sunt idem: non possunt distare: perfectione: sed omnis perfectio: & dignitas unius, est perfectio& dignitas alterius: quia sunt idem essentialiter. Secunda pars patet ex propositione quarta: quia ibi est persona originis, quae a se est & improducta, & ita a nullo est. Sunt etiam personae originatae quae suntab alijs personis producte: & in hoc est ordo originis: quod est esse a se, & esse ab alio. Nihil ergo aliud est esse a. prius origine b, quam b, esse ab a, & non econuerso: a, ab. Quod uero in symbolo athanalij dicitur. iIn hac trinitate nihil prius &c. dictum est de prioritate perfectionis, dignitatis, & dnationis. Ideo sequitur ibi declaratio illius dicti. Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, & coaequales. Et quantum ad pro piietatem originis sequitur. Pater a nu¬l io est factus &c. filius a patre &c.

¶ Hec itaque supposita sancti a Christo edocti uolentes iuxta humanam intelligentiam utcunque exprimere: personam improductam: nominauerunt patrem productam uero ab una sola filium: quia modo naturae producitur sicut naturalis filius. Eam uero, quae ab utroque procedit: spiritum sanctum dixerunt siue donum: eo quod libere per modum amoris, & doni producitur. Haec secundum opi. illorum, quiSco. imitantur, & eius sequaces. Ve¬ rum est alius modus loquendi Ockam Greg. Oyta, Camer. Adam, Holtor &c. tenentium omnes dictas conclusiones sola fidei auctoritate, & non propter rationes ad eas factas: quoniam & llas, & multas alias soluit Ockam dist ij. quae. i. dist. ix. dist. x. & dist. xi.

¶ Secundo supponenda sunt dicta superius dist. vij. q. ij. Item dist. ij. q. i. huius colle. de intelectu, & uoluntate. Et ad quem sensum concedendum est intellectum esse principium elicitiuum filij: uoluntatem uero spiritussancti. Ex dictis ibi dependet ueritas, & intellectus quaestionis huius. Supponuntur etiam dicta de principio elicitiuo dist. vij. quae. j.

¶ Pro articulo secundo quatuor ponuntur conclusiones Prima. Voluntas est principium elicitiuum spirationis spiritussancti. Patet conclusio: quia principium elicitiuum tam generationis, quam spirationis est aliquod absolutum: ut ibi dictum est di.vij. quaest. j. huius colle. sed in diuinis est tantum unum absolutum scilicet essentia: omnibamodis eadem intellectui, & uoluntati, & quibuscunque absolutis: & ideo essentia, intellectus, uoluntas &c. est principium elicitiuum &c. quia illa sunt omnibus modis idem. Quomodo autem concedi posset, quod uoluntas est principium est citiuum spirationis, & non intellectus, uel essentia: quare. supra. quae. ij. dist. vij. Item distin. ij. q. i.

¶ Secunda conclusioSupposita productione in diuinis non potest sufficienter probari: quod sint plures productiones. Probatur: quia ubi non est nisi unum principium productiuum: non potest inferri plural tas productio num: sed in deo est tantum unum principium productiuum: quia tale est absolutum: ut supra dist. vij. q.i. dictum est: sed in deo est tantum unum absolutum omnibus modis indistinctum: ergo.

¶ Tertia conclusio. Ex pluralitate productio num in diuinis non potest euidenter in ferri tantum dualitas productionum: quia non potest euidenter probari: quod unum principium productiuum non possit esse plurium, quam duorum.

¶ Quarta conclusio. Sola fide tenetur: quod tantum sunt duae personae productae, & una improdu¬ cta: & sic personarum trinitas non est de monstrata: sed fide non euidenter: sed certissime credita.

¶ Dubium primum pro articulo tertio, quod etiam in efsectu tangit distin. vij. q.ij. huius colle. An uoluntas inquantum uoluntas, uel inquantum infinita sit principium spirandi spiritum sanctum. Randetur: quod nullum illorum ualet per exponentes: sed inquantum est formaliter, & omnibus modis diuina essentia est principium spirandi spiritum sanctum, & solum tale.

¶ Secundum dubium. An spiritussanctus: quia producitur actu uoluntatis sit praecognitus. Respondeo, quod non licet illa sit impropria: sed haec est magis propria: spiritussanctus producitur actu uolendi, qui est uoluntas omnibus modis: & omnibus modis diuina essentia. Et quamuis in creaturis nihil producitur actu uoluntatis nisi praecognitum (quia nihil est uolitum a tali uoluntare nisi praecognitum: licet ipsa uolitio, quae est actus uoluntatis, non sit praecognita) non tamen sic est in diuinis: ubi nulla est prioritas temporis, uel perfectionis: sed tantum originis, uel conitatis: ut supra dist. proxima. Quomodo autem concedi potest: quod pater est prior spiritusancto: similiter intellectus, & intellectio: patet ibidem: unde concedi posset, quod in illo priori id est in se ipsointelligit spiritum sanctum. Quia secundum August. pater omnia intelligit in seipso: sed in illo priori etiam est spiritussanctus: quia spiritus est in patre. Sed ex hoc non sequitur: quod sit praecognitus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1