Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus Sanctus procedit a patre et filio
¶ Ista quaestio mouetur propter c graecos, qui licet concedent per spiritum sanctum esse spiritum filij, & pret dere a patre per filium: non tamen concedunt eum procedere a patre, & filio. Contra quos de determinatio ecclesiae inc. firmiter. extra de summa tri, & fide cath. ubi dicitur. Pater a nullo: filius a patre solo: ac spiritussanctus pariter ab utroque. Et lib. vj. co. tit. Tideli, ac de¬ uota professione fatemur: quod spunssanctus aternaliter ex pre, & filio: non tamquam ex duo ba principiis, sed tamquam ex uno principio, non duabus spirationibus: sed unica spiratione praecedit. Item in sumbolo athanasij. Spussanctus a patre, & filio.
¶ Itaque conclusio certa est: quam tamen aliqui probare nituntur: quorum probationes recitat doctor: easque ad hoc propositum insufficientes ostendit: ut puta beatus Tho. i. ij. q. xxxvj. art. ij. Et Sco. dist. praesentis. q. i. Sed eorum rationes doc. impugnat tanquam insufficientes ad probandum conclusionem, quam fides astruit scilicet Spiritussanctus prcedit aeternaliter a patre, l & filio.
¶ Haec conclusio est fidei, & de terminationis ecclesiae: ideo inconcusse tenenda. Potest tamen adduci persuasio, quam ponit doct. quae non procedit ex fallis sicut caeterae rationes aliorum: quae ut uidentur: falsa accipiunt: quamuis forte contra graecos non sufficiat, si proteruire uellent. Non enim est demonstratiua, & est ista. Quicquid competit patri cuilibet personae alteri attribuendum est: nisi contrarium sit expressum in sacra scriptura: uel ab ecclesia determina tum: uel euidenter sequatur ex praemissis in sacra scriptura expressis: uel perse, uel mediantibus propositionibus perse notis. Sed omnes graeci pariter, & omnes catholici habent concedere, quod spiritussanctus procedit a patre. Nec aliquo praedictorum modorum inuenitur: quod spirifustanctus non procedit a filio: immo magis uidetur scriptura sacra hoc innuere, & dicere: quod scilicet procedat a filioergo graeci sentientes oppositum habent dicere, quod spiritussanctus procedit a filio. Maior uidetur esse manifesta: quia quandocunque aliqua sunt una res numero simplicissima, & inuisibilis: quiequid dicitur de una, dicetur, & de alia: nisi contrarium aliquo praedictorum modorum habeatur. Minor deduciposset ex nultis passibus scripturae. Haec est ratio Ansel. ut dicit doc. in lib. de proces. spiritustancti, & colligit eam ex dictis suis. C¶ In solutionibus rationum primae opilpdu octendit doctor, quod ad productionem amo ut ris non requiritur uerbum: sed sufficit obiectum, potentia, &cognitio obiecti, quod non est uerbum.
¶ In solutione rationum. Sco. ostendit, quod intellectus, & uoluntas in deo non sunt duo principia productiua: nec habent ordinem inter se. Quod que ex ordine effectuum non potest concludi similis ordo in causis, ut et supra pstensum fuit.
¶ Item quod illa propositiosaecunditas uoluntatis prius conicatur filio, quam producitur spiritussanctus: est simpliciter falsa: aut nihil ad propositum. de signis uero naturae patuit distin. ix q. iij.
¶ Item quod non oportet esse tantam distinctionem in relatiuis, sicut in correlatiuis. Nam generatio actio, & spiratio actio, non distinguuntur realiter, & tamen generatio passio, & spiratio passiorealiter distinguuntur. Ostendit etiam: quod intellectus, & uoluntas non sunt in deo potentiae operatiuae: sed in creatura sunt operatiuae, & productiuae. Operati uae actuum immanentium: intellectionis, & uolitionis, & productione aliquorum exteriorum: non tamen similis est ordo productorum, & operatorum.
¶ Sed diceret aliquis contra praedicta. Nam dicit sanctus Hiero. in explanatione sumboliCredimus, & in spiritum sanctum deum uerum ex patre procedentem, aequalem peromnia patri, filioque uoluntate, potestate, aeternitate, substantia. Nec est prorsus aliquis in trinitate gradus &c. ubi dicit spiritum sanctum procedere ex pitre: non dicit ex patre, & filio procedentem. Item in sumbolo constantinopositanae IVnodi: sic legitur. ut recitat sanctus Thom. ubi supra. j. ij. q. xxxvj. artic. ij. Credimus in spiritum sanctum dominu, & uiuificantem ex patre procedentem cum patre, & filio adorandum &c. Et in decreto distinctio. xv. canones. S secunda svnodus habetur: quod in hoc concilio data fuit Iymboliforma, quam tota latinorum, & graecorum professio in ecclesijs praedicat. Ergo si spiritussanctus procedit ab utroque: cur non fuit tunc ex praessum: immo uidetur, quod in Iymbolo nostro non debuit addi, quod procedat, & a filio: sed uidentur esse anathematis rei, quihoc addiderunt: aut concilium concilio¬ n his, quae fidei sunt contradicit.
¶ Ad idem dicendum: quod concilia temporis successu ueritatem catholicam expresserunt. concilium aliud edidit symboium contrarium priori: sed nunquam ueritatem prius non sufficienter expressam expressit, & declarauit. Qunque uero ueritatem nunc: sed non prius impugnatam defendit, dilucidauit &c. Et ubi ueritas non fuit impugnata: uel forte actu non cogitata, transijtsilentio: parum uel nihil de hoc determinans, aut scribens. Quia igitur in tempore antiquorum conciliorum nondum exortus fuerat error dicentium spiritumsanctum non procedere a filionon fuit necessarium, quod hoc explicite poneretur. Sed postea insurgente erro re quorundam in quodam concilio in occidentalibus patribus congregato: ex pressum fuit auctoritate Romani pontificis, cuius auctoritate antiqua conciliacongregabantur: & confirmabantur. Continebatur tamen implicite in hoc ipso, quod dicebatur spiritum sanctum procedere a patre. Haec est sententia sanctiTho. ubi supra
On this page