Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Spiritus Sanctus posset distingui a filio, si non procederet ab eodem

QVAESTIO II VTRVM spiritus sanctus posset distingui a filio, si non procederet ab eodem.

¶ Recitatur, & impugnatur a de ctore opinio sancti Tho. j. ij. q. xxxvj. art. ij. Et dehinc quaestionis intellectus aperitur.

¶ Notandum ergo pro articulo primo. Dimisso intellectu duplici quem ponit disdes Camer. q. viij. art. j. quod non est ille intellectus quaestionis. Vttum sit possibile, quod spiritussanctus realiter distinguatur a filio: & quod non procedat ab eo: quia illius copulatiue secunda pars est impossibilis: ergo & tota. Nec est intentio quaestionis, an necessario sequatur: spiritussanctus non procedit a filio: ergo spiritussanctus non distinguitur a filio: quia non quaeritur hic de ueritate, seu bonitate cosequentiae: sed est intentio, utrum in filio praeter. spira tionem actiuam, quae realiter distinguit est spiritusancto, sit aliquid quod non est oino spiratio actio: quod realiter distinguit a spiritusancto. Quo retento (omni alioquod non est omnino ipsum, amoto) constitutum ex ipso, & essentia realiter distingueretur a spiritusancto. Sicut quaeritur: uttum homo, si non haberet animam intellectiuam, adhuc distinguatur ab angelo. Quod est quaerere: utrum praeter animam intellectiuam sit aliquid in hone, quo distinguatur ab angelo etiam anima remota puta materia ipsa.

¶ Est etiam secundaria qustionis intentio quae rere propter graecos. An supposita personarum trinitate scilicet quod pater, & filius, & spiritussanctus sint unus deus: sequatur euidenter oppositum antecedentis ex opposito cosequentis scilicet spiritussanctus non procedit a filio: ergo non distinguitur a filio. Vel sic potest colligi intellectus quaestionis. Si ex essentia, & filiatione praecise constitueretur persona: sic quod non esset in ea spiratio actiua: an adhuc illa persona uere, & realiter distingueretur a spunsancto.

¶ Secundo supponendum No ex praedictis dist. ij. q. i. & qeiij. quod omne habens aliquod reale sibi intrinsecum, & essentiale, distinguitur a qualibet re, cui tale non est intrinsecum, & essentiale: sicut homo, qui habet animam intellectiuam, & etiam materiam intrinsecam sibi: & ideo distinguitur ab omni re non habente animam intellectiuam sibi intrinsecam, uel non habente materiam: quia habens aliquid realiter distinctum ab alio, non potest esse idem realiter cum illo. Supponitur etiam, quod filiatio realiter distinguitur aspiratione passiua. Alioquinita spiritussanctus generaretur, sicut spiratur. si idem esset generatio passiua, seu filiatio, & spiratio passiua. Ex quo sequitur: quod tot sunt personae in diuinis: quot sunt relationes realiter distinctae, siue sint oppositae siue disparatae. Patet: quia plura realiter distincta non possunt esse in una persona diuina: igitur quot sunt relationes realiter distinctae in diuinis: tot sunt personae in eisdem.

¶ Quantum ad arti Articulum secundum est conclusio prima. Si Coclaliquid per se constitueretur. praecise (¬ ex essentia, & filiatione: qui non est omnibus modis spiratio actiua: ita quod non constitueretur ex spiratione actiua: sicutspiritussanctus praecise constituitur ex essentia, & spiratione passiua. illud constitutum realiter distingueretur a spirirusancto. Patet: quia filiatio; quae esset intrinseca illi constituto relatiuo, distinguitur a spiratione passiua: & per conse quent praecise constitutum ex filiatione & essentia distinguitur a spiritu sancto, in quo est spiratio passiua. Tenet consequentia ex dictis dist. ix. q.ij. quia non minus distinguuntur constituta, quam constituentia.

¶ Secunda conclusio. Non se quitur euidenter: pater, & filius, & spiritussanctus sunt tres psonae, & unus deus ergo spiritussanctus procedit a filio. Et ita nec euidenter ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Patet: quia cum non solum oppositae relationes: sed etiam non oppositae distincta realiter: realiter distinguant sicut & absoluta distincta: ex distinctione filij, & spiritussancti non potest inferricuidenter: quod spiritussanctus habeat relationem oppositam filio, & ita procedit a filio.

¶ Tertia conclusio. Necessario seqtur, & formaliter spiritussanctus noprocedit a filio: ergo non distinguitur a filio. Necessario dico: sed non euidenter. Probatur: quia si spiritussanctus non procedit a filio: spiratio actio non est in filio, & ita nec filiatio. Quod si non filiatio: non erit filius: & per consequens non distinguitur a spiritulancto: quia quod non est, a nullo distinguitur. Prima consequentia nota est. Sed secunda scilicet si spiratio actiua non est in filio, nec filiatio: probatur: quia quando aliqua formaliter distincta sunt idem realiter, & unum est alicui proprium, & alterum communc: sicommune non conuenit illi, nec proprium conuenit: sed spiratio actio, & filiatio sunt idem realiter: & filiatio propria filio: spiratio actio conis filio, & patri: ergo si spiratio actio non est in filio: nec filiatio erit in filio. Maior patet: quia quaecunque sunt idem realiter in aliquem uno sunt. Alias si in nullo uno essent: non essent idem realiter, saltem quae sunt in aliquibus. Sed si cone non est in illo, in quo est proprium: in nullo eodem sunt, cum proprium non posset esse nisi in illo, in quo est proprium. Minor patet: quia si spiratio actio realiter distingueretur a filiatione: essent quatuor relationes realiter distinctae: & ita quatuor supposita, quod falsum est, & non dicendum.

¶ Quartum ad articulum tertium, est primu dubium contra nunc datam rationem. Nam illa ratio non facit contra graecos, contra quos tamen ponitur. Supponitur. n. in ratione: quod spiratio actiua, & filiatio sint in filio: hoc autem non concederent graeci, qui non concedunt spiritumsanctum pro cedere a filio. Dicendum: quod illa conclusio non ponitur contra graecos: sed ponitur secundum ueritatem fidei: qua tenet, quod spiritussanctus procedit a filio, & ita in ueritate consequentia illa est formalis, & necessaria: spiritussanctus non procedit a filio: ergo non distinguit a filio, & eam habent concedere esse necessariam, & formalem omnes tenentes ueritatem catholicae fidei.

¶ Secundum dubium uidetur contra dicta, & concessa Nam si in diuinis sint quatuor relationes: etiam erunt quatuor supposita: quod falsum est. Quod autem sint quatuor relationes: patuit. Probatio consequentiae quia quaelibet relationum constituit suppositum. Et secundum praemissa dist. vj. q.ij. non potest esse minor distinctio in constitutis, quasi in constituentibus. Respondetur concedendo: quod in diuinis sunt qua tuor relationes ad sensum dist. xxvij. & dist. xxviij. tactum per doctorem, & infra tangendum. Sed negatur, quod sint quatuor supposita. Ad probationem negatur. Nam spiratio conis, siue spiratio actiua non est realiter distincta a patre, & silio. Nec a paternitate, & filiatione: & ideo in diuinis sunt solum tres relationes disparatae. Personae uero distinguuntur per relationes disparatas, realiter distinctas. Et ideo non sequitur in diuinis esse quatuor supposita: licet siut ibi qua tuor relationes dictinctae: non tamen realiter. Spiratio enim actiua distinguitur a spiratione passiua: sed non a patre, & filio &c. Si autem possit con¬ cedi cum doct. in diuinis esse tria supposita: & unum constitutum ex essentia, & spiratione actiua: quod non est suppositum: de quo constituto primo praedicatur spirare: infra patebit distinxij. quaest. i. Vide hic Ortam. quaestiovij. artic. iij.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2