Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritui Sancto competat duplex processio temporalis et aeterna
QVAESTIO I VTRVM spiritui sancto conpetat duplex processio: temporalis, scilicet & aeterna. QArticulus primus certas habet suppositiones. Secundus subiunget conclusiones.
¶ Quantum ad primum considerandum est, quod difficultas huius quaestionis, & duarum sequentium quaem stionum magis in terminis consistit, quae in re: ideo primo de re. Secundo de modo loquendi tractandum. Supponitur itaque primo, quod quaelibet persona diuina est causa efficiens, & finalis euiuslibet creaturae: quia opera trinitatis adex tra sunt indiuisa. Secundo, duae sunt personae producentes, pater, & filius: duae productae, filius, & spiritussanctus. Tertio, quaelibet persona potest esse causa gratiae gratis datae, & gratum facientis in creatura rationali. Quarto solus filius incarnatus est, & non alia persona diuina. Quinto: quaelibet persona parata esse potest ad faciendum, quicquid ab ea rationabiliter perit creatura rationalis. Omnia ista manifesta sunt, & concessa ab omni catholico: & patent partimex dictis.
¶ Secundo notandum: quod procedere (secundum usum sanctorum) dicit aliquid, uel aliqua praedictorum: unde processio quandoque accipitur proproductione passiua unius personae ab altera. & haec processio dicitur processio aeterna. Et haec processio aeterna, & productio passiua idem sunt. Aliquando accipitur, ut imperat talem productionem: & connotat personam procedentem, ut de nouo existentem in creatura rationali secundum modum aliquem de terminatum infra dicendum. Et haec dicitur processio temporalis.
¶ Et si esset modus loquendi sanctorum: quod procedere importaret productionem personae ab alia, & nouam existentiam in creatura: non propter nouitatem dei, sed creaturae: concedendum esset, quod spiritussanctus procederet temporaliter, quandocunque creatura crearetur. Sicut modo dicitur temporaliter proce- dere: quia datur creaturae rationali ad ipsam sanctificandam. Est ergo processioaeterna: productio adintra. Processio uero temporalis est productio personae ad intra, & noua existentia eius in creatura rationali secundum modum determinatum. Ex quo patet: odlicet pater est de nouo in creatura rationali, quam sanctificat: quia non uenit spiritussanctus, aut filius ad sanctificandum creaturam sine patre: tamen pater non procedit tenporaliter: quia non producitur adintra. Supponitur etiam, quod supra dictum est de abstractis connotatiuis. qeiij. prolo. pro quo supponunt: quia secundum aliquos non supponunt pro una sola re: sed simul pro omnibus, quae significant, Sic creatio non supponit pro aliquo uno: sed simul pro deo, & creatura de nouoproducta: secundum alios supponunt proeisdem, pro quibus concreta, & caetera connotant, & sic creatio esset deus creans, & actio actiuem agens: passio passiue patiens. Connotaret tamen creatioactiue creaturam productam. Creatio uero passiue supponit pro creatura connotando creatorem.
¶ Tertio considerandum: quod quidam solent sic notificare processionem temporalem. Proces sio temporalis est illapsus quidam, quo persona aeternaliter procedens, uel producta illabitur menti creatae per sua dona: aut substantiam suaepersonae adsistendo si bi specialissimae ad actum bonum meritorium exequendum.
¶ Dicitur primo est illapsus. Est autem illapsus intima praesentialitas cum praefidentia eius, quod illabitur: & perfecta cognitione omnium que sunt in illo illapso: ut dicetur lib. ij. distin. viij. q.ij. Et quamuis omni creaturae maxime intimus sit deus: dicitur tamen specialiter tunc illabi menti humanae: cum ei praesidet ipsam specialiter regendo: ac ei inffuendo unde meritorie possit agere, ac digna fieriuita aeterna: quomodo non adsistit menti creaturae rationalis se a deo auertenti: ac obicem (ne illabatur deus) per mortale peccatum ponenti.
¶ Quod sequitur: quopersona aeternaliter producta &c. innuit quod processio temporalis praesupponit aeter¬ nam: ita quod duo includit: scilicet processionem aeternam adintra: & nouum modum existendi in aliqua rationali creatura adextra.
¶ Ex quo sequitur: quod pro cessio dicit aliquid notionale, & aliquid e ssentiale. Notionale quantum ad conditionem personae procedentis. Essentiale quantum ad illabi menti rationali. Ideo que nec est purum essentiale: nec purum notionale: sed essentiale connotans notionale.
¶ Quod uero sequitur. Per sua dona, aut substantiam suae personae; innuit personam procedentis dupliciter adsiftere menti rationali scilicet in dono formaliter. Donum enim datum creaturae, charitas scilicet & sapientia, forma liter inhaeret ei: quibus mens ipsa formaliter deum cognoscit, & amat. In se uero effectiue, cum nostrum diligere, & cognoscere ipse efficit.
¶ Et quia dona creaturae data dantur principaliter, ut reuocetur ad principium suum, unde exiuit per creationem. Reducitur autem rationalis creatura ad deum per actiones intellectus, & uoluntatis. Ideo duplicia sunt dona, in quibus procedere dicitur persona diuina temporaliter, scilicet dona intellectus, & affectus. Et quamuis non illabitur una persona fine alia: sed simul omnes tres mentem rationalem sanctificando inhabitant: secundum illud Ioann. xiiij. Si quis diligit me sermonem meum seruabit & pater meus diliget eum: & ad eum ueniemus: & mansionem apud eum faciemus Quia tamen dona, quae pertinent ad illuminationem intellectus appropriantur filio, qui adintra procedit per modum intellectus. unde & uerbum est patris: ideo ineis specialiter dicitur prcedere filius. Ideo orauit sapiens Sapien. ix. Mitte domine sapientiam de caelis sanctis tuis: & de sede magnitudinis tuae: ut mecum sit, & mecum laboret: ut sciam, quid atce itum sit coram te omni tempore. Et dona uoluntatis, quibus rectificatur affectus, appropriantur spiritui sancto procedenti per modum amo ris: ideo in eis dicitur procedere spiritussanctus: iuxta illud ad Roman. v. Charitas dei diffusa est in cordibus no¬ stris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
¶ Mittitur enim tunc unicuique personadiuina: cum a quoque cognoscitur, atque percipitur quantum cognosci, & percipi potest. Ait Augu. iiij. de trinit. Et quia in dono appropriato magis cognoscitur persona, quam non appropriato: ideo in illo magis dicitur mitti illa persona cui donum ipsum appropriatur. Er Richar. Missio est personae emanantis per effectum sibi appropriatum manifestatio.
¶ Quod uero additur ultimo specialissime adsistendo ad bonum meritorium: innuitur, quod non in quibuslibet donis procedit filius, aut spiritussanctus: non enim in donis naturalibus tantum: nec gratis datis tantum: sed in dono gratum faciente, quod est charitas: quo dono (ut August. ait. v. de trinit.) nihil est excellentius.
¶ Et quia charitas appropriatur spirituisancto, ut dictum est: sine qua nulla persona procedit temporaliter: ideoque processio temporalis spirtuisancto appropriatur. Et etiam quia processio temporalis uidetur esse quaedam liberalis donatio permodum muneris liberi, & gloriosi: ideo spirituisancto appropriatur, qui procedit per modum doni.
¶ Ex quo hoc sequitur: quod non in quolibet dono intellectus dicitur procedere filius, aut spiritussanctus. Patet: quia non processit in dono prophetiae collato Cayphae. de quo Ioannes. xi. quia tali dono non fuit sanctificatus, neque deo charus. Mittitur autem in dono uerae sapientiae, quae includit charitatem: quae sapientia est cum amore notitia. de qua Sapien. j. Sapientia non habitat in corpore subdito peccatis.
¶ Secundo sequitur: quod ad, eas creaturas neque procedit, neque mittitur filius aut spiritussanctus: quas non sanctificant neque sanctificatas inhabitant: ut fuere nubes, columba, linguae igneae. Et sic patet quid processione temporali accipiendum sit.
¶ Pro articulo secundo, & quantum ad modum loquendi est conclusio prima. Tenendo primum modum loquendi de abstractis: non est concedendum de uirture sermonis: quod spiritussancti sit duplex processio: uel quod spiritussancti sunt duae processiones. Patet: quia secundum hunc modum loquendi processio temporalis spiritussancti non est res una: quia neque res absoluta: nec res respectiua: quia nec relatio realis: nec rationis. Si ergo processiotemporalis non est res aliqua una: ergo cum processione aeterna non constituit dualitatis numerum.
¶ Secunda conclusio. tenendo secundum modum loquendi: non sunt duae processiones spiritussancti. Probatur: quia sic processio spiritussancti, est spiritustanctus procedens: non sunt autem duo spiritussancti procedentes.
¶ Tertia conclusio: secundum intentionem sanctorum est duplex processio id est spiritussanctus dupliciter procedit aeternaliter, scilicet & temporaliter. Vnde notandum est. quod quando duo de nominatiua sic se habent. quod unum denominare potest alio non denominante: tunc secundum consuetudinem loquendi conceditur pluralitas praedicari de abstractis illorum denominantium: licet ilsa abstracta non importent rem unam tantum: sed res plures. Sic in propositoprocedere aeternaliter denominat s isilicet quando non denominat temporaliter procedere: & sic conceditur, quod est duplex processio spiritussancti: siue quod duae sunt processiones scililicet per quas tamen nihil aliud intelligendum est, nisi quod spiritussanctus dupliciter procedit: scilicet tenporaliter, & aeternaliter. Et secundum eundem intellectum cencedi potest: quod utraque processio est realis. De aeterna manifestum est. De temporali patet: quia sicut conceditur, quod spiritussanctus realiter procedit ex tempore: ita concedi potest, quod processio temporalis est realis. Quia nihil aliud est processionem spiritussancti esse realem: quam scililicet realiter procedere: sicut deus realiter creat: realiter denominatur. Et ita creatiodei est realis: & dominium est reale: ut dicetur infra. Non tamen propter hoc processio temporalis est aliqua res relatiua, uel absoluta deo superaddita: sicut nec creatio. Nec respectus rationis: quia operatio intellectus nihil facit ad hoc, ut sit creatio. Importat autem processio temporalis nouum modum existendi spiritumsanctum in creatura, rationali &c. Et quia nomen processio temporalis importat creaturam, quam non importat processio aeterna: concedunt multi, quod processio temporalis realiter distinguitur ab aeterna. Quod utique uerum est, si processio temporalis supponit pro omnibus, quae significat id est pro spiritulancto producto, & creatura, in qua de no oexistit secundum determinatum moduHoc totum autem differt realiter a spiritusancto, qui est processio aeterna,
¶ Proarticulo tertio moueri possent du Artibiarscilicet an de uirtute sermonis possit concedi, quod duplex est processio spiritussancti. Item an processio temporalis sit realis. Et si sic: an res absoluta, uel relatiua. Item antemporalis processio differt ab aeterna. Sed studiosus sector haec omnia in dictis pro conclusione tertia clare inueniet. Ideo hic rescim duntur: quia plana sunt.
On this page