Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum spiritus sanctus detur in persona proprie, vel tantum secundum dona sua.

QVAESTIO II. VTRVM Spiritus sanctus detur in propria persona, uel tantum secundum sua dona.

Tribus articulis solito more terminabit quaestio.

¶ Pro articulo primo notandum est: quod differentia est inter illos terminos, processio, missio, datio. Processio est in plus, quam missio. Et missio in plus: nec minus datio; idest processio est superius ad Iy missio: & missionec est superius, nec inferius ad Iy datio. Primum patet: quia omnis persona, quae mittitur procedit: sed non econuer io. Aliqua enim persona procedit, scilicet processione aeterna: & tamen non mittitur: licet missibilis sit, idest mitti posset. Vnde persona missa ab aeterno procedit: & tamen non ab aeterno mittitur. Secundum patet: quia non omne, quod procedit, datur: filius, n. ab aeterno pro- cedit: & tamen non ab aeterno datus est & aliquid datur, quod non procedit: scilicet dona spiritussancti.

¶ Secundo notandum: quod illud dicitur dari alicui: quan ido potest illo uti ad agendum sicut placer: sicut aliquis seipsum dicitur dare alicui: quando offert seipsum illi ad faciendum, quod illi placet. Illud uero dicitur dari in se: quod sic datur in potestatem alterius omni alio dono circum scripto. Et per oppositum potest notificaridari in alio, uel simul inse, & in alio. Clarius illud prosequitur doct. di. xvij. ubi uult in effectu, quod spiritussanctus datursoli creaturae rationali, & in se, & indonis suis: quod sic ineffectu deducit. Res dicitur alicuidati in se: cum in alterius dominium, uel quasi dominium transfertur: ita quod illa alius uti potest, ut libet ad agendum: hoc modo etiam mos habet hominum, ut alter alteri se dare dicat: cum adhoc se offert, quod paratus est alterius parere uoluntati: facitque, quae cunque alter rationabiliter ab eo fieri optabit. Cum ergo spiritus sanctus illapsu suo sanctificatiuo hominem per gratiam inhabitando, paratus est ipsum iuuare inomni actione meritoria: & tandem eum in beatitudine sublimare: dicitur quodammodo uoluntati hominis obtem perare. Stat enim ad ostium, & pullat: siquis aperit, ingreditur: & nunquam manum suam subtrahit. Sic ergo hominem acceptando per gratiam: & in actione: meritoris modo singulari eum iuuando dicitur se homini dare. Possent ad hoc aliquo modo aptari exempla Iosue. x. quam do solisterit in caelo ad nutum hominis, ita ut nec antea, nec postea longior dies fuerit. Exod. xxxij. cum aidominus Mou. Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos & deleam eos &c. Cum autem spiritussanctus sic sese homini dat ueluti donum increatum: sem per infundit etiam gratiam gratum facientem donum creatum, quo anima ornatur, & in dei sponsam adoptatur.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Spiritus sanctus datur in se siue In persona propria. Probatur: quia spiritus sanctus potest esse pa¬ ratus facere, quicquid icre atura aliqu rationalis rationabiliter uel et neri, & hoc faciendo dat se creaturae rationali. Ex notabili praemisso, potest etiam se sic dare rationali creaturae: si nullum donum creatum daret tali creaturae: ergo potest sic se dare omni dono creato circumscripto. Vnde ait. Ego sto ad ostium, & pulso.

¶ Secunda conclusio. Spiritus sanctus datur in donis suis. Probatur: quia spiritus sanctus non datur in se, nisi ad sanctificandum rationalem creaturam. Hanc autem non sanctificat sine donis suis: ut infra dicetur distinct. xvij.

¶ Item spiritum sanctum dari in donis suis, est ipsum dare dona sua pro sanctificatione rationalis creaturae. Amboilli modi tanguntur inhocuerbo angeli. Spiritussanctus superueniet in tequo ad primum: & uirtus altissimi obumbrabit tibi, quo ad secundum: quod est datio doni. Item ad Roma. v. Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum &c.

¶ Tertia conclusioSpiritussanctus non datur in dono creato, nisi in dono charitatis. Patet: quia secundum usum loquendi sanctorum non dicitur dari alicui: nisi quem per specialem acceptationem inhabitat tanquam dignum uita aterna. Sed nullus sic acceptatur: nisi in quo est gratia gratum faciens: quae est sola charitas. Ideo solun datum in charitate tamquam in dono creato.

¶ Quantum ad articulum tertium. Cum deus sit ubique per essentiam: praesentiam: & potentiam: ut pulchre de ducit doct. dist. xxxvij. quando dicitur de nouo alicui dari. Ad id breuiter respondetur: supposito quid nominis dare, ueldari: & quod deus dicitur triplicittr esse in aliquo generaliter: & similiter specialiter: per gratiam informantem: specialem acceptationem: & hypostaticamunionem: ut deducitur infraloco allegato. Dicitur tamen in proposito stante lege, dari siue datus rationali creaturae: tunc quando eam inhabitat gratuite per donum charitatis. Et quia duntaxat bonos sic inhabitat, quos ad uitam acceptat, & non malos, ideo illis solundicitur dari: & tunc dari: quando tale donum infundit. & abundantius dari: quando maiorem confert gratiam.

¶ Corollarie sequitur secundum hunc modum loquendi. Deus est tantum in bonis, & non in malis: eo quod solum tales per gratiam inhabitat. De hoc infra dicetur distinctio. xvij.

¶ Secundum dubium: in quibus donis datur spirirussanctus: & quare magis in aliquibus donis, quam in alijs, cum omnia, quae habet homo, dona dei sint. Ad hoc bium dicitur primo post notata in tio notabili quaestionis praeceder illapsu sanctificatiuo: quod spiritussa dicitur dari in donis, uelcum donis quamuis absolutem sine eis possit dariNec datur alicui nisi rationali creaturae; quam acceptat ad uitam, & sanctificat. Nec etiam aliquem acceptat, uel sanctificat lege stante sine gratiae grasum facientis datione. Quo ad aliud uero dico: si ad hoc esset modus loquendi sanctorum: ita bene posset dici, & concedi spiritus sanctum dari in sapientia, uel in fide, uel in spe sicut in charitate: sed hoc non est usitatum apud sanctos. similiter non dicitur dari, quamuis conferat alicui potestatem faciendi miracula fine charitate, uel gratia: quamuis hoc posset dici: si sancti sic uterentur.

¶ Tertium dubium: contra primam conclusionem, quae uidetur innuere, quod spiritussancta possit dari sine dono creato: quia inse (ut dicit conclusio) impossibile est transite de contradictorio in contradictorium sine mutatione: sed si spiritussanctus primo non datur: postea datur: sit transitus, & est mutatio: non in spiritusancto: ergo in aliquo dono creato de nouo dato. De hoc dubio patebit infra distinctio. xvij. quaestio. j. & distinctio. xxx. quaestio. ij. latius examinatur: ideo hic omittitur responsio: licet Grego ipsum prosequatur praesenti distinctio. quaestio. j. arti. j.

¶ Quartum dubium. Prustra sit perplura, quod posset fieri per pauciora: sed sufficeret homini ad uitam donorum collatio: ergo frustra datur spiritussanctus in se. Respondetur: deus mulia agit per plura, quae posset facere per pauciora: si uellet: & licet illud dictum communc habet ueritatem in causis naturalibus, & in causis uoluntarijs creatis: quae debent subesse causae primae: sed non in deo a uctore naturae; cuius causa uoluntas, & bonitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2