Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

unicas TRVM quaelibet persona possit mittere, & mitti

¶ Solutio quaestionis stat in quid nominis terminorum Vnde mitti est personam aliquam ab alia productam, per nouam suam existentiam in aliqua creaturarationali secundum determinatum modum existendi in ea manifestari produci¬

¶ Mittere est personam aliquam productam per nouam existentiam in aliqua creatura rationali secundum determina tum modum existendi manifestare produci.

¶ Ex quo sequitur primo, quod mitti dicit processionem temporalem, connotando aeternam.

¶ Secundo sequitur, quod duae solum personae mittuntur: quia tamtum duae personae producuntur. & licet cum mittitur filius, aut spiritussanctus et ueniat pater: & nouo modo existat in creatura rationali &c. secundum illud Ioan. xiiij. Ad eum ueniemus pater scilicet ego filius: tamen pater non mitritur: quia non est persona producta.

¶ Tertio sequetur: quia mittere non importat productionem mittentis: sed personae missae: sit lu mitti.

¶ Quarto sequitur: quod persona mittit seipsam. Patet: quia persona producta potest de nouo existere in creaturarationali, secundum nouum modum existendi in ea: & in ea aliquid operari unde manifestetur. Sic spiritussanctus nouo modo existens in apostelis, & producendo sonum, & ignem super capita spostolorum: manifestauit suam praesentiam: seipsum misit.

¶ Quinto sequitur: quod mittere est conetribus personis, sed mitti non: quia tantum duae sunt personae productae.

¶ Sexto sequitur: quod mittere, & mitti important respectum eundem realem scilicet productionem passiuam personae missae: & nullum respectum rationis: quia consideratio intellectus nostri, nihil operatur in huiusmodi, missionibus. Omnium horum dictorum ratio est impositio, & usus terminorum: qui colligit ex modo loquendi magistri, & sanctorum..

¶ Ex his possunt formari aliquae propositiones. Prima. Cum persona diuina taliter procedit: quaelibet persona eam mittit. Probatur: quia personam pro cedentem quaelibet diuina persona creaturae nouo modo unit, siue manifestat: ergo quaelibet mittit. Tenet consequentia ex quid nominis mittere. Antecedens patet: quia unire, uel manifestare est operatio quaedam, adextra: sed ista esx conis cuilibet personae, & toti trinitati.

¶ Corollarium. Mittere non est dictio notionalis: sed omnibus tribus personis communis patet.

¶ Secunda propositio Mitti non conuenit: patri. Patet: quia mitti est personam productam creaturae dari: sed pater non est persona producta. Et patet auctoritate August. iiij. de trinita. Si etiam pater uisibilis mundo apparuisset: non nisi absurdissime a filio, uel spiritusancto diceretur mitti¬

¶ Corollarium. Mitti solum duabus personis conuenit: scilicet productis.

¶ Sed diceres contra praemissa: mitti includit produci: ergo mittere adintra includit producere, sed non quaelibet persona pro ducit adintra: ergo non quaelibet mittit. Prima consequentia tenet: quia mitti, & mittere habent se ut actiuum, & passiuum: sed quicquid actiuum significat actiue: hoc idem passiuum significat passiuc.

¶ Ad hoc dicendum est: quod mittere includit producere: non quidem quantum ad personam mittentem: sed eo modo, quomittit. Nunc autem mitti ab aliquo, non est produci ab aliquo: sed est illud, quod productum est manifestare ab illo: sic mittere est personam productam manifestare. Iterum quod uerbum actiuum principaliter significat actiue: hoc passiuum significat passiue. Si tamen aliquid connotat uerbum actiuum cum significato principali: hoc eodem modo connotatur per uerbum passiuum: ut si a passiuum significaret librum scriptum ligarib actiuum significaret, non librum scribere, & ligare: sed librum scriptum ligare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1