Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XV. VTENDIT Spiritum sanctum mitti a patre, & filio adextra: hic ostendit, quod etiam a seipso mittatur. Et potest texèl tus summarium ex sub notatis conligi conclusionibus.

¶ Prima. Spiritus sanctus nedum a patre, & filio: sed & a seipso temporaliter mittitur.

¶ Secunda conclusio. Pater mittit, non mittitur: quia non producitur: sed spiritus sanctus seipsum mittit, & mittitur: quia aeternaliter a patre, & filio spiratur: & rationali creaturae gratuite donatur.

¶ Tertia conclusio. Semel tantum uisibiliter: frequenter autem inuisibiliter mittitur filius: e regione semel in uisibiliter: pluries uisibiliter missus legitur spiritus sanctus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum