Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum personae divinae sint secundum magnitudinem perfecte aequales
¶ Recitantur, & impugnantur a doct opi. duae: quarum secunda est Sco q. i. dis. praesentis: quibus dimissis more solito trifariè terminabitur qua stio.
¶ Circa art. primum notandum quod magnitudo: uel magnum quadrupliciter accipitur. Vno modo largissime: & sic est idem quod perfectio, uel perfectum. Sic dicitj Aug. vj. de trin. quod in his, quam non mole magna sunt: est idem melius esse, quod maius esse. Et illo modo qlibet res est magna, uelmagnitudo qudam Secundo modo capitur large pro omni continente plura, siut sit unum per se: siue tamen aggregatiue quo mo do numerus populus, exercitus, & morus magnus dicitur. Isto modo capit Aug. cum dicit, quod anima est maior seipsa, quando recipit uirtures. Tertio modo capitur pro aliquo continente plura eiusdem rationis facientia unum per se, siue illa plura distinguantur loco, & situ: siue non. lo modo charitas intensa est magna, & maior charitate remissa. Quarto modo accipitur strictis sime pro aliquo continente plura eiusdem rationis, facientia per se onum distincta loco & situ: & haec dicitur magnitudo dimensiua. Et haec est species immediata quantitatis: quae est praedicamentum, distincta contra multitudinem. Hoc modo loquitur Aug. v. de tri& allegat magister dist. viij. cum dicit: quo deus est sine qualitate bonus: sine quat tate magnus. Sic etiam quantitas quadrupliciter distinguitur. Est. nioe quantitas uisturis, durationis, discretiua, & quantitas molis. Quae mebra ex dictis satis patent
¶ Secundo notandum, quod cum secundum magnitudinem, siue quantitatem aliqo dicitur aequale, uel inaequale: quoties aliquid dicitur magnum: toties, & aequale in aequale. Primo modo res dicitur alter aequalis: quia est aeque perfecta. Secundo modo numerus dicitur aequalis alteri, it quo sunt tot, quot in alio: ut numerus trium equorum numero trium hominum Tertio modo albedines aeque intensae sunt aequales: quis una sit in maiori subjecto. quam altera secundum extensionem: Quarto modo, unum extensiuum non excedens alterum: nec excessum secundum extensionem equale dicitur alieri
¶ Est tamen differe tia inter istos modos magni, & aequalis. Nam modi magni uel magnitudinis ordinantur secundum superius, & inferius: siue per se siue per accidens. Ideo quod est magnum quarto modo: est etiam manens tribu primis modis: & non econuerso. Et quod est magnum tertio modo: est etiam magnum primo modo: & non econuerso. Non autem sic ordinantu modi aequalis, & inaequalis. Potest enim aliquid esse aequale alteri quarto modo secundum extensionem: & nullo trium primorum modorum: ut patet de albedi ne, & substantia composita alba. Et ita habent se adinuicem quasi termini impertinentes.
¶ Tertio notandum: quod secundum opin. tenentem relationes distinguiin creaturis a rebus absolutis, aequalitas in creaturis est accidens superadditum siue in angelis: siue in rebus materialibus: quia utrobique; est eadem ratio scilicet inseparabilitatis: secundum aliam opi. nihil dicit distinctum a rebus absolutis in creaturis.
¶ Quarto notandum: quod secundum usum sanctorum, magnitudo quandoque accipitur in diuinis ut est mere absolutum: sicut sapientia, perfectio: & sic nullo modo distinguitur ab essentia. Et illo modo personae dicuntur aequales propter essentiam unam in eis. Et sic sicut pater non est formaliter essentia: ita nec est forma liter magnitudo. Et sic paternitas ex se siue formaliter, nec est aequalis, nec inaequalis filiationi: sed tantum ratione esentiae; quae est eadem utrique, paternitati scilicet & filiationi. Et sic conceditur: quod re latio nec est formaliter finita, nec infinita: nec perfecta, nec imperfecta, sicut non est formaliter magna nec formaliter diuina essentia. Alio modo accipitur magnitudo pro omni realitate positiua siue absoluta, siue relatiua. Isto modo paternitas ex se, & formaliter est quaedam magnitudo: sicut ex se est quaedam entitas realis: & ex se est perfecta & perfectior omni creatura: eique ex se repiignat omnis imperfectio.
¶ Quinto notandum: quod identitas, similitudo aequalitas, nulland: stinctionem important in diuinis: nisi distinctionem personarum, & proprietatum: ideo nulla est distinctio inteidentitatem, aequalitatem, & similitudinem.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Personae diuinae sunt aequa les secundum magnitudinem primo modo accipiendo magnitudinem, & aequalitatem. Patet: quia sunt aeque perfecte, & neutra perfectior alia.
¶ Secunda conclusio. Capiendo magnitudinem, & aequalitatem secundo, tertio, & quarto modis, personae diuinae, non sunt secundum magnitudinem aequales. Patet: quia sic non sunt magnae.
¶ Tertia conclusio. Capiendo magni¬ tudinem coniter: ut dicit indifferenter omnem magnitudinem absolutam, uel relatiuam: personae diuinae sunt aequales secundum magnitudinem tam essentialem, quo relatiuam. Patet: quia licet aliae sunt relationes non tamen est una perfectior, aut imperfectior alia.
¶ Dubitatur circa pradicta pro articulo tertio. Personae non sunt eaedem secundum magnitudinem: ergo nec aequales. Tenet consequentia quia idem est aequalitas & identitas in diuinis: ut in notabili quinto. Respondetr quod ibi equalitas, & magnitudo accipiuntur essentialiter, & primo modo, & non generaliter: ut magnitudo dicat omnem realitatem positiuam siue absolutam siue relatiuam. Sic enim non est identitas, & aequalitas: quia personae non sunt eaedem personae: licet sint aequales personae: sunt tamen eadem essentia.
¶ Secundo dubitatur. An una persona dicatur aequalis alteri propter unitatem essentiae uel propter realitatem relationis. Ad hoc dubium dicitur: ut habetur in notabiliquat to
¶ Tertio dubitatur. Quo illa aequalitas distinguatur a similitudine personarum: & identitate. Randetur: quod illa nomina similitudo, aequalitas, identitas, nilaliud dicunt seu important, quad personas habentes eandem essentiam numero propter quod etiam dicuntur similes, & aequa les. Et sic nilaliud dicunt quae distinctionem personarum & proprietatum, & nullam rem distinctam a personis, uel proprietatibus personarum: ut patuit in notabilitertio.
¶ Dubitatur quarto. An aequalitas sit relatio fundata in unitate: ut uidetur innuere philosophus. v. metaphyAd hoc dubium doct. late, & clare respondet, quod non: & quod illa auctoritas male allegatur: uide in doct.
¶ Dubitatur quinto. Nam aliqua magnitudo est in p sona quae non est in alia: ergo non sunt aequales secundum magnitudinem. Ad hoc dubium dicitur post dicta in notabili quarto, quod accipiendo magnitudinem pro aliquo absoluto: sicut omnium per sonarum est una essentia, & ita una magnitudo. Si uero sumitur pro proprietate relatiua: tunc sicut conceditur, quod proprietas patris est m patre, & non in filio; filiatio in filio, & non in patre. Ita potest concedi unam magnitudinem esse in una persona & non in alia: & nihilominus quaelibet persona est aequalis alteri: quia quaelibet proprietas relatiua est essentia diuina, & ita perfecta sicut alia. Nec repugnat aequalitati distinctio magnitudim num sicut nec proprietatum personalium realiter distinctarum. Nec potest inferri, quod plures relationes sint in una persona, quasi in alia: quia spiratio actiua, & patel nitas licet formaliter distinguantur: non tamen sunt plures relationes: ut infra patebit
On this page