Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum quaelibet persona sit in alia per circumincessionem
¶ Pro articulo primo ¬andum, quod tripliciter distingui potest inexistentia. Quaedam est per continentiam: quo modo locatum est in loco. Quaedam per intima praesentiam cum carentia unipscuiusque distantiae: sicut angelus est in loco: & accidens in subjecto: & forma in materia. Tertio modo per intimam praesentiam cum consubsta tialitate: hoc modo inexistit alicui quod est ei intime praesens, & consubstantiale. Et hic modus inexistentiae uocatur per circuincessionem.
¶ Corollarium. Quicquid inexistit alteri per circunincessionem, econuerso alterum inexistit sibi Patet: quia si a, est intime praesens, & cosubstantiale ipsi b, econuerso b, est intime praesens, & conubstantiale ipsia. Neque est hic aliqua repugnantia: quod aliqua mutuo sibi inexistant: quia secundum philosophum: totum est in suis partibus: & econuerso. Similiter genus est in specie: & species in genere.
¶ Ad hoc ergo, quod per citcumincessionem aliqua mutuo sibi inexistant tria requirsitur. Primum: quod distinguantur realiter. Secundo, quod sint sibi intime praesentia. Tertio: quod sint una simplex, & singularis essentia. Et hunc modu essendi in, non est reperire in creaturis: sed neque positus est hic modus a philos. Patet discurrendo omnes modos essendi in, qui in hoc uersu complectuntur. Insunt pars totum, species, genus, & calor igni. Rex in regno, res in fine, locusque locato. Nitebantur tamen aliquod dare similitudines: sed nimis remotas: cilicet illapsus dei in mentem rationalem, circunscribendo manutenentiam: qua illabens conseruat, & regit id, cui illabitur. Similiter si anima, uel angelus non inhaerens coassisteret corpori: uel si corpus gloriosum coas sisteret corpori non glorioso. Hic quidem est quaedam intimitas sed deficit consubstantialitas, quae si adesset: es set satis simile declaratiuum. Et ideo dicit Avl. & habetur in textu: quod natura humanae intelligentiae dicti huius rationem capere non potest: nec exemplum aliqud diuinis rebus humana ratio postabit: sed qud non est homini intelligibile: deo est possibile
¶ Pro articulo secundo est conclusio rmnialis. Quaelibet persona diuina est in alia per circunncessionem. Patet ex notabili: & Ioann. xiiij. An non credis. quia ego in patre, & pater in me est.
¶ Possent ad hoc adduci auct. sanctorum de quibus habetur in textu. Posset et illa intimitas persuaderi: quia si non: hoc esset uel propter identitatem realem essentiae cum persona: uel quia non est sufficiens distinctio inter personas: uel quia una non continetur, & ambitur ab alia: & econuerso. Sed primum non impedit: quia totum est in suis partibe, & ecotra, & genus in spenNec secundum quia totum, & pars sunt idem realiter, & tamen unum est in alio Nec tertium: quia personae realiter distinguum tur. Nec quartum. quia non est de ratione illius, quod est in alio: quod ipsum ambiatur, & contineatur ab alio. Lac enum non ambit duscedinem: nec totum partes: & tamen torum est in partibus, & dulcedo in lacte. Conclusio secunda. Nec essentia est in persona: nec relatio in essentia: nec relatio in persona per circumincessionem. Patet: quia deficit hic realis distinctio, quod est prima conditio requisita ad esse in alio per circuincessionem.
¶ Conclusiotertia. Relationes oppositae non sunt in seinuicem per circunincessionem. Haec conclusio ab aliquibus ponitur, qui ponunt aliam conditionem scilicet quod sintfor: taliter personae: quales non sunt relationes constitutiue. Oppositum aut conclusionis illius coniter sustinetur, saluis triba conditionibus pratis.
¶ Pro articulo tertioiritur. an inexistentia per circuminces sio nem conueniat personis ratione relationis uel essentiae. Rfndetur: ratione utriusque; simul. Nam ratione relationis conuenit eis personalis distinctio: ratione essentiae consubstantialitas: ratione utriusque intima psentia.
¶ Si di. Si pater est in filio: principium est in principiato, & sic principium caperet aliquod esse per productionem prinripiati, & ita pater non haberet onia a se. Rndetur: quod habere aliquid per productionem alterius dupliciter intelligi potest. Primo modo poprie: sic quod per talem productio nuem recipiat aliquod nomen esse reale in se, uel in aliquo, ipsum de nouo informam te. Alio modo improprie: quia talipductio ne aliqua denoiatio sibi de nouo aduenit: sicut productione creaturae deus dicreator, & diiudes. Primo modo, pater nullum esse capit a suo principiato: sed secundo modo: nec hoc est inconueniens: cum est sic aliqua denoiatio de nouo sibi competit ex tpe, ex pductione creaturae.
On this page