Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum viator possit aliquod nomen imponere ad significandum distincte divinam essentiam
unica. TRVM uiator possitali quod nomen imponere ad quam significandum distincte diuinam essentiam. Solito more tres erunt articuli.
¶ Notandum igitur pro articulo primo: quod noim quaedam significant res extra, quae non sunt signa. Quaedam significant nona, uoces uel scripta, quae sunt signa. Quaedam significant conceptus mentis. Priuia dicuntur primae impositionis. Secunda, secundae impositionis. Tertia, secundae intentionis.
¶ Videtur autem quod signum significatiuum sufficienter diuidatur in signum primae intentionis, & in signum secundae intentionis. Signum primae intentionis est, quod significat aliquid, aliqua, uelaliqualiter, non permodum signi: sicut homo, animal, anima, intellectus, qualitas: capiendo illos terminos personaliter. Terminus secundae intentionis est terminus significans signum per modum signi: ut nomen, uerbum, ppositio, syllogismus, genus, species &c. siue significet signum mentale siue uocale aut scriptum.
¶ Ex illo sequitur: quod non omni uox significat conceptum mentis: licet omnis uox significet mediante conceptu mer tis. Accipiendo conceptum pro actu cognoscendi, patet, nam homo significar realem, & singularem honem, pro quo etiam supponit, & non conceptum: quipro conceptu non supponit: licet non significet hominem nisi mediante conceptu mentis. Et secundum hoc intelligendum est illud philosophi. Voces sunt signa passionum animae id est sunt signa ordinata: non quod uoces significent passio¬ nes, hoc est, conceptus nmentis: sed quod conceptus mentis significet seipso: uox significat mediante conceptu. uerum quod uoces secundae impositionis significant conceptus mentis.
¶ Secundo sequitur quod non omnes uoces inuentae sunt ad signlicandum conceptus mentis: sed multa nomina inuenta sunt ad significandum res extra: ut omnia primae impositionis Quaedam ad significandum mentis conceptum, affectiones, & passiones: quaedam ad significandum uoces, & uocalium signorum proprietates.
¶ Tertio sequitur: quod non semper illud primo per uocem principaliter significatur: quod primo per uocem appraehenditur. Patet: quia principaliter, & primo per terminum significatur illud ad quod significandum est impositus si sit uocalis, uel scriptus. Est autem uox imposita ad significandum rem non uocem, uel conceptum. Pro rebus, n. utimur uocibus: ut dicit philosophus. i. Elencho. Res nobiscum ad disputationem ferre non possumus: ideo uocibus utimur pro rebus quas significant. Qu uero conceptus primo appraehenditur. ice mente formatur: ratio est: quia uox non significat nisi mediante conceptu: solo enim conceptu mens immediate cognoscit. Haec dicta sunt de conceptu: ut accipitur pro cognitione, quae est actus cognoscendi.
¶ Consequenter notandum, qud nomen significare aliquid distincte potest tripliciter intelligi. Vno modo, quod significat aliquid, & uirture suae institutionis non significat nec connotat aliud. Secundo modo; quod significat aliquid, & ex uisuae institutionis nihil aliud, siue aliud connotet siue non. Tertio modo quod significat aliquid: ita quod nec ex ui insttutionis, neque ex conmuni usu utentium aliquid aliud occurrit intelligenti uocis significationem ad ipsius uocis prolatisnem.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Accipiendo significare distincte tertio modo: uiator non potest imponere nomen ad distincte significandum diuinam essentiam. Patet: quia quodcunque; nomen imponitur ad significandum deum: ad eius prolationem aliud occurrit audienti, & eius significa¬ tionem intelligenti, quod non est deus
¶ Secunda conclusio. Capiendo significare distincte primo, uel secundo modo, uiator potest imponere nomen ad significandum deum distincte. Probatur: quia quicunque potest uere, intelligere aliquid esse distinctum ab alio: potest instituere nomen ad illud distincte significandum: alioquin non possemus de illo distincte loqui: nec aliquid de illo distincte affirmare, uel negare: sed uiator potest uere intelligere deum esse distinctum ab omni alio: ergo &c.
¶ Item nomen deitas significat praecise deum: & nullam creaturam significat, uel conotat: ergo significat distincte deum. Consequentia tenet ex ultimo notabili. Antecedens patet: quia non connotat aliud a deo: cum sit terminus absoluta. Nec significat aliud a deo: quia tunc posset pro illo supponere: quia terminus potest pro quolibet suo significato supponere, quod non connotat.
¶ Tertia conclusio. Viator potest nomen imponere ad distincte significandum: quid non potest distincte intelligere. Patet: quia uiator non potest deum distincte intelligere ex dictis in prolo. & dist. iij. & tamen potest imponere nomen ad distincte significandum deum.
¶ Praeterea quia potest imponere a, ad significandum distincte animal quodcunque; quod primo sibi cras occurret: quo facto, a distincte significat animal cras primo occursurum imponenti, & tamen imponens non distincte intelligit illud.
¶ Quantum ad acticulum tertium est dubium tale. Nome non potest significare nisi intelligenti: ergo nec distincte significare mum distincte intelligenti.
¶ Item uox nihil significat: nisi quod eodem modo signisicat conceptus, cui subordinatur. Tum quia nox, & conceptus sibi correspondens sunt signa sunonma. Tum quia uox seipsa nihil significat: solum autem significat per subordinationem eius ad conceptum. Ergo si uiator non potest habere cognitionem distinctam deinon poterit nomen impositum uiatori distincte significare deum. Nam illud, & taliter significat nomen per impositionem: quod, & qualiter significat conceptus sibi correspondens
¶ Ad primum dicitur negando consequentiam: quia licet non potest significare nomen nisi intelligenti. est eius impositionem scienti, & ideo intelligenti eius impositionem, & scienti distincte significat, & exprimit rem quantum est de se: attamen audiens uocem illam: & impositionem, eius sciens pro reilla, ex hoc non intelligit rem distincte: quia exprimere rem distincte intelligenti, non est nisi uocem apud intelligente signmificare talenrem, & non aliam; & quod intelligens hoc cognoscat: hoc aut est possibile quis intelligens non distincte illam rem intelligat. Sicut aliqus uidens solem: non distincte uidet solem: nec intelligit solem: quia non uidet distincte quicquid est ipsius solis: & tamen illa uoxsol, apud eum distincte significat solem: quia significat sibi illam rem pcise, quae uidet confuse. Sic potest imponi nomen ad significandum alicui diuinam essentiam, quam tamen non intelligit in se: sed in conceptu coni, uel proprio conplexo, uel connotatiuo: ut dictum est dis. iij. q.ij.
¶ Ad secundum (quod magis urget) potest dupliciter ramenderi. Vno modo, quod uox quidem potest imponi a uiatore ad distincte significandum deum: non tamen ipsi uia tori, sed ei: quae potest distincte cognosce- re deum. Nam uiator intelligens quod est aliqua summa natura supma ab omnibus alijs distincta: licet ipse illam naturam distincte sine alijs concipere non potest, potest imponere nomen ad significandum idem distincte: non tamen sibi sed ei, quad potest distincte eam cognoscere: sicut caecus potest imponere nomen ad significandum colorem distincte ab alijs sensibilibus: & tamen non potest distincte cognoscere colorem. Et potest tali termino in disputatione uti distincte pro uisibili: & non pro alio sensibili: licet ad plationem talis uocis formet cognitionem non solum uisibilia: sed etiam alia sensibilia importantem.
¶ Ex quo sequitur: quod possumus distinctius loqui de re aliqua, quam ipsa intelligimus: sicut etiam possumus distinctius aliquid amare, quam cognoscere. Possumus. enim deum amare in se amore iusti: & tamen non possumus deumin se cognoscere. Vnde licet nihil amemus nisi cognitum: non tamen nihil amamus distincte, nisi sit dictincte cognitum.
¶ Secundo potest dici. quod per significare auctor intelligit aliquid substractiue repraesentare est repsentare aliquid, pro quo natum est supponere. Accipit n. significare, ut distinguitur contra connotare: & sic uerum est, quod terminus distinctius significat rem alicui scienti eius impositionem, quam intelligat: quia distincte supponit pro re: quae tamen non intelligitur nisi cum alijs rebus. Sic apud scientes impositionem termini deus, deus non supponit nisi pro uilo praecise, quod est deus: & pro nulla creatura: licet conceptus formatus ad uocis prolationem etiam connotet creaturam: non aut supponit pro creatura. Conceptus nio quem format uiator, uel erit sim plex, & absolutus: & sic erit communis deo, & creaturis. uel erit proprius: & sic uel erit complexus, uel connotatiuus. Et omnibus modis illis repraesentabit aliquid praeter deum: Et hoc uult auctor si dicta sua diligenter attendant.
¶ Pet hoc ad formam argumenti patet ransio secundum primum modum: quia sic concludit uerum scilicet nomen, quod impositum ad distincte significandum deum: non significat distincte deum: nisi ei, qui distincte potest intelligere deum: potest tamen imponi ad sic significandum ab eo, qui non sic intelligit.
¶ Sed tenendo secundum modum respondetur: cum arguitur. Vox imposita nihil significat, nec alter quae conceptus correspondens significat. Conceditur: significat utrobique eodem modo accipit. Et ad consequentiam. ergo si uiator non potest habere cognitionem distinctam dei &c. Consequentia negatur: quia non est idem habere cognitionem distinctam: & cognitionem distincte significantem ut supra distinctio. iij. quia cognitio distincta, est cognitio qua nihil intelligitur, nec subiectiue, nec formaliter: nisires ipsa, uel intrinsecum rei. Sed cognitio distincte significans, est cognitio proaliquo praecise supponens. Sicut ergo nomen deus pro solo deo supponit: sic etiam conceptus ad eius prolationem formatus, pro solo deo supponit: licet cum hoc connotet creaturam. Et ita sicut uox distinctius significat, quam intelli¬ gatur: ita conceptus distinctius significat, qua ipso conceptu intelligatur: quia ipso intelligitur non solum substractum: sed etiam connotatum: quod tamen non significat: sed connotat, sic accipiendo significare.
¶ Secundo dubitatur. Nam secundum beatum Aug. in de uerbis dumi ser. xxxiiij. Deus est inesfabilis. Sed si distincte, significatur per uoces: erit distincte estabuis.
¶ Item Aug. vij. de tri. Verius cogitatur deus, quam dicitur: & uerius est, quam cogitatur: sed non potest distincte cogitam: ergo nec distincte per nomen ex primi.
¶ Item contra hoc quod deus non potest distincte intelligi. Tenet consequem tia: quia nihil amatur nisi cognitum, & sub eadem ratione res diligitur, qua cognoscitur. Antecedens patet, quia potest deus amari in se, & propter se, absque hoc, quod ametur aliud.
¶ Ad primum dicendum, quod deus dicitur inessabilis quantum ad illum, cui exprimitur: quia alle, cui exprimitur per nomen, uel signum (etiam distincte ex ui impositionis significans non potest deuenire in distinctam cognitionem dei, & ita licet sit deus effabilis quantum ad signum distincte significans: non tamen est essabilis quantum ad actum compraehensiuum ipsius cognoscentis.
¶ Ad secundum uerius cogitatur, quod dicitur. Respondetur, quod uerius cogitatur, pro quanto cogitatio est signinaturaliter repraesentans obiectum: uox uero est signum ad placitum tantum significatiuum signum ultimate. quod autem naturaliter significat: dicitur uerius repraesentare (eo quod repraesencari inest sibi naturaliter) quam illud, quod ex impositione significat, cui accidit significtare. Non tamen ideo sequitur: quod illud, quod naturaliter significat: distinctius significet quolibet significante ad placitum.
¶ Ad tertium dicitur: ut supra in dubio primo, quod aliquid potest distinctius amariquam cognosci. Distincte enim amatur deus, & beatitudo appetitur a uiatore: nihil tamen horum distincte intelligitur. Et licet nihil amatur nisi cognitum saltem aliquo modo, scilicet indistincte: potest tamen aliquid distin¬ ctius amari, quam cognosci: ut patuit: Eoipso enim, quod cognosco aliquod bonum esse ab omni auo distinctum: possum ipsum distincte amare: licet non distincte intelligam illud.
On this page