Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINETIO XXII. VPR A magister egit de benedicta trinitate quantum ad sej & suas proprietates nunc prosequitur de terminando de ea quantum ad modum loquendi de ipsa. Agit. n. de nominibus quae de benedicta trinitate dicuntur. Et hoc primum in genere distinguens diuersa nomina de deo dicta. Secundo in spe. Et hoc dupliciter: quia primo de essentialibus. Secundo de relatiuis a dixxvj. usque ad. xxxiiij. inclusiue.

¶ In hac ergo distinctione tres possunt colligi conclusiones summarie.

¶ Prima conclusio Nominum quae de deo dicuntur: quaedam distincte respiciunt personas: quaedam unitatem essentiae: quaedam dicuntur de deo translatiue. Exemplum primi: ut pater, generans, filius, &c. Exemplum secundi: ueritas, potentia, sapientia &c. Exemplum tertij: ut splendor.

¶ Secunda conclusio. Nominum quaede deo dcitsenr: quae dam danr relatiue ad creaturam ex tempore: ut duns, creator: quae sunt omnibus personis conia: quaedam uero non omnibus conueniunt: ut datus, missus: quaedam non relatiue ut ¬ incarnatus, humanatus &c. Est & unum nomen quod de nulla persona sigillatim: sed de omnibus personis simul dicitur: ut trinitas.

¶ Tertia conclusio. Quae substantialiter dicuntur, de omnibus conmuniter: & de singulis personis singulariter: & non pluraliter dicuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum