Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum nomen persona sit terminus primae vel secundae intentionis
¶ Pro asticulo primo, uidendum primo quid sipersona: secundo, quid terminus primae uel secundae intentionis. Doct. primum recitat, & impugnat opi. Egidij, & Henrici similiter, & Sco. distin. praesenti. dicuius opi. & dictis latius patuit. quaest distin. j. in tertio: ubi plura habentur, quae intellectui quaestionis huius deseruiunt
¶ Notandum itaque, quod indiuiduum, suppositum, persona, sunt tres termini habentes se ut superius, & inferius: non tamen uniformiter: quia indiuiduum non est superius per se primo modo id est essentialiter ad suppositum quia suppositum connotat super ipsum: sed suppositum est per se primo modo superius ad personam. unde quod est indiuiduum in omni na¬ tura: hoc est suppositum in natura per se subsistente substantiali, & persona in natura intellectuali.
¶ Indiuiduum ergo est res singularis, siue totalis, siue per se subsistens, siue alteri innitens. Corollarium. Quaelibet res existens est indiuiduum: quia quaelibet est singularis. Nam uniuersale, aut est ens rationis tamen: autsi est ens reale: est singularis res: licet significando, & praedicando sit conis: ut supra dist. ij. probatum est.
¶ Suppositum es ens completum non constituens aliquiad ens unum: nec natum inhaerere alteri: nec ab alio sustentatum. Ens completum dicitur ens, quod non est natum esse pars componens alterius &c. ut. quaestio. i. distinctio.
¶ Corollarium. Natura humana in Christo est ens completum: quia non est pars conponens personam Christi. Non enim e persona uerbi composita ex natura assumpta: licet eam sustentet. Per primum scilicet ens completum, excluditur entitas partialis siue actualiter componat, siue non: quia nihil quod potest esse pars, est ens completum: sed tamen ens partiale. Et ita includitur anima eriam separata: & omnis forma substantialis: & materia.
¶ Persecundam particulam: non constituens &c excluditur diuina essentia: & quaelibet relatio diuina: quia quamuis sit ens com pletum: tamen constituit personam.
¶ Et nota, quod dicitur: non constituens, dicit actum id est actu non constituens: quoniam si diceret aptitudinem: nulla natura assumptibilis esset suppositum: quia quaelibet nata est constituere unum suppositum cum assumente. Et ita nullum suppositum creatum esset suppositum: quia quodlibet est assumptibile: ut nunc supponitur.
¶ Sed hoc non uidetur uerum: quia nulla natura creata assumptibilis constituit unam personam cum assumente: quia persona assumens licet subfistat in natura assumpta: ut persona uerbi in natura humana: non tamen constituitur ex natura humana: sed ab aeterno est constituta ex essentia, & generatione passiua: sicut album non constituitur ex albedine: licet subsistat in albedine Per primam ergo, & secundam particu¬ lam importatur aptitudo: per tertiam. & quartam, actualitas. Per tertiam particulam excluditur quodlibet accidens, siue in actu inhaereat: siue sit separatum a subjecto: ut accidens in sacramento altaris: quia omne accidens natum est inhaerere. Per quartam particulam excluditur natura assumpta uerbo non assum ptibilis. De hoc in tertio dist. i. q. i. latius habetur.
¶ Persona est suppositum intellectuale. Et patet declaratio ex praecedentibus. Et haec diffinitio quid nominis personae concordat cum diffinitione Boe. dicentis. Persona est rationalis naturae indiuidua substantia. Nam per rationalis, intelligit intellectualis: per indiuidua intelligit suppositum: scilicet ens completum &c. Similiter concordat, cum quid nominis Rich. dicentis. Persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia. Pert incommunicabilis, intelligit, quod non potest conmuni cari alteri, ut pars toti: constituens constituto: uel accidens subjecto, uel sustentatum sustentanti intelligendo: ut supraEt per hoc inipugnantur diffinitiones Sco. taniquam insufficientes.
¶ Circa secundum nota. Differentia est inter intentionem primam, & secundam ex una:, & nomen primae intentionis, uel secun, dae intentionis ex altera. Nam intentiodicitur illud, quod imponens terminum intendit significare per terminum. Est ergo intentio (ut hic capitur) significatum. termini: & intentio prima, est res realiter existens. Intentio secunda est aliquid in anima praedicabile de nominibus rerum. & omne tale est signum. Nomen ergo primae intentionis, est nomem repraesentans rem realem, non per modum signi. Nomen secundae intentionis, est nomen repraesentans signum per modum signi: siue illud sit res aliqua, uel tantum ens rationis: non habens esse reale: sed tantum esse obiectiuum in anima.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio responsalis. Nomen persona acceptum personaliter, est nomen primae intentionis, & non secundae intentionis. Patet: quia significat rem non per modum signi. Nec impe¬ dit, quod in eius diffinitione (secundum Boe.) ponitur indiuiduum: quia indiuiduum, ntibi accipitur: non est terminus secutndae intentionis: sed primae intentionis. Etiam non oportet terminum esse secundae intentionis: in cuius quid nominis ponitur terminus secundae intentionis. Quia res fingularis posset describi: est res fignificata, uel significabilis per indiuiduum, aut terminum singularem: ubi ponitur terminus secundae intentionis, & tamen res singularis non est terminus secundae intentionis.
¶ Quantum ad arti culum tertium est dubium primum. Sienim quae dicta sunt starent, sequeretur, quod persona non esset unum per se. Includit enim plures negationes: sed negatio tantum facit unum per se cum positiuoRespondetur, quod persona est unum perse eo modo sicut album per se est homo. Attamen eius diffinitio (quae est quid nominis, non quid rei siue quidditatiua) non significat praecise aliquid unum. importat enim plures negationes: nec oportet, quod quicquid ponitur in diffinitio ne quid nominis sit aliquid rei diffinitae Secus in diffinitione quidditatiua. Album enim diffinit, quod est res habens in se albedinem, & tamen albedo non est de essentia Ioannis, qui est albus. Et de hoc latius in tertio dist. i. q. i.
¶ Secundum dubium. In diffinitione indiuiduiponitur intentio: ergo indiuiduum est secundae, intentionis: quae indiuiduum est, quod praedicatur de uno solo. praedicari autem est secundae intentionis. Respondetur, quod illud non est quid nominis indiuidui: sed terminorum singularium, qui dicuntur indiuiduum: sed ens quid nominis in suppositione personali est ens completum &c. Nec etiam sequitur: nomen secundae intentionis ponitur in eius diffinitione: ergo est nomensecundae intentionis. Sicut non sequitur aliquod nomen primae intentionis ponitur in diffinitione speciei: ergo ipsum est primae intentionis.
¶ Tertium dubium. Album nigrum, & similes termini dicuntur accidentales: licet suppouant pro substantia: ergo eadem ratioae suppositum, & persona (licet suppo¬ nant pro rebus) possunt esse termini secundae intentionis. Ad illud dicitur, concesso quod sunt termini accidentales: quia principaliter. (hoc est formaliter) important accidentia. supponunt enim re habente albedinem. Secus est de nomine persona, & suppositum &c.
¶ Quat tum dubium: quot modis dicitur unum oppositorum, & reliquum: sed uniuersale, & singulare sunt opposita, & uniuersale est secundae intentionis: ergo, & singulare. Respondetur negando assumptum uniuersaliter: quamuis posset esse uerum de oppositis contrarijs: a quorum uno possit aliquis transmutari ad reliquum
On this page