DISTINCTIO XXIIII.
QNSQVENTEI
agit de essentialibus
numeralibus: de deo,
& personis
dicibilibus. Et potest
sententia textus his
stringi conclusionibus
¶ Prima. Nomina numeralia, &
distinctionem importantia, magis introducta
sunt ad remouendum a diuina
simplicitate, quae ibi non sunt: quam ad
ponendum aliquid.
¶ Secunda conclusio.
Dictum magistri cum uidetur uelle: quod
termini numerales in diuinis sunt
priuatiuitamen, & nihil ponunt: communiter non
acceptatur.
¶ Tertia conclusio Dictum
magistri posset saluari; dicendo illos
terminos non ponere id est non positiue
importare distinctum aliquid ab essentia, &
personis. Suo modo dici potest de terminis
distinctionem importantibus.
Declaratio patet ex textu.