Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum persona in divinis dicatur secundum substantiam ut relationem

QVAESTIO II VTRVM trinitas personarum sit unus numerus.

¶ Hanc. q. doc. diffuse prose quitur. Primo recitando opi. conmunem: quametiam tangit sanctus Tho. prina secundae. q. xj: quae a multis amplectitur, quod numerus (qui est species quatitatis) dicit aliquod unum super additum rebus numeratis: per quod constituitur certa species numeriped quid sit illud: plures sunt opi. quarum quatuor recitat. Prima opi. est, quod est ultima unitas non simpliciter: sed ut habet determinatam distantiam a prima unita te. Secunda opi. dicit, quod est discretio: sicut continuitas est forma continui, & cuiuslibet numeri est discretio una distincta a discretione alterius numeri: per quae numerus habet suam unitatem, & spenm. Tertia opi. dicit, quod partium numeri non est alia forma nisi forma continuitatis: sub qua steterunt ando diuisionem continui, uel sub qua stare posset naturaliter. Quarta opi. dicit, quod numerus nihil addit quantitati continuae nisi aliquid inanima: quo anima numerat partes multitudinis extra. Impugnari possunt illae opi. hac ratione generali: quam signo tres res distinctas, puta tres homines, uel tres angelos: quocunque alio circumscriptoadhuc illi homines sunt tres, & angelisunt tres, & ita ibi est numerus scilicetrinitas: & tamen nihil additum, uel distinctum ab iliis hominibus, seu angelis. Et eadem ratione, qua ipum probant, quod numerus essentialis (idi. rerum quae non sunt extensae, ut angelorum) nihil addit rebus numeratis: probatur: quia numerus retum extensarum, quem uocant accidentale: nihil addit rebus extensis numeratis. Est ergo alia opinio (cui fauet auctor) & est tangit centilogio conclusione. Ixiiij. & de inceps: quod numerus non importat rem aliquam superadditam rebus numeratis, sed supponit pro rebus connotando eas esse plures. Et sicut populus non supponit pro re una: sed pro multis: ita numerus. Tamen conceptus numeri est unus: & unum genus habens sub se multas species: quarum quaelibet significat res plures: ut binatius, ternarius: non est nisiduae res distinctae.

¶ Et est numerus species praedicamenti quantitatis: licet significet substantias, & qualitates. Nec praęedicamenta distinguuntur secundum res significatas: sed secundum modum fignificandi signorum. Sid: eis tunc non esset idem numerus. x. hominum. & x. angelorum. Respondetur, quod est idem numerus specie: sed non idem numerus numero: quia decem est species specialissima. Et licet decem homines, & decem asini, non sunt eiusdem speciei essentialis, siue praedicamenti substantiae: tamen sunt eiusdem speciei accidentalis

¶ Et nota primo, quod aliqui distinguunt triplicem numerum scilicet essentialem, accidentalem, & mathematicum. Numerums essentialis est, qui necessario conuenit rebus: ita quod ipsis manentibus illa species numeri non potest uere de eis negari¬

¶ Et est uerum, qui non possunt per se facere unum, ut numerus trium angelorum. Numerus accidentalis est numerus significatus per terminum numeralem, qui potest uere affirmari, & uere negaride rebus ipsis manentibus in esse: ut numerus duarum aquarum separatarum, qud sunt duae aquae, & si conssuunt, uel coniunguntur: non duae aquae: sed una dicuntur. Numerus mathematicus superius est ad utrumque.

¶ Notandum secundo, quod communiter duplex distinguitur numerus scilicet numerus numerans, & numerus numeratus. Numerus numerans est intellectus secernens partes multitudinis, quas numerat: uel etiam conceptus, quibus numerat. Illo modo deus etiam est numerus. unde in prs. Qui numerat multitudinem stellarum: de illo numero nonest ad propositum. Sed numerus nume ratus est res numerata. Et ille capitur dupliciter. Vno modo stricte, & sic ad istum tre: requiruntur conditiones, scilicet quod sit multitudo quaedam una mensurata, & ideo dicitur numerus multitudo ex unitatibus profusa secundum Boe- & etiam Psal. secundo, quod talis numerus sit qualibet sua ex parte maior. hanc ponit Dion scilicet ulti. de diuinis no. Tertia, quod unitates inter se sint essentialiter distinctae: ideo dicit Boe. de trinit. Vbinulla est diuersitas, scilicet essentialis: ibnullus est numerus. Et secundum hoc potest numerus describi sic. Est multitudo ex unitatibus essentialiter diuersis profusa, quarum quaelibet minor est ea Secundo modo capitur magis comuni¬ ter proqualibet pluralitate rerum distinctarum siue essentialiter, siue non.

¶ Quantum ad articulum secundum, est haec conclusio prima. In diuinis licet non sitnimerus captus stricte: est tamen ibi numerus communiter acceptus, & large. Primpars patet: quia non est ibi multitudo aliquorum essentialiter diuersorum. Secunda patet: quia ibi est pluralitas personarum realiter distinctarum, ut nunc supponitur ex fide: ergo numerus large. Tenet consequentia ex quid nominis numeri large accepti: ut in notabili tertio.

¶ Conclusio secunda. numerus in diuinis non addit aliquid personis numeratis. Patet quia numerus trium angelorum non addit aliquid ipsis angelis cum omnibus alijs circumscriptis, adhuc dicuntur tres angeli: ergo multo minus in deo, siue diuinis personis. Vnde trinitas in diuinis nihil aliud importat, quam personas patris, filijs, & spiritussanctis realiter distinctas.

¶ Conclusio responsalis ad quaestionem. Sicut conceditur: quod trinitas angelorum non est nume rus: ita concedi potest, quod trinitas personatum non est numerus id est significatur per unum terminum numeralem scilicet trinitas Et ita trinitas personarum est unus numerus nihil aliud importans (utiam patuit) nisi quod in diuinis sunt tres personaes quarum una non est alia: licet sint eadem essentia. Ille tamen terminus numeralis trinitas, nihil ponit in deo, idest non importat aliquid superadditum, uel adueniens deo, aut diuinis personis. Verum si numerus solum praedicaretur de pluribus essentialiter distinctis: in deo non esset numerus. Sic enim pater, & filius, spiritussanctus non distinguitur numero: quia sunt una res numero singularissima, & simplicissima: si tamen accipitur numerus, ut praedicatur de quibuscunque pluribus realiter distinctis: & sic uera est conclusio.

¶ Dubitatur circa praedicta pro articulo tertio. Omnis nume rus est maior sua parte: sed trinitas non est maior sua parte. tum quia non habet partes: tum quia trinitas non est maior patre, & filio &c.

¶ Solutio: si hoc dictum scilicet numerus est maioi sua parte, intelligit de maioritate pluralitatis, non perfectionis, uel dignitatis: sic potest concedi: quod in diuinis trinitas est maior una persona uel duabus: quia hoc nihil aliud est dicere, quam quod tres personae sunt plurales personae: quam duae, ueluna. Si aute intelligitur de maioritate dignitatis, aut perfectionis: sic trinitas non est maior prsona una, uel duabus. Vide Ockam ubi supra. in centilogio bene ad propositum, ubi concedit illas. Aliquis numerus non est plura unitate numerali: patet de trinitate personarum, & essentia. Item aliquis est numerus, cuius unitas e aequalis toti. Item aliquis numerus est par, qui non potest diuidi induo aequalia &c.

¶ Dubitatur secundo utrum opi. magistri sit uera, qua dicit terminos numerales in diuinis nihil ponere: sed negare singularitatem, uel solitudinem. Dicendum est: quod si opi. magistri fuit haec, quod termini numerales non ponunt aliquid in deo: hoc est, non significant aliquid adueniens deo: sicut accidens aduenit suo subjecto: sed remouent a deo: hoc est significant, quod sunt ibi pater, & filius, & ililicet modo praedicto: uera est opi. magistri. Item si magister uult dice re, quod termini numerales non ponant aliquid in deo, quod est de ratione formalinumeri proprie capti scilicet diuersitatem essentialem, iterum uera est: non autem, quod ter mini numerales in deo nihil positiue significent. Vnde dicit magister, quod nomenternarij in diuinis significat ibi esse patrem filium &cililicet qui sunt res, & personae, maxime positiue: sed non ponit quantitatem numeri, & diuersitatem scilicet essentialem inter illas personas. Vult ergo magister dicere, quod termini numerales diuinas personas significant, & dicunt: sed formaliter non ponunt aliquam diuersitatem essentialem inter eas: sed illam magis priuant. Ponunt autem distinctionem personalem: quae distinctio non nisipernegationem exprimitur: qua dicitur haec persona non esse illa: & sic intelligendo opi. magistri est uera. Si tamen (ut alijs placet dicere) magister tenet terminos numerales esse uere priuatiuos: quod tamen ex uerbis eius sane intelligendum no uidetur posse haberi: sic credo oppositum fore probabilius. Et secundum hoc quidam hic recedunt a magistro. Plura alia notatu digna doct. tangit in illa. q. satis lucide, ideo poterur ibi uideri. Sufficiat illa hic summatim perstrinxisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2