Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum unitas qua Deus dicitur unus sit aliquis additum Deo
¶ Doct. recitat, & impugnat opi. sancti Thoprima secundae. q. xj. ari. e. &c. tenentis: quod unum cum conuertitur cum ente, nihil addit supra ens. Sed cum est principium numeri: addit aliquid supra ens ad genus quantitatis pertinens. & sic non praedicatur de deo: sed solum de his, quae habent esse in materia. Praemissis itaque aliquot distinctionibus pro articulo primo: subiungentur conclusiones pro articulo secundo, & pro tertio dubiorum solutiones.
¶ Quantum ad primum notandum quod unum negat onem multitudinem. Et secundum hoc multipliciter accipiturilicet proprie & improprie. Primo modo dupliciter accipitur. Nam quomoque negat onem multitudinem partium realiter distinctarum, & hoc modo unum est, quod non includit multitudinem partium realiter distinctarum. Quomodo angelus dicitur unus, & similiter anima intellectiua. Alio modo accipitur ut non negat multitudinem partium eiusdem rationis, uel alterius quo modo qualitas intensibilis est unum: quoad primum. Et substantia composita ex materia, & forma est una quoad secundum. Accipitur etiam improprie pro uno aggregatiue: de quo nullus conceptus, uel terminus assolutus potest in singulari prdicari: quomodo etiam regnum dicitur unum: & populus unus propter regem unum: & unus mundus: & tamen nullum ens est regnum: nec populus: nec mundus. Sunt & alij modis sed illi nunc sufficiant ad propositum Secundo notandum, quod accidens capitur dupliciter. Vno modo pro forma realialicui subjecto inhaerente ut albedo, caliditas. Alio modo pro termino accidentaliter connotatiuo praedicabili de aliocontingenter. sic creare hoc modo dicitur accidere deo: quia haec aliquando est uera: deus creat: aliquando non. Et ita creare contingenter praedicatur de deo.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Vnum primo modo acceptum non importat rem aliquam absolutam, uel relatiuam additam illi, quod dicitur sic unum. Probatur: quia omni alia reab illa, quae sic unum dicitur circumscripta, adhuc illa res est una: ergo. Consequentia nota: & antecedens probatur: quia omni alio quod non est angelus circumscripto: adhuc angelus est unus: sic de anima. Item si esset unus per aliquid superadditum: illad super: additum esset unum: uel ergo seipso: uel per aliquid aliud superadditum. Et ita uel erit processus in infinitum: uel datur status in aliquo, quod seipso est unum: & eadem ratione dabitur status in primo, idest angelo. Isto ergo modo, ut dicit sic unitatem per carentiam quarumcunque partium: non importat aliquod reale additum rel uni: importat tamen in suo quid nominis negationem pluralitatis: sed illa pluralitas non est rei, nec in re: sed in nomine. Vnde cum quaeritur, quid est unum hoc modo. Respondetur: unum est ens: siue res quae non est plura entia. Et sic uerum est, quod unum non addit ultra ens, nisi negatio nem diuisionis, uel multiplicatis. Addit inquam ad sensum nunc tactum in suo quid nominis: Et si dicitur hic. Negatio competit sibi: ergo saltem negatioadditur sibi. Respondetur, quod comperit sibi per praedicationem affirmatiue, & negatiue: non tamen conuenit sibi per realem in existentiam: sed per praedicationem dum taxat: sic enim a dicitur unum: quia a est ens: & a, non est b: necc, nec aliud ena aba: nec alia essentia.
¶ Secunda conclusio. Vnum non est accidens rei, quae est una per carentiam partium: nec primo modo capiendo accidens nec secundo modo. Quod non primo modo, pater per conclusionem praecedentem. Quod non secundo modo: quia unum non praedicatur contingenter de tali uno: quoniam non potest talis res simplex esse, & non esse una. Verum, quod unus praedicatur accidentaliter de termino significante rem illo modo unam. Nam haec est praedicatio accidentalis: angelus est unus: anima est una: quia non est per se primo modo,
¶ Tertia conclusio. Vnum secundo modo Con acceptum non importat aliquod absolu. Dtum adueniens illi, quod est sic unum. Pater: quia diuiso continuo, quaelibet partium est unum: & tamen per diuisione continui nihi est de nouo partibus additum: per quod qlibet carum dicitur una. Item onialio distincto, manente continuo diuiso, qlibet pare eius est una: ideo non per aliquod super¬ additum.
¶ Quarta conclusio. Vnum secundo mo acceptum, est accidens. secundo mod id est accidentaliter prodicatur, & contingenter de qualibet re una, habente muitas partes realiter distinctas eiusdem rationis. Patet: quia deus potest partes illas se parare, & separatim conseruare, & tunc res illa non erit una, quam prius ante separ: tionem fuit una: ergo est contingenter una. Addit auctor duas conclusiones quas offert examinandas disputantibus, non tamquam certas. Prima: compositum ex partibus alterius rationis est unum accidi taliter: quia contingenter, & posset esse non unum, per solam partium separationem, fine corruptione cuiuscunque absoluti. Secunda conclusio. unum addit respectum rationis partium super illas partes, quae sunt res absolutae: uel negat respectus distinctionis partium. Hoc doc. non asserit. sed infra dist. xxx. q.ij. latius pertractat & opi. propriam explicat.
¶ Conclusio responsalis, & ad formam quaonis. Vnitas, qua deus dicitur unus: non est aliquid ab solutum, uel respectiuum additum deo. Clarius sic. Vnus concretiue, uel unitas abstractiue dictum de deo, non importat aliquod additum deo: nec absolutum nec respectiuum. Patet; nam perhoc, quod deus est ens, & non entia: est proprijssi me unus: circunscripto omni alio.
¶ Circa articulum tertium tria occurrunt dubia. Primum, utrum unum pdicetur per se primo modo, uel secundo modo de qualibet re una. Rnsio: unum praedicatur accidentaliter de quolibet ente uno: sed non de quolibet contingenter. Primum patet: quia connotat super quem libet terminum absolutum aliquod ens significantem, & non essentialiter: ergo accidentaliter. Item includit negationem. Secundum pater ex conclusione secunda certa. An autem praedicetur per se primo modo, uel tamen secundo modo: stat in quid nominis terminorum perseprimo modo.
¶ Secundum dubium: utrum unum differt aliquo modo ab ente Responsio capiendo terminos personliter unum non differt ab ente: uerum illae sunt concedendae: unum, & ens differunt: unum, & ens non differunt: quia sunt particulares: uel indiffinitae, & subcontrariae. Secundo dicitur capiendo terminos materialiter, uel simpliciter, unum differt ab ente: quia illi termini, uel conceptus non sunt idem: licet dicant, uel significent idem: sicut passio, & subiectum non sunt idem: licet supponant proeodem.
¶ Tertium dubium: quid importat nomen unum. Randetur post pro missa, quod unum est terminus priuatiuus importans negationem negantem multiplicationem rerum separatarum: & illannegationem non addit realiter rei, qua est una. Illa enim negatio est in intellectu: quis realiter circumscripto omni intellectu sit una: sicut homo realiter est caecus: non per additionem negationis: sed per remotionem uisus. Negatio aunt, quam caecus importat, non est in re: sed in mente. Sed non sequitur, circunscriptoomni intellectu homo realiter est caecus: ergo circumscripto omni intellectu caecus pdicatur de homine. In fine huius dist. doctor soluendo quasdam rationes examinat illam. Circumscribendo omnem intellectum ex natura rei, cuilibet competit alterum contradictoriorum dicens, quod sit falsa: quia ad hoc, quod alterum contradictoriorum alicui competat: requiritur, quod illud contradictoriorum sit fabricatum per intellectum: uel saltem sit scriptum, aut prolatum: sed hoc non est ad propositum: & quod res ita se habeat, sicut per ipsum significatur. Modo licet res significata per conceptus non dependeat in esse ab intellectu: tamen quod hoc, uel illud comnpetat rei per praedicationem dependet ab intellectu. Sienim aliqua pars contradictionis debet esse uera, uel falsa, necesse est eam esse. Si ergo nullus es intellectus, qui formet eam: non dicitur uera uel falsa cum non est: neciam aliquid competit sibi per praedicationem. Et si dicatur, quod circunscripto omni intellectu, aut homo est asinus: aut homo est non asinus. Non potest dici: quod sit asinus circumscripto omni intellectu: ergo homo non est asinus. Sed si homo est non asinus: non asinus conuenit sibi. Et perconsequens circumscripto omni intellectu, non asinus competit homini: & per¬ consequens negatio. Respondeo: quod circumscripto omni intellectu, homo enon asinus: Sed non sequitur, circumscripto omni intellectu, homo est non asinus: ergo circumscripto omni intellectu, non asinus competit homini: sicut non sequitur secundum unum doctorem circunscripto omni intellectu, homo est non asinus: ergo circumscripto omni intellectu haec est uera: homo est non asinus: cum dependeat ab intellectu, quod haec sit uera: homo est non asinus, ita licet non dependeat ab intellectu, quod homo est non asinus: tamen dependet ab intellectu, quod non asinus competat homini: quia non potest sibi competere nisi per praedicationem, & non realiter. Exemplum huius potest poni: posito, quod heri nulla uox fuisset: & quod homo fuisset albus: hoc posito, haec per positio in uoce, uel prolata: homo fuit herialbus: est uera, & proferendo uocem uerum dico, quod homo fuit heri albus. Et tamen haec propositio prolata: homo est albus: non fuit heri uera, quia propositio prolata non fuit heri per hupothesim. Et consequens nulla propositio prolata fuit heri uera. Similiter si nullus intellectus esset: adhuc homo non esset lapis, & tamen haec non esset uera tunc, homo non est lapis: quia nulla propositio esset tunc. Et huius ratio est, quia ex re dependent ueritas propositionis: quamuis no econ uerso: immo ad hoc, quad homo sit asinus: uel quod non sit asinus: nihil facit intellectus: sed quod haec propositio: homo non est asinus: sit uera non sufficit, quod homo non sit asinus: sed requiritur, quod ista propositio homo non est asinus sit. Haec disfusius habentur in doct. sed hic summa ric tanguntur.
On this page