Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum persona in divinis secundum substantiam vel relationem

VTRVM persona in diuinis dicatur secundum substantiam, uel relationem.

¶ Tribus articulis peres absoluet quaestio. Primus utrum a tribus personis in diuinis possit abstrahi aliquod conmune uniuocum eis. Secundus utrum tale correspondet nomini persona. Tertius respondet ad quaestionem.

¶ Circa primum, & secundum notandum: quod terminus dicitur conis aliquibus duplici conmunitate: reali scilicet & signi, siue uocis. Comune conitate reali, est terminus significans aliquam rem unam, quae est conmunis siue conmunicata pluribus, quorum plurium cuilibet est idem: sicut essentia diuina: significat. nioe diuinitatem, quae est res una simplicissima, & eadem patri, & filio, & spiritui sancto. Et sicut sola essentia diuina est res, sic realiter conis tribus: ita solus ille terminus diuina essentia, est terminus conis comunitate reali. Sed cone con¬ munitate signi conceptus uel uocis, est signum significans non aliquam rem comunem in multis scilicet multa singularia goprimo: sicut homo non significat aliquem honem conm. s Ioanm. Paulum. & nullun prius alio.

¶ Secundo notandum, quod secundum modum loquendi sanctorum, differentia est inter uniuersale, & cone. Nam uniuersale est, quod significat plura esse tialiter distincta aequae primo, ut homo animal. Sed cone est, quod significat plura realiter distincta aequae primo: siue distinguantur essentialiter, siue non.

¶ Patet ergo corollarie, quod persona diuina est conered non uniuersale.

¶ Tertio notandum: quod nomen persona ut supra, patuit distinxxiij. & infra in. iij. dist. i. significat suppositum intellectuale. & ideo quicquic est formaliter suppositum intellectuale: significatur primo per Iy persona. Et quia in diuinis nec essentia, nec relatio est formaliter suppositum, sed constitutum ex his: ideo persona non plus significat essentiam, uel relationem, quaem paternitas significat essentiam: ideo persona in diuinis primo significat constitutum ex essentia, & relatione scilicet patrem, & filium, & spiritum sanctum. Vna persona diuina est cone ad illa supposita, pater filius, & spiritussanctus.

¶ Quibus pmissis est conclusio prima. Tam a personis diuinis, quam etiam a relationibus personarum constitutiuis, potest abstrahi conceptus communionis uniuocus, prdicabilis de eis quidditatiue Probatur: quia a quibuscunque conuentem potest abstrahi conceptus quidditatiuus eis adaequatus: sed sic est in proposito: ergo &c. Et similis conclusio potest poniin creaturis: quod a quibuscunque realitatibus constitutiuis etiam ultimis differentiis si ponerentur: potest abstrahi com mune uniuocum, prędicabile de eis in qud eadem ratione qua supra. Notanter dictum est in conclusione, potest: quia talem conceptum abstrahere non potest: nisi qui distincte nouit personas. Atalisiquidem quod distincte personas cognoscit pot abstrahi conceptus praedicabilis in quid de personis, & per se primo modo: alias licet persona sit cone ad supposita diuina, & su¬ perius: non tamen est quidditatiue superius: quia est terminus accidentaliter connotatiuus includens negationem: ut supra patuit dist. xxiij.

¶ Secunda conclusio. Nomen persona non significat primo & formaliter aliquid cone realiter in diuinis. Probatur: quia illo modo sola diuina essentia est conis, & non hypostalis: cum hupostalis non sit conicabilis. Dictum aunt est: quod prsona formaliter significat hypostasim, & non diuina essentia.

¶ Tertia conclusio. Persona est cone uniuocum tribus personis, & non solum istis, sed omnibus creatis comunitate signi uel uocis. Probatur: quia persona pręedicatur de omnibus his secundum unam rationem, quae supra, dist. ij. in plerisque quaestionibus posita est: ergo est uniuocum istis. Tenet consequem tia: quia uniuocum est, ubi nomen est cone, & ratio substantiae est eadem: ut dicitur in antepraedicamentis.

¶ Conclusio quarta. Quamuis persona diuina sit conis tribus diuinis suppositis: non tamen io dicenda est signum uel uox uniuersalis Prima pars patet: quia praedicatur de eissecundum eadem rationem: ut dictum est. Secunda pars patet ex notab. ij. quia ad esse uniuersale requiritur: quod ipsum sit praedicabile de multis realiter, & essentialiter distinctis: & hoc non est in proposito¬

¶ Quinta conclusio, & responsiua ad secundum membrum praefatae diuisitonis anquaestionis decisionem. Coe abstractum uel abstrahibile ab habente distinctam personarum cognitionem a personis diuinis, non correspondet nomini pesona. Patet: quia ille conceptus sic abstractus ab eo qui abstrahere potest: significat distincte, & duntaxat personas diuinas: sed illud nomen persona (quo nos utimur) est cone ad supposita creata, & increata: ut in conclusione. iij. ergo &c. Tenet consequentia: quia correspodens conceptus, & uox cui correspondet sunt aeque conmunes.

¶ Quantum ad tertium articulum, & pro ransione ad quaestionem, notandum est primo: quod aliquid dici secundum substantiam dupliciter potest intelligi: secundum Richar. de sancto Victo. Vno modo dicitur secundum substantiam in diuinis: quod indicat substantia tanquam naturam conem tribus. quo modo dicuntur secundum substantiam, quae in diuinis primo, & praecise significant substantia, non solum identice: ut sunt natura diuina: essentia diuina. Et de illis intelligenda est regula quam ponit magister in litera dist. xxij. uidelicet quod ea quae dicuntur secundum substantiam, de omnibus personis coniter, & de singulis personis dicuntur singulariter. De his etiam intelligendum est illud cone dictum Boe. substantia tenet unitatem: relatio multiplicat trinitatem. Alio modo coniter aliquid dicitur secundum substantiam, quod indicat substantiam ut suppositum: non tamen referibile ad aliudid est quod significat hypostasim, quo & substantia est: non refcribile ad aliudEt sic uidetur capi posse in litera dis. praecedentis: cum onia nomina de deo praedicabilia, ad bimembrem reducuntur diuisionem: ita quod quodlibet dicitur, uel secundum substantia, uel relatiue.

¶ Secundo notandum, quod non omne significans relationem, uel rem relatiuam dicitur ad aliquid: unde terminorum significantium relationem, uel rem relatiuam quidam praecise significant relationem, & non rem absolutam. Alij significantnon tamen relationem: sed et rem absolutam: utens unum. Primi sunt duplices: quia aut predicantur tamen de uno relatiuo aut tamen de multis simul, & non de uno solo. Exemplum primi: ut pater, filius. Exemplum secundi: ut trinitas: qui terminus non pręedicatur de patre tamen, uel filio tamen &c. sed de tribus simul. Nam patet non est trinitas: nec filius est trinitas: sed pater, & filius, & spiritussanctus sunt trinitas. Primi dicunt ad aliquid id est praedicantur cum obliquo sui correlatiui: ut pater filij pater. Alijuero non. unde licet trinitas significet primo personas relatiuas simul: tamen non dicitur ad aliquid: ut dicatur alterius trinitas: sicut pater alterius scilicet filijpater. Ter mini cones relationibus, & rebus absolutis non dicuntur ad aliquid: ut ens non dicitur alterius ens, & talis terminus est persona etiam si talis terminus conis relationibus, & absolutis contraheretur ad relationem praecise per aliquod adiunctum, quod non primo significaret rela¬ tiuum: ut dicendo persona diuina, adhuc non dicitur ad aliquid: secus si diceret, persona patris. Verum conceptus quidditatiuus personarum (qui abstraheretur por distincte cognoscentem personas) diceretur ad aliquid: sed talem non habemus nos.

¶ Quibus praemissis est conclusioprima. Persona in diuinis primo & formaliter nec relationem: nec essentiam sinificat: sed suppositum diuinum, constitutum scilicet ex relatione, & essentia formaliter repraesentat: hoc patet satis ex descriptione personae dist. xxiij. Nam sicut in creaturis: ita in diuinis significat primo suppositum intellectuale: tale autem nec est essentia formaliter nec relatio.

¶ Secunda conclusio. Persona diuina non dicitur relatiue ad aliud. Probatur: quia que de sua ratione formali non important) relationem non dament relatiue ad aliud: sed persona est huiusmodi: ergo. Consequentia patet cum maiore. Minor patet. Nam si personae diuinae non constituerem tur per proprietates relatiuas ad sensum infra tangendum: sed per proprietates ab solutas: ut quidam dixerunt: de quo infra dist. xxvj. nihilominus supposita diuina uere dicerentur personae: sicut & supposita creata uere sunt personae: licet non constituantur ex relationibus. Patet etiam conclusio ex secundo notabili praesentis arti.

¶ Tertia conclusio. Quamuis psona dicatur secundum substantiam: secundo modo accipiendo dici secundum substantiam: non tamen primo modo. Patet pro prima parte: quia indicat suppositum & non refertur ad aliud. Secunda pars patet: quia non indicat primo, & forma liter essentiam diuinam: sed primo, & formaliter hypostasim, & de essentia praedicatur identice. Et secundum hoc intelligendum est, quod magister dicit personam dici secundum substantiam.

¶ Quarta conclusio, & corollaria ex dictis. Nomen persona diuina dicitur secundum substantiam id est non relatiue: licet non significet formaliter, & primo substantiam siue essentiam: sed suppositum relatiuum. Non enim dicitur alterius persona sicut pater filij pater.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1