Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXVI VPRA magister egit in quatuor dist. de nominibus essentialibus: consequenter in. ix. dist. seq. de nominibus relatiuis. Primo de relationibus aeternis, & personalibus secundum, quod sunt in singulis suppositis. Secundo ui exprimuntur diuersis nominibus dist. xxiij. Tertio de aeterna relatione non ersonali negatiua, quae e innascibilitas dist. xxviij. Quarto de relatione aeterna non personali affirmatiua: quae est conis spiratio actiua dist. xxix. Quinto de relatione dicta de deo ex tempore: ut est creator, diumes &c. dist. xxx. Sexto de relationibus appropriatis dist. xxxj. Septimo dubia circa appropriata absoluit dist. xxxij. Octauo de comparatione proprietatum adpersonam & essentiam dist. xxxiij. Nono de comparatione personae ad essentiam dist. xxxiiij. In hac ergo dist. agit de proprietatibus notionalibus ut sunt in singulis suppositis: quae notiones dicuntur proprietates siue relationes.

¶ Conclusio textualis prima est haec. In diuinis tres reperiuntur notiones seu relatio nes scilicet generatio, natiuitas, processio: quaem dicuntur paternitas, filiatio; spiratio. Et accipit hic generatio actiue, & spiratiopassiue.

¶ Secunda conclusio. Proprietates praesatas seu notiones designant lla nomina pater, filius, & spiritussanctus: quae relatiua sunt, & ad seinuicem telatiue dicuntur.

¶ Tertia conclusioRelatio importata per illa nomina non effaccidens: nec distinctum ab essentia diuina: ea propter dicuntur relatiue, & non secundum accidens: licet non ditantur secundum substantiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum