Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnes relationes divinae sint constitutivae personarum
¶ Suppono hic, quae dicta sunt. q. i. huius distin. de constitutione personarum, & quid est constituere, Mouetur haec quaestio principaliter propter spirationem actiuam, an scilicet debeat dici relatio constitutiua.
¶ Pro solutione quaestionis, notandum secundum doct. quod constitutiuum accipitur dupliciter. Vno modo pro omni illo, quod est de essentia, & quidditate alicuius: ita quod ipsum fine illo esse non possit: distinctum tamen aliquo modo ab eo ex natura rei. Secundo modo accipitur magis stricte pro illo, quod est de essentia alicuius, distinguens ipsum ab omni alio. hoc modo essentia non constituit personas: quia non distinguit: sed primo modo.
¶ Conclusio prima. Spiratio actiua non est aduentitia personae: nec habet quasi rationem accidentis. Probatio: quia quandocunque aliqua constituunt per se unum: nullum illorum habet rationem accidentis, uel aduentitij respectu alterius: multo minus respectu constituti. Patet de materia, & forma substantiali: sed essentia paternitas, & spiratio actiua constituunt per se unum: ergo. Minor patet: quia essentia paternitas, & spiratio sunt unum: manifestum est: & non unum per accidens: ergo unum per se. Praeterea signo essentiam paternitatem, & spirationem actiuam: multo plus unum sunt, quod materia, & forma. Nam ita materia, & forma sunt unum compositum: quod tamen materia non est forma: nec econuerso: quam distinguuntur realiter: sed essentia, paternitas, spiratio actio, non distinguuntur realiter: ergo magis constituunt unum per se, quae materia, & forma.
¶ Secunda conclusio. Spiratio actiua est relatio constitutiua cum essentia, & paternitate personae patris: & cum eadem essentia, & filiatione personae filij: capiendo constitutiuum primo modo. Probatur: quia essentia paternitas, & spiratio actiua est unum per se, ut probatum est: & persona patris constituitur non solum ex essentia, & paternitate: seclusa spiratione actiua: ergo simul constituitur ex spiratione actiua. ultra ergo spiratione actius constituit. Praeterea constitutum ex essentia, & paternitate praecise non est suppositum uel persona: ergo praeter illa erit aliquid, quod cum illis constituit personam: & illud non est aliud, quod spiratio actiua. Assumptum probatur: quia diffinitio suppositi supra posita dis. xxij. abi non conuenit pro illa particula, non constituens. Nam ut probatum est: essentia, & paternitas constituunt unum eum spiratione actiua. nec est ratio quare ex essentia, & spiratione actiua non constifueretur per se unum, sicut ex essentia, & paternitate. Sicut aut constitutum exessentia, & spiratione actiua non est suppositum formaliter: ita nec constitutum ex essentia, & paternitate. quis adhuc ditinguatur realiter a spiritulancto.
¶ Sidicis: uidetur, quod spiratio actiua sit aduentitia constituto ex essentia, & paternita se: ideo non constituit cum eis. Rnsio nec ans est uerum: nec consequentia ualet. Secundum patet: quia supposito, quod in hole sunt plures formae substantiales: anima intellectiua est aduentitia compositoex materia, & forma sensitiua: uerisfi ne tamen cum ipsis constituit hominem. Tal sitas auctoritatis patet: quia non magis potest dici spiratio actio aduentitia constituto ex essentia, & paternitate: quam paternitas sit aduentitia essentiae. Sed neutrum potest dici aduentitium ei, cum quoest idem realiter: ergo.
¶ Tertia concluist sio. Capiendo constitutiuum secundo modo, & stricte: spiratio actio non est constitutiua personae: sicut nec essentia. Pater: quia spiratio actiua illo modo non distinguit personam a qualibet alia. Sic enimum tres sunt relationes, siue perprietates constitutiuae scilicet paternitas: filiatio: procersio siue spiratio passiua. Istud est sum marium illorum quae a doct. tractantur. quaest. illa. uide eundem in centilogioconclusione. Ixxvij.
On this page