Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum personae divinae constituantur et distinguantur per relationes sub ratione relationis vel alia
QVAESTIO II VTRVM diuinae personae constituantur, & distinguantur per relations, sub ratione relationis, uel alia.
Tribarticulis more solito terminabitur quaestio Opinionum, & suppositionum recitatione: conclusionum responsalium subiunctione, & dubiorum mouendorum solutione.
¶ Quoad ar. Artiticulum primum: considerandum, quod Non doct. in hoc quaestione primutecitat, & impugnat opi. beati Tho parte. j. quaest ael. artic. ij. tenentis, quod in diuinis sum origines, & relationes ratione distincte non re. Et personae constituuntr, & distinguuntur: non per origines: sed per reltiones, non ut relationes sed ut proprietas. Dehinc recitat, & impugnat opinHeorici de Gandauo dicentis: quod in una persona non est nisi una proprietas posieiua secundum rem: sed diuersa secundum rationem. Vnde in patre ponuntur illa quatuor: generatiuum, potens generare: generans: pater: quorum quia semper prius est superius ad posterius: ita praeuiuest primo principium producendi persenam. Constituit ergo proprietas patris sub ratione generatiuitatis, & non sub posterioribus. Contra has probat auctor, quod ea realia, quae nullo modo ex natura rei distinguuntur: non possunt distinguiratione. Et licet diuersae rationes, & conceptus de eadem re formanitur in mente: tamen propter hoc nullum praedicatum reale potest uerificari de una ratione, & negari de alia capiendo eas personaliter, & si pro eadem praecipue supponant nec tamen possunt diuersae rationes formatide eadem re: quin, connotent diuersa, aut significent diuersa.
¶ Secundo notandum: quod Iy sub ratione, in tituloquaestionis potest capi reduplicatiue: uel exclusiueaequiualenter: ut ualet illa: utrum personae diuinae distinguantur perelationes sub ratione relationum id est tamen per relationes: & non per quecunque alia quomodocunque distincta a relationibus. Tertio supponitur: quod in diuinis nihil omnino imaginabile est, quam essentia, & relatio, & supposita pariter, & constitutum secundum modum loquendi Ockan¬
¶ Pro articulo secundo est conclusio prma. Origo, & relatio nullo modo distinguuntur ex natura rei. Probatur: quia frustra poneretur. Probatio: quia ueponeretur (gratia exempli inter paternitatem, quae est relatio: & generationem, quae est origo) quia paternitas necessario fundatur in generatione: uel quia generatio praesupponitur paternitati: uel quia generare, seu generatio praesupponit suppositum. Non propter primum: quia etiam in creaturis paternitas non fundatur in generatione secundum eas: quia manet transcunte generatione. Non autem potest manere relatio sine fundamento. Nec propter secundum: quia inter deum creante, & creaturam productam, non ponitur aliquod medium reale: ergo multo minus inter patrem producentem constitutum relationem, & filiationem & filium productum: ponitur medium qualitercunque distinctum a patre paternitate: essentia, & filio ex natura rei. Nec propter tertium: quia non magis praesupponit generare in diuinis suppositum: quam paternitas: sicut ergo paternitas in diuinis non praesupponit suppositum: sed constituit: ita nec generare praesupponit, sed constituit. Probatur etiam: quia conceditur ab opinionibus recitatis.
¶ Secut da conclusio. Tam origo, quam relatio constituit personas, & distinguit. Patet: quia sunt omnibus modis idem, & constituere ac distinguere sunt prdicata realia: ergo si conueniunt uni, conueniunt & alteri. Assumptum est conclusio prima. Consequentia tenet eximpugnatio ne opi. Et quia si staret oppositum consequentis cum antecedente maxime propter diuersas rationes, aut diuersas considerationes intellectus. Sed consideratio intellectus nihil uariat inre. Sidicis: deitas, & deus significant praecise idem omnibus modis: & tamen deus generat: & deitas non generat. Similiter homo, & homines ide significant: & sortes, uel animal prędicatur de Iy homo: & non de Iy homines: similiter albus, & albedo. Responsio: quod deus, & deitas non significant idem omnibus modis: quia deus est nomen suppositi: quod formaliter distinguitur a deitate: de quo, supra dist. iiij. Similiter homo, & homines non significant idem: quia homo significat quemlibet hominem singularem, & unum: homines uero non significat unum hominem, sed tantum plures: ideo non supponunt pro eodem. Item albus licet formaliter significet albedinem: tamen substra ctiue significat subiectum quod non significatur per Iy albedo.
¶ Tertia con¬ clusio. Accipiendo Iy secundum, uel sub ratione reduplicatiuae personae, non constituuntur per relationes sub ratione relationis. Patet: quia tunc omnis relatio constitueret, & distingueret personas: quod ex manifeste falsum: cum relatio in creaturis non constituit, aut distinguit personas diuinas: nec omnis relatio in diuinis: quia spiratio actio non distinguit.
¶ Quarta conclusio. Accipiendo Iy sub ratione ut aequiposset exclusiue: personae diuinae constituuntur, & distinguuntur per relationes sub ratione relationis: quia relatio constituit, & distinguit: & non quodcunque aliud quocunque; distinctum a relatione: quia licet essentia, quae formaliter distinguitur a relatione, etiam constituat: tamen quia eadem in omnibus personis eas non distinguit.
¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur, cum secundum praedicta distinguere, & constituere potest de aliquo praedicari cum nota reduplicationis: de quo ergo sic praedicatur. Responsio: quod potest praedicari de paternitate cum hac nota, inquantum haec paternitas. Sic paternitas inquantum haec paternitas constituit: sic de filiatione cum hac nota, inquantum haec filiatio. Sic de spiratione passione cum nota, inquantum haec spiratio passio. Similiter cum hac nota, inquantum haec Origo, inquantum cundum quam constituit. haec generatio actio, uel generatio passio, reddendo singula singulis. Valent pro hac quaestione dicta superius. q. j. in dubio. iiij. cum argutum est contra personarum constitutionem ex ratione, se
On this page