Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in eadem persona sint plures proprietates

QVAESTIO I VTRVM in eadem persona sint plures proprietates.

¶ Quaestio tribus articulis breuibus absoluetur. Mouetur. none propter paternitatem, & spirationem actiuam: & propter paternitatem, & generare: an scilicet aliquo modo distinguantur: & an dici debeant plures proprietates ex consequenti plures res.

¶ Pro articulo primo. Notandum: quia unum, & plura opponuntur: ideo non praedicantur de eodem in eodem sensu, quo opponuntur. Secundo supponitur, & est diligenter (pro intellectu, & saluatione. multorum pdictorum de distinctione formali, & personarum constitutione) considerandum: quod de nullis quae sunt idem realiter: praedicantur plura: uel plures: est cum quacumque determinatione saltem cathegorematica. Patet: quia semper infertur pluralitas realis, ut a, & b, sunt plura alba: ergo plures res sunt plures quantitates, uel plures qualitater: uelplures relationes: ergo plures res.

¶ Pro art. secundo est conclu. j. Paternitas, & spiratio actiua non sunt plures relationes. Probatur: quia non sunt plures res: ergo nec plures relationes. Tenet consequetia: quia ex opposito consequentis seqtui oppositum antis ex notabili. Antecedens prbatur: quia si spirae tio actiua non esset pinitas: est non esset pi, & per consequens aliqud esset in patre, quid non esset pater realiter. Consequens falsum: quia qulibet pesona est quicquid habet: excepta alia persona, quam habet, ad quaod habet relatiuam oppositionem.

¶ Item nisi sic in patre esset uera compositio. Hoc enim solo saluatur simplicitas personarum (ut simplicitas distinguitur contra compositionem) quia constituentia personas sunt idem realiter. Item si distinguerentur realiter: cum non sint eiusdem rationis: haberent se ut actus, & potentia. Item fi distinguerentur realiter: essent quatuor personae. Probatur: quia quaelibet relatio distincta realiter a qualibet alia relatione, constituit personam realiter a qualibet alia persona distinctam. Non enim est maior ratio de una, quam de alia.

¶ Coroslarium primum. Non semper distinctis correlationibus correspondent distinctae relationes: nec oportet tantam esse distinctionem inter relationes, sicut inter correlationes psertim in diuinis. Patet: quia paternitati, & spirationi actiuae (quam non distinguuntur realiter) correspondent filiatio; & spiratio passiua, quae distinguuntur realiter. Ratio autem est: quia stat relationem unam esse conmunicabisem: & correlationem eius esse incommunicabilem: ut spiratio actio est conicabilis: & spiratio passio inconicabilis.

¶ Secundum corollarium. In diuinis non sunt quatuor relationes. Patet: quia non sunt quatuor res: sunt tamen quatuor nomina significantia relationes inter se realiter, uel formaliter distinctas: etiam quarum quaelibet ab aliqua realiter distinguitur. Et hoc uolunt dicentes in diuinis esse quatuor relationes.

¶ Corollarium tertium. Non est concedendum, quod in diuinis essentia, & paternitas sint duae res: aut essentia, & filiatio. Et ita generaliter de alijs formaliter distinctis dicendum est. Non enim sunt in diuinis quatuor res: sed solum tres res relatiuae. Istud clarius, & latius habetur. infra dist. xxviij.

¶ Secunda conclusio. Paternitas, & spiratioactiua non sunt idem formaliter. Patet: quia de eis praedicantur contradicto. ria: scilicet esse in filio: non esse in filio. Item constituere filium: non constituere filium ergo cum sint idem realiter: distinguuntur formaliter. Consequentia tenet ex quid nominis distinctionis formalis datae. supra dist. ij. quaestio. xj. & dist. xxviij.

¶ Tertia conclusio. Pro prietas, quam est generare: & paternitas sunt idem omnibus modis, & non distinguuntur aliquo modo ex natura rei.

¶ Proat ticulo tertio hoc breue mouetur dubiucontra conclusionem tertiam. Si illa pro positio esset uera: tunc essentia est generare: sicut conceditur, quod essentia est paternitas consequens falsum: quia sequitur bene: essentia est generare: ergo generat. consequens falsum: ergo & antecedens. Dicendum quod illa concedi potest: essentia est gnare: sicut illa, essetia es, prni tas e pater est ganatio. Et negetur consequentia: ergo generat, propter diuersum modum praedicandi, quia generat non praedicatur nisi de eo, de quo formaliter dicitur, sed generare, & paternitas etiam praedicantur identice: id est de illo, quod est idem realiter: licet non formaliter de quo supra dist. v.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1