Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum verbum intellectus creati sit vera

QVAESTIO II VTRVM uerbum intellectus creati sit uera qualitas subiectiue producta in mente.

¶ Ternatio articulorum numero absoluetur quaestiomore solito.

¶ Pro articulo primo est notandum, quod hoc uocabulo uerbum frequentius utitur. B. Aug. in suis scriptis: & non semper eodem modo propter quoddiuersae fuere opi. de uerbi quidditatius, dicentibus quibusdam (ut recitat Pran. Maro) quod uerbum est notitia diffinitiua cuiuslibet obiecti. Alijs uero, quod uerbum est species intelligibilis repraesentans obiecti quidditatem. Aliis autem, quod uerbum est obiecti quidditas, siue quidditatiua diffinitio. Alijs uero, quod uerbum est obiectum in esse cognito productum. Quisinguli quibusdam auctoritatibus B. Aug. innituntur.

¶ Ideoque ex uerbis beati August. potest colligi quintuplex uerbiacceptio. Accipitur enim uerbum largis sime pro actu intelligendi genito, siue producto, siue complexo, siue incomplexo. Hoc modo accipit August. xv. de trini. ca. x. cum dicit. Et si uerba non sonent: in cor de suo, dicit utique, qui cogitat, & cum contingit cogitare complexé, & incomplexe: sequitur, quod qlibet cogitatio, sitm intellectio est uerbum. Secundo modo accipitur pro quolibet actu complexo mentali indicatiuo, quo scilicet alicui assentitur, uel dissentitur: siue uero, siue falso. Et hoc modo propositio ipsa uera, uel falsa non est uerbum: neque actus dubitatiuus: sed dumtaxat assensus, uel dissensus. Illa clare eliciuntur ex uerbis. Beati Aug. xv. de trin. c. xv. Nonne multa dicimus etiam, quae nescimus: nec dubitantes ea dicimus: sed uera arbitrantes. Et sequitur. Cum dubitamus nondum est uerbum de re, de qua dubitamus: sed de ipsa dubitatione uerbum est. Et sequitur. kum mentimur uolentes, & scientes falsum uerbum habemus. Tertio modo capitur pro actu indicatiuo uero nato gigni ex habitu scientifico, uel saltem habitu uero. Hoc modo accipit Aug. xv. de trin. c. x. cum dicit. Necesse est, cum uerbum loquimur: id est quod scimus: quod loquimur ex ipsa scientia, quam memoria tenet: nascatur uerbum. Et sequitur. formata quippe cognitio ab ea re, quam scimus: uerbum est, quod in corde dicimus: quod nec graecum est: nec latinum: nec linguae alicuius alterius. Et ca xij. Omnia, quae per seipsum: & quae persensus corporis sui: & quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus thesauto memoriae condita tenet: ex quibus gignitur uerbum uerum: quando quod scimus, loquimur: sed uerbum ante omnem sonum: ante omnem originem talias cogitationem) soni. Ecce capit uerbum pro quolibet actu producto ex habitu ueridico, siue scientifico, siue euidenti, siue credito: qui accipitur pro testimonio aliorum. Quarto modo capitur pro notitia uera cum amore prolata: de hoc dicit Aug. ix. de trini. Verbum amore concipitur: siue creaturae, siue crea toris. Et in eodem libro ca. x. quaerit: anomnis notitia uerbum sit: antantum amata. Et soluit innuendo duplicent uerbi significationem. Vnam, qua uerbum dicitur: dum quod placet, mente concipitur: secundum quod genus uerbi est illud apostoli. Nemo dicit dcims Iesus: ni si in . ss.t Aliam uero, cum omne, quod no tum est, uerbum dicitur animo impres¬ sum: quamdiude memoria proferri potest: quamuis res ipsa displiceat, secundum quod genus uerbiduns ait. Non omnis, qui dicit mihi dune, dumne, intrabit in regnum caelorum. Et sequitur. uerbum, quod nunc discernere, & insinuare uolumus: est cum amore notitia. Ex quo patet: quod uerbum sic dictum: dicit duos acts scilicet intellectus, & uoluntatis: soluntamen supponit pro actu intellecti, & connotat actum uoluntatis: alioquin non pertineret ad secundam partem imaginis praecise: sed includeret tertiam partem. Quod est contra B. Aug. qui partes imaginis dicit consistere in mente notitia, uel uerbo, & amore. Quinto modo capitur pro conceptu mentis, siue sit subiectiue in anima: siue tantum obiectiue: siue sit actus intelligendi, siue non. Hoc modo uult Aug. xv. de trin. quod omne signum posterius notificatum, quod adhiberi potest aliquo modo ad significandum illud, quod intelligitur per notitiam, est uerbum: huiusmodi autem est conceptus. Item dicit: de his nunc disserimus, qua nota cogitamus: & nota sunt nobis, etiam si non cogitarentur a nobis. Sed certe si ea dice re uelimus: nisi cogitata non possumus. Et ita ea, quae cogitantur: dummodo non sint nisi in mente, nec esse possunt nisicogitata cuiusmodi sunt conceptus, dicuntur uerba.

¶ Et secundum hanc uerbi distinctionem opi. contrariae possunt concordari, atque auctoritates sanctorum Ansel. & aliorum post. b. August. scribentium facilius intelligi.

¶ Sic ergo habetur quintuplex uerbi acceptio. Accipitur enim largissime pro actu intelligendi genito, seu producto. Targe proactu complexo ueri, uel falsi id est notitia adhaesiua propositionis. Stricte pro notitia complexa ueritantum. Strictius pronotitia complexo uera rei amatae. Vltimo accipitur pro conceptu mentis habente esse obiectiuum, & subiectiuume omnibus tamen modis praefatis uerbum dicitur gigni de memoria. Breuius sic. Verbum accipitur pro actu intelligendi, pro actu indicatiuo, pro actu indicatiuo ueridico: pro actu ueridico cum amore pro conceptu mentis.

¶ Secun¬ do notandum, & magis ad propositum pro intellectu termini uerbum: quod nomen uerbum importat aliquid, quod dicens loquendo format. Nam dicere loqui est secundum S. Bon. in primo dist. xxvij. q. j. Et quid est loquinisi exprimere id est formare, uel producere uerbum esus, quod nouit expressiuum: loquitur autem dicens quandoque apud se: quandoque ad alterum. Ad se quando sibiipsi, quae cogitat, uel nouitmanifestat: gignendo in se notitiam simillimam rei alicuius (sui uel alterius cognitae. Loquitur ad alterum, dum alterisigno exteriori exprimit, uel notificat, quae mente concipit. Primaelocutio ni rfidet uerbum menti immanens, & conceptum. Secundae, uerbum transiens, & prolatum. De hoc Aug. xv. de tri. c. xj. Verbum, quod foris sonat: signum est uerbi, quod intus latet. Vbi tangit utrumque uerbum: sed de uerbo immanente, & concepto agendum in proposito.

¶ Est eroo uerbum immanens aliquid in intellectu productum, expressiuum eius, quod actualiter dicens noscit. Et quia est expressiuum: ideo simile expresso repraesentatiue. Expresso enim, & manifestatio sit ratione similitudinis.

¶ Tertio notandum, quod quatuor conditiones requiruntur ad hoc, quod aliquid sit mentale uerbum Prima, quod sit aliquid in intellectu. xv. de trin.c. x. Per signa corporalia uerbum. quod mente gerimus, innotescit. Secundam, quod sit aliquid in mente genitum: ut sit proles quaedam. ix. de trin. c. vij. Conceptum rerum, ueracem notitiam tamquam uerbum apud nos habemus, & dicendo intus gignimus: nec a nobis nascendo discedit. Tertia, quod sit similitudo rei, & imago eius. ix: de trin. ca. xj. Notitia uerbum est. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem, quam mens nouit: ideoque & imago, & uerbum est. Item. xv. de trinit. cap. xij. Verbum est similiimum rei notae, & imago eius. Quarta, quod sit expressiuum, siue manifessatiuum rei, cuius est uerbum, & notitia. Haec sequitur ex tertia: quia simile repraesentatiuum est sui similis. de hoc dicitur. vij. de trin. ca. iij. Verbum, quod nos proferimus temporale, & transito¬ rium, seipsum, ostendit: & illud de quae loquimur. Et glo. Be. Matth. xxiiij. super illud. Nemo nouit nisi pater &c. Verbo enim suo pater se declarat, & uerbum seipsum declarat: quia mentis nostrae sumen est. Et quoniam hae conditiones conueniunt omni actus li cognitioni in nobis: ideo omnis talis in nobis est uerbum. Vnde xv. de tri. c. x. Et si uerba non sonent: in corde dicit utique, qui cogitat: ut supra allegatum fuit. Quicquid igitur cogitatur: uerbo mentis est. Licet adhuc uerbum mentis quandoque largius: quandoque; strictius accipiatur: quia omnis mentalis cognitio nostra in mente gignitur, & est naturalis imago rei repraesentatiua, & per hoc rei, quam repraesentatex praessiua, & declaratiua.

¶ Quarto notandum, quod memoria dupliciter accipitur. Aliquando pro habitu intellectuali derelicto ex actu, qui potest esse principium consimilis actus. Secundo modo pro omni principio actus intellectiui, siue sit met anima: siue aliquid inhaerens animae: siue conpraehendens utrunque: & sic capiendo, omne uerbum nascitur de memoria. Et sic secundum diuersas uerbi acceptiones concordant auctoritates August. quae uidentur esse contrariae.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusit prima. Verbum quocunque primorum quatuor modorum acceptum, est qualitas mentis.

¶ Secunda conclusio. Acc piendo uerbum pro conceptu mentis uariatur responsio secundum diuersas opi. de conceptu. Nam si habet tantum esse fictum, seu obiectiuum: aliquod uerbum non est qualitas mentis, nec res aliqua: sed tantum ens rationis. Siuero habet esse subiectiuum, & reale in anima: tunc est qualitas mentis. Et per hoc omne uerbum est qualitas mentis, quocunque modo capiatur. Verbum autem uocale, est aliquid in uoce subordinatum uerto mentali, quod non significat uerbum mentale: sed significat rem illam ad placitum: quam uerbum mentale, cui subordinatur significat naturaliter.

¶ Quantum ad articulum tertium est dubium. Nam (u non uidetur, quod primus actus possit esse uerbum: quia secundum B. August. ix. de tri. c. ij. gignitionem uerbi praecedit aperitus, sed appetitus non prcedit prima notitiam: ergo prima notitia non est uerbum.

¶ Praeterea. ome uerbum de scientia nascitur: sed B. Aug. xv. de trinit. seprimus actus non nascitur de scientia sed de sola anima.

¶ Praeterea ex dictis B. Aug. xv. de tri. c. v. sic potest argui. id. quod gignitur ex uolubili motione intellectus, posupponit multos actus intellectus: sed huiusmodi est uerbum: ergo uerbum ipsupponit multos actus intellectus: erge uerbum non est primus actus.

¶ Praeterea secundum B. Aug. Verbum mediante uosubili motione formatur de scientia: erge posupponit scientiam: sed primus actus non praesuppponit scientiam: ergo &c. Ad illdicitur: quod uere omnes illae rationes laborant in aequiuocatione nomnis uerbum.

¶ Ad primum conceditur: quod saepe uerbum, quo aliquid scimus, praecedit appetitus quidam, & uolitio sciendi, & inquisitio: si tamen non praecederet, non minus esset uerbum. Et ideo actus primus est uerbum: licet non situerbum uerum, siue complexum, de quo frequenter loquitur Aug.

¶ Ad secundum conceditur: quod aliquod uerbunnascitur de scientia, sed no omne uerbum. Verbum. n. uerum: siue stricte, aut strictius sumptum potest nasci de scientia: sed non uerbum incomplexum.

¶ Ad tertium dicitur, quod beatus Aug. loquitur de uerbo, quod est notitia complexa, qo potest primo esse dubia, & per inquisitio nem multiplicensciri. Et omne tale uerbum, quod est notitia adhaesiua, gignit per praeuias cogitationes, & inquisitiones, ac disputationes. Sic ergo patet, quod secundum diuersam acceptionem uerbialiter, & aliter est respondendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2