Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum principium univoce dicatur de omnibus illis in Deo, de quibus praedicatur

unica. VTRVM principium uni.¬ A uoce dicatur de omnibus illis in deo: de quibus praedicatur.

¶ Quaestio illa bre. Aiti. I uiter expedietur cum rem. I Nota. l sione ad doct. Notandum ergo primo postea, quae tacta fuere dist. ij. q. ix. quod uniuocum dupliciter accipitur. Vno modo stricte pro signo uoluntarie imposito¬ fine instituto una institutione: quod per subordinationem ad unum dutaxat conceptum significat omnia contenta sub illo conceptu.

¶ Et sic uniuocum non dicitur proprie de conceptu naturaliter proprie significante ea, quorum est signum naturale. Breuius sic. Est signum uoluntarie impositum: subordinatum tamen uni conceptui: quo significat omnia subordinate: quae talis conceptus naturaliter proprie. Et sic potest accipi adhuc stricte, strictius, strictis sime. ut supra. dist. ij. q ix. patuit. Alio modo accipitur largius: ut extendit se ad conceptum, cui uniuocum primo modo est sub ordinatum. Et sic est conceptus unus naturaliter significans plura: uel signum taliconceptui subordinatum. Et sic non tamen dicitur de signo uoluntarie instituto, quo ad primam acceptionem: sed etiam de conceptu, cui tale signum correspondet. Sic idem est esse uniuocum, & esse conceptum unum. Hoc modo conceptus singularis, qui est unius tantum, & non plurium, non est uniuocus.

¶ Clarius posset illud dici, ut uidetur, scilicet, quod conceptus sumitur primo modo proigno significante aliqua realiter distinsta sibi simillima. Et dicuntur sibi simillima, quae sic se habent, quod si ex eis perpossibile, uel ipossibile, posset fieri unum per se) illud unum erit eiusdem speciei cum quelibet illorum constituentium: nec plus esset totum per se contentum sub illa specie: quam quodlibet constituentium. Hoc modo gradus intensiuialbedinis siue cuiuscunque alterius qua litatis intensibilis dicuntur simillimi.

¶ Ex illo sequitur, quod hoc modo sola species specialissima est uniuoca. Patet: quia quaecunque disserunt plus, quam numero non sunt simillima. Et ita conceptus significans aliqua specie difserentia non erit uniuocus hoc modo.

¶ Corollarium, hoc modo nullum genus est uniuocum, & sic potest intelligi hoc conedictum. In gnirelatent multae aequiuocationes.

¶ Secundo capitur uniuocum conter pro quolibet signo significante aliqua uno conceptu sibi correspondente: qui conceptus ea naturaliter proprie si¬ pnificat. Dicitur autem signum aliqued ugnificare aliqua uno conceptu, quando significat illa secundum unam diffinitionem uid rei, uel quid nonis: praecise, & conpertibiliter suis significatis conuenientem.

¶ Pro articulo secundo est haec conclusio responsalis. Vox principium non dicitur uniuoce de omnibus in deo: immo dicitur aequiuoce de eodem omnibus modis respectu diuersorum. Primum patet: quia non dicitur uniuoce de essentia, quaeest principium quo gnationis filij, & de parte, quae ex princicipiu, quid generans filium. Patet: quia principio non datur idem quid nois: dum praedicatur de essentia, & patre. Secundum patet: quia aliter est pater principium productiuum creaturae, & aliter filij: quia in hoc est principium creaturae, quia producit ea de non esse ad esse: non sic filij, sed forte illud euadi posset.

¶ Pro articulo tertio quaeritur. Quo potest cognosci unitas conceptus, qui est plurium. Respondetur duplici uia. Qumque enim cognoscitur per experientiam, ut cum intellectus experitur in se, quod habet conceptum unum, quandocunque concipit illam rem; intelligo cum praecisione. i. diffinitionem unam: ita quod potest pro quo libet tempore formare unam mentalem propositionem, habentem unum subiectum, & unum praedicatum, & non plura. Intelligo, quod idem significetur persubiectum, & praedicatum, siue quod pro eodem supponant. Quando autem non potest experiri in mente sine omni singua, & idiomate, non potest experiri se habere unum conceptum. Ita loquitur doct. Habens ergo mentalem propositionem, in qua subiectum, & praęedicatum idem sunt quo ad suppositionem, & experimento noscens se talem habere, experitur in se unitatem conceptus: ut homo est animal rationale. Haec mentalis formata, in intellectu potest dici conceptus unus. Item homo non est petrus. Alia uia est per deductionem arguitiuam. Nam possibile est nos aliquid intelligere non in se: nihil autem potest intelligi sine conceptu: ergo oportet habere conceptum: non solum significantem rem illam non in se, uel cognitione propria cognitam: sed etiam rem aliquam in se, uel cognitione propria cognitam: quia omnis cognitio rei non in se praesupponit notitiam reiin se. Oporter ergo conceptum illum utrumque significare, & sic erit uniuocus illis: sed utrum sit praecise uniuocus illis: ita ut non significet etiam alia: dicit doct. quod difficile, uel impossibile est cognoscere.

¶ Secundum dubium. Quo potest cognosciuniuocatio uocis impositae. Ran det doct. uod eius uniuocatio cognosci potest ex diffinitione. Nam si habet diffinitionem quid rei: certum est, quod est uniuocum Siquid nominis tamen, si tunc potest assignari una diffinitio quid nominis, non continens aliquod aequiuocum; quae praedicatur de omnibus, de quibus uox prdicatur: est uniuoca

¶ Si quaeris: quo cognoscitur, an terminus in quid nominis positus sit uniuocus, uel aequiuocus. Respondetur per eandem artem.

¶ Et nota hic, quod coniunctio copulatiua, & disiunctiua numquam debent ingredi diffinitionem: alioquin quaecunque diffinitiones conmunctae essent una diffinitio, & sic daretur una diffinitio canis in ordine ad omnia significata sua, ad quae est aequiuocum Sed ista dicta doct. uidentur satis obscura. Et uidetur, quod breuius dici posset, quod omnis conceptus conis est unus, quiabstrahitur a rebus adaequate conuenientibus. Qui autem est rerum inter se non adaequate conuententium non erit unus. De hoc supra. q. viij. dist. iij. Item. q. ij. dist. viij. Et ideo asini, & lapidis ( puta carbunculi) non datur unus conceptus: nisi forte depraehendi posset aliqua conuenientia accidentalis eis adaequata, & omnis uox taliconceptui uni subordinata est uniuoca.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1