Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIX IN Distinctione praecedenti egit magister de proprietate non personali negatiua scilicet innascibilitate. Hic agit de affirmatiua, quae est communis spiratio, & hoc sub nomine principij: uel possunt dici communis spiratio, & principiatio.

¶ Et est conclusio textualis prima. Nomen principium multiplicem notat relationem. Differunt tamen; quod pro bat: quia pater est principium adintra filij sine principio: filius est principium spiritussancti de principio: spiritussancta principiatum ab utroque, & non est principium adintra.

¶ Secunda conclusio. Principium etiam dicit relationem ad extra: sic pater, & filius, & spirituffactus sunt unum principium creaturae: non aeternum: sed ex tempore.

¶ Tertia conclusio. Pater, & filius sunt unum principium aeternum spiritussancti eadem notione,. cuius nomen usitatum non est: potest autem dici conmunis spiratio. Harum intellectus ex textu patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum