Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omni auctoritate seculsa, facilius negari possit omnis relatio esse aliquid a parte rei quomodocumque ab absoluto, vel absolutis distinctum
QVAESTIO I VTRVM omni auctoritate seclusa, facilius negaripossit omnis relatio esse aliquid a parte rei, quomodocunque; distinctum ab omni absoluto, & absolutis, quam teneri.
¶ Quaestio illa cum aliquot sequentibus etiam tractatur a doct. in quodlib. vj. in diuersis quaestionibus Et quia alibi solet haec materia latius disputari: ideo solum placuit hic dicta doct. summatim abbreuiare. Plura denique; de hac materia reperiet lector. q. j. distin. j. secundi collec. nostri.
¶ Non Aiautem quaerit quaestio, quid secundum uerit atem teneri debet: sed quid tenerifacilius possit praecise inntens rationi. Sunt autem hic duae opiniones contrariae; quas latius recitauimus loco numnc allegato in secundo.
¶ Vna doct. subtilis in. ij. dist. j. q.v. quod relatio est alia res ab omni re absoluta, & absolutis. Sicut qualitas accidentalis realiter distinguitur a substantia, quam tenet: non tamen propter auctoritates sed etiam propter rationes, quas ibi adducit.
¶ Pro articulo secundo est conclusio sequens praecisenaturalem rationem. Exclusa oni auctoritate: facilius negatoem relationem esse distinctam ab oni absoluto, & omnibus absolutis, quam teneat eius oppositum. Patet: quia ex principiis naturalibus euidentibus nullum sequitur inconueniens. Nec potest aliqua ratione. ostendi, quin omnis res distincta a re ab soluta, sit in se res absoluta, sicut illa a qua distinguitur: quia nihil assignari potest cur non ita.
¶ Non enim impedit essentialis dependentia: nam effectus essentialiter dependet ad suam causam: & tamen est res absoluta: in se sicut causa¬
¶ Nec impedit necessaria coexigentia: quia necessario coexigit aliud: ita quod sine ipso esse non possit: quia omnis creatura necessario coexigit creatorem, sine quo esse non potest: & tamen creatura est res absoluta:
¶ Item sequendo naturalem rationem, accidens non potest esse sine subjecto: nec forma sine materia, & econuerso. Et tamen tam accidens, quam subiectum, tam forma, quae materia sunt res simpliciter absolutae: licet una sit alia perfectior.
¶ Item quaecunque; duae res loco, & subiecto distinctae (ita quod neutra sit alteti intrinseca, seu essentialis: licet una coexigat aliam) sic se habent, quod quaelibet es quaedam res in se, & ad se, & non plus una, quam alia: ut patet de materia, & forma: subiecto, & accidente. Ergo si poneretur relatio res aliqua ab omnibus absolutis distincta, & per consequens nulli absolutointrinseca, & essentialis esset res ad se, & non repugnaret eiper se intelligi: sicut accidens intelligi potest sine subjecto, & absolute significari.
¶ Nec ualet eua dere dicendo, quod est de natura relationis, quod non est ad se, & quod non possit per se intelligi: quia eadem facilitate diceretur hoc idem de albedine, & quolibet accidente, & absoluto: quod esset haec natura, qua non potest sine subjecto (sine quo esse non potest) intelligi, & quod esset relatio: immo sic posset dici de forma substantia Cli.
¶ Tenet ergo haec opinio probabiliter, quod in re nihil est imaginabile, nisi res absoiuta, uel res absolute. Termini autem relatiui important extrema relationis, quam sunt res absolutae, ut similitudo, qua sortes refertur ad Tlatonem (si uterque sit ulbus) nihil importat nisi sortem, & Platonem, & utriusque albedines. Sic duplum importat duo quanta, quorum unum est tantae quantitatis, & aliud tantae: quae omnia sic importata sunt res absolutae. Item deus potest conseruare albedines in sorte, & Platone absque relatione: quia prius sine posteriori: quo¬ posito sortes, & Plato sunt similes sine relatione: ergo relatio superffuit.
¶ Item sic arguitur de diuersitate: positis duabus rebus absolutis, omnibus alijs circumscriptis sunt diuersae, sine relatione distincta.
¶ Item nisi sic: esset processus in infinitum: quia sit diuersitas a: illa etiam distinguitur a fundamento b, uel seipsa, uel per aliam, quae uoceturc. Siprimum, habetur propositum: si secundum, quaeritur de e, sicut de b: & erit processus in infinitum: uel dabitur status. Et eadem ratione in prima.
¶ Nec ualet, si dicatur, quod a distinguitur seipsa a b, quia a, non potest esse sine b: quia relatio non potest esse sine fundamento: quando autem est b, & a, est fundamentum & terminus, & ita relatio. Non potest ergo esse a & b, sine relatione: ergo non distinguitur: sed hoc non sufficit: quia ad uariationem termini uariatur relatio: quia sortes ad Platonem, & Ciceronem sunt distinctae relationes. Numc autem terminus alietatis, qua b, est aliud ab a suo fundamento, est ipsum fundamen tum a, & terminus alietatis illius est b, & sic erit alia relatio.
¶ Dubitatur pro articulo tertio, quid est rleatio, & quid important abstracta relatiua. Dimissis his, quae latius scripsiin. ij. distin. j. quaestio. i Et quae opinionum in huius dubioli materia sit probabilior. Respondetur secundum doct. quod important intentionem siueconceptum mentis, quo intellectus formaliter refert rem unam ad aliam id est cognoscit res ad se aliquo modo habentes. Et licet res realiter sint tales: exempligratia: similes in qualitatibus se realiter informantibus: aut distincte seipsis: circumscripto quocunque intellectus actu: tamen non possunt cognosci, uel exprimi tales nisi mediante conceptu. Et ille conceptus, quo res cognoscuntur ab intellectu: tales dicitur relatio. Sicut licet omnis homo realiter currat (ut pono) sine quocunque syncathegoremate intellectus: non tamen potest intelligiomnis homo realiter currere, sine syncathegoremate omnis.
¶ Vel dicitur: quod relatio est extrema relationis, & fundamentum; si distinguitur a termino: a quo: ut similitudo, qua fortes similis est Platoni in albedine: nihil aliud est, quam fortes, & Plato: quia illis existentibus, fortes est similis Platoni, omnibus alijs e ircumscriptis.
On this page