Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum per rationem naturalem probari possit sex principia importare respectus extrinsecus advenientes absolutis distinctos
QVAESTIO II VTRVM per rationem naturalem probari possit sex principia importare respectus extrinsecus aduenitentes ab omnibus absolutis distinctos.
¶ Conclusio. Per rationem naturalem probari non potest: quod sit aliquis respectus extrinsecus aduentens, distinctus ab omnibus absolutis. Probatur: quia non est ponenda pluralitas sine necessitate: sed omnia possunt saluari non ponendo huiusmodi respectus: ergo ponendi non sunt. Consequentia no: a cum maiore. Minor patet transcurrendo singulos modos sex praedicamentorum.
¶ Et quia fundamentum inquisitionis praesentis in hoc consistit: quia contradictoria non possunt successiue uerificari sine mutatione. Ideo uidendum est in singulis sex principiis, in quibus contingit contradictoria successiue praedicari de eodem, in quo fiat mutatio.
¶ Notandum ergo, quod ad hoc, quod fiat transitus siue suecessiua uerificatio contradictoriorum, requiritur, quod fiat mutatio acquisitiua, uel deperditiua in aliquo: autmotio localis, uel transitio temporis, & baec uera, si locus esset, & tempus, uel imaginaria, si talia non essent. De quo etiam distinct. xvij. quaest. j. tactum fuit breuiter. Et alterum horum inuenitur in proposito: ut patet transcurrendo singula haec genera. Et primum de actione, & passione. Nam adhoc, quod aliquid sit de nouo agens, quod prius non fuit acens: sufficit: & requiritur, quod incipiat esse nouus effectus absolutus in passo, ad praesentiam agentis: qui non inciperet, nisi actiuum esset approximatum siue praesens passo. Inceptione ergo illius effectus in passo: passum nunc uere, & realiter patitur: & agens uere agit: & effectus uere est effectus: quae omnia prius negabantur de passo, agente, & effectu: nec opus est praeter illa absoluta ponere quemcunque respectum.
¶ Sidi cis: illae res absolute non sufficiunt: sed requiritur praesentia, & approximatio agentis. Ista autem praesentia, uel approximatio est aliquid praeter praedicta absoluta, & non absolutum, ergo respectus. Responsio, quod praesentia dicit aliquid praeter ista duo absoluta: sed non dicit respectum: sed importat illa absoluta, & cum hoc, quod nullum corpus absolutum impediens interponatur. Nunc autem ex negatione medij interpositi non potest inferri positio alicuius: sicut non se quitur. Inter contradictoria non est medium: ergo inter ea est aliquid positiuum.
¶ Sed diceres: a agens in instanti productionis best agens: & post illud instans non est ageni: & tamen nulla sit mutatio in quocunque absoluto: ideo oportet ponere mutationem in respectu. Et uoo, quod b producatur ab a, & non conset uetur ab eo: sicut a patre filius producitur, & non conseruatur ab eo.
¶ Sol. quod ad illam succussiuam uerificationem contradictoriorum sufficit sola transitio temporis. Nam & tempus connotatur per agens, & patiens ( capiendo ut distinguum: ur contra conseruans) nam agens illo modo est, ad cuius praesentiam incipit esse effectus &c. Incipit, idest nunc est & prius, non fuit: ergo per solam transitionem illius nunt negantur agens, & patiens ab eis: de quibus prius affirmabantur.
¶ Simile est de quando: nam ad hoc, quod de aliquo uerificetur heri, hodie uel cras. susficit sola transitio temporis ueri, uel imaginarij.
¶ Sic de ubi: nihil dicit nisicorpus esse praesens alteri corpori continenti ipsum. Et sic ad mutationem ubi non requiritur aliquod informancorpus: sed praesentia alterius corporis per motum localem.
¶ Sic, & motus localis nihil dicit distinctum a mobili, & loco: sed dumtaxat praesentiam corporis alteri, & alteri loco uero, uel imaginatio propter ultimam spheram, quem non est in loco. Nam si duo corpora, quorum unum continetur ab alio eodem modo se habeant: etsi mille respectus penantur per possibile, uel impossibile, non mutatur ubi: nec sit motus. Et siuariantur quo ad distantiam (etiam sinullus sit respectus) uere mutatur, ubi propter solam mutationem localem ab solutorum: & ideo omnino frustra ponuntur tales respectus reales. Suo modo dicitur de situ, & habitu.
¶ Sed diceres. Diuidatur continuum aliquod in duas medietates sine motum locali partium: ita ut post diuisionem nihil inter eas mediet: tunc a, & b, fuerunt contnuum, & nunc non sunt continuum, Vel prius fuerunt in continuo, & nunc non sunt, & nullum absolutum est corruptum, uel acquisitum: ergo oportet ponere aliquem respectum, puta unionem, ab absolutis distinctis. De solutio ne huius argumenti postea tractabitur quaestio. iiij. uide de hac materia etiam doct. in. ij. quaest. ij. latius. Et in quodlib. vij. in multis questionibus. Item. quaestio. ulti. secundi sui.
On this page