Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum identitas, similitudo, et aequalitas in divinis sit relatio realis

unica VTRVM identitas similitudo, & aequalitas in diuinis sit relatio realis. Tribus articulis quaestio terminabit.

¶ Pro articulo primo, supponuntur dicta in dist. xix. q.ij. Confiderandum quoque est, quod relationes communes in deo dicuntur identitas, equalitas, & similitudo, quae sunt personarum ad se: non ad creaturam. Et ideo communes appellantur: quia sunt omnium personarum, & cuiuslibet respectu singularium. Quaelibet enim est idem essentialiter similis, & aequalis omnib simul & cuilibet sigillatim: ut dictum est dist. xix.

¶ Secundo supponuntur dicta de relatione reali, & relatione rationis ex dist. xxx. q. v. Et quod relatio realis tripliciter accipitur: ut ibidem patuit.

¶ Tertio notandum, qud identitas, similitudo aequalitas in deo non distinguuntur, maxime accipiendo essentialiter. Quod uero illi termini non sunt synonymi: ratio est: quia sunt conmunes deo, & creaturae. In creaturis non supponunt proeodem: quia in creaturis nihil idem sibi est aequale, uel simile sibi, & quae sunt aequalia secundam quantitatem possunt esse dissimilia secundum qualitatem. Siautem imponetentur ad significandum praecise illud, quod in diuinis significatur per illos terminos identitas, similitudo, aequalitas: non connotando creaturam secundum se, uel suas partes: essent Iynonymiinter se, & cum illo termino essentia diuina: sic & sapientia si praecise significaret illud, quod in deo est sapientia: esset synonymum cum es sentia. Ideo namque personae diuinae dicuntur idem naturaliter: dicuntur & similes, ac aequales: quia sunt una eadem que essentia.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Identitas, similitudo, aequalitas, non sunt relationes rationis. Patet: quia non important actum rationis: & res ex natura reiest eadem similis, & aequalis circumscripto omni opere intellectus: igitur &c. Patet consequentia ex dictis. q. praeced¬

¶ Conclusio secunda. Identitas, similit udo, aequalitas, non sunt relationes reales quam sint res aliquae in deo subiectiue existentes quocunque distinctae ab esse atia, relationibus originis, & constitutis. Patet: quia posita eadem essentia in patre, & filio, pater est similis, aequalis, & idem essentialiter filio omnibus alijs circumscriptis: ideo frustra poneretur talis res relatiua superaddita.

¶ Item talis non ponitur in creaturis: ergo multo minus ponenda est in diuinis. Antecedens patet ex dist. praeced.

¶ Tertia conclusio. Identitas, similitudo, aequalitas, in deo est relatio realis: eo modo, quo dictum est relatione. dei ad creaturam esse realem. Patet: qui a pater ex natura rei similis est filio circumscripta quacunque operatione intellectus: ergo est relatio realis.

¶ Pro articulo tertio dubitatur primo. Quid est illa relatio realis, quam est similitudo, aequa litas aut identitas in diuinis. Et uidetur: quod non sit essentia diuina: quia sic non essent relationes, nec personae similes, & aequales: quia tunc essent plures qualitates, sicut plures personae. Coatra quid in symbolo dicitur Athan. Si patris, & filij, & spiritussancti una est diuinitas, aequalis gloria, & ita etiam una aequalitas. Item August. j. de doctrina christiana. Aequalitas attribuitur filio, cum sit una omnium, & habetur in tex. Potest ad hoc dici correspondenter ad dicta dist. xxx q. i. & dist. i. q.i. secundi colle. quod est realiter pater, & filius, & essentia diuina & nihil superadditum. Aut est intentiomentis, uel signum subordinatum secundum duplicem modum loquendi de abstractis relatiuis.

¶ Aliter & in proposito posset dici: quod similitudo, identitas, aequalitas realiter est ipsa essentia, propter cuius identitatem in tribus personis ipsae dicuntur aequales.

¶ Ad illud quod arguitur, tunc non essent relatio nes. Dicendum est, quod nomina illa, identitas & caetera sunt relationes inquantum sunt conceptus in anima: quibus intellectus res ad se comparat, uel tefert secundum unam opin. de abstractis relatiuorum. Illud tamen realiter quod nominat non oportet esse relatione: sicut si¬ cmilitudo fortis ad Platonem, realiter nahil nominat nisi sortem, & Platonem albos, & nihil horum est relatio: sed nomen similitudo proprie est relatio. Et hoc est quod dicit August. v. de trini. & habetur in textu. Est ergo appellatio tantum relatiua: similitudo uero : st in diuinis essentialiter. Et sequit. Aequalis est, & similis secundum substantiam. Nec ex illo sequitur: quod pater non sit rea liter similis filio: aut sortes Platoni sisint albi: licet non referantur ad se actualiter nisi mediante conceptu mentis. Si tamen non referantur actualiter: nihilominus realiter sortes albus est similis Platoni albo. Ex illis sequitur: quod est abusiuus modus loquendi dicere, quod relationes nunc tactae: puta identitas, simisitudo &c. oriantur ex natura rei in diuinis: seu quod pullulant in essentia diuina: quia nihil oritur in deo ex natura rei: nec pullulat in diuina essentia: nisi quad est ibi realiter, & uere: nihil autem reali ter est in deo intransitiue nisi diuina essentia, relationes originis, & personae constitutae: ideo illae relationes identitatis, aequalitatis & similitudinis: secundum quod sunt relationes quomodocunque; distinctae a praedictis, nullo modo oriuntur ibi nec pullulant.

¶ Secundo dubitatur: quomodo illae relationes, identitas, aequa litas, similitudo distinguuntur: ad hoc b. et patuitnotabili tertio.

¶ Tertio dubita Dtur. Vtrum identitas numeralis sit relatio realis ex natura rei sine omni operatione intellectus. Ad hoc dubium respondetur affirmatiue, quod sic ad mentem conclusionis tertiae.

¶ Et si dicitur, quod extrema relationis realis debent essent distincta: sic non est in identitate numerali. Dicendum quod extrema proprie loquendo sunt termini, scilicet relatiuum, & correlatiuum, qui & uocantur termini relationum: ut dictum est. quaest. praecedenti.

¶ Accipiuntur tamen aliquando pro rebus, pro quibus relatiuum, & correlatiuum supponunt loquendo primo modo extrema sunt distincta: uel ad minus unum bis sumptum: sed intelligendo per extrema res: tunc frequenter extrema relationes realis sunt idem: quia in multis relationibus relatiua supponunt pro eodem: ut mouens motum, quando aliquid mouet se: intelligens intellectum, amans amatum, dum quis intelligit, & amat se.

¶ Quarto dubitatur, an relatio & relatiuum supponant pro terminis uel rebus. Solutio secundum philosophum. Relatio & relatiuum sunt signa relatiua, uel conceptus relatiui.

¶ Sed contra hoc arguitur. Omnia praedicamenta accidentium in concreto praedicantur de substantia: ut sub stantia est qualis, quanta, agens &c. Et go similiter haec erit uera: homo est ad aliquid homo est relatiuum.

¶ Item sicut sequitur: homo est paternitas: ergo est relatio. Ita sequitur: homo est pater: ergo homo est relatiuum, & per consequens relatiuum praedicatur de re.

¶ Item nisi sic: aliquid esset aequale sine aequalitate: sed hoc est impossibile: sicut impossibile est, quod homo sit albus sine albedine.

¶ Ad primum dicendum, quod quam do habetur concretum impositum praedicamenti accidentis: tunc contingit ipsum praedicari de substantia: sed non semper habetur concretum impositum: sicut in praedicamento quando & ubi: ideo non dicitur: substantia est quando: substantia est ubi. Si singerentur concreta, praedicarentur de substantia: ut sidiceretur: substantia est ubitata: substantia est quandalis, uel similia. Sic ad aliquid, & relatiuum secundum, quod utebatur philosophus: non sunt concreta: sed sunt nomina significantia conceptus relatiuos.

¶ Differunt tamen ad aliqud & relatio: quia ad aliquid significat concreta relatiua: sed relatio significat abstracta relatiua.

¶ Corollarium: ad aliquid, & relatiuum sunt synonyma.

¶ Verum enim non omne concretum de praedicamento accidentium praedicatur de substantia: ut intensum: remissum, contrarium, inhaerens accidentaliter, & similia praedicantur tamen de termino absoluto.

¶ Ad secundum dicitur, quod cosequentia non ualet: homo est pater: ergo homo est relatiuum: quia relatiuum non supponit nisi pro terminis; pater autem pro rebus: nec relatiuum est supe¬ rius ad pater. Sequitur tamen: homo est paternitas: ergo homo est relatioquia paternitas non supponit nisi proconceptu mentis. Et ideo sicut consequens est falsum: ita & antecedens.

¶ Ad tertium conceditur: quod aliquid est aequale fine aequalitate; quia sine conceptu mentis. Nec est simile de albus albedine. quia albedo est quaedam qualitas, & forma realis: quae non denominat album nisiactu inhaerens. Verum ut supra dictum est distin. xxx. quaest. j. Item in secundo distin. i. quaest. j. abstracta relatio aliquando accipiuntur, ut supponunt pro rebus simul sumptis, ut similitudo pro simililibus, & qualitate, in qua sunt similia. Et sic impossibile est aliqua esse similia sine similitudine, & aequalia sine aequalitate. Et secundum hunc modum oportet mutare responsionem ad dubium. Et ille secundus modus uidetur facilior. Multa hic possent moueri dubia, quae pertinent ad logicam.

¶ Quinto dubitatur. An haec sit concedenda: aequalitas est in patre ad filium. Respondetur proprie loquendo non debet concedi, sed debet concedi, quod concretum illius abstracti praedicatur de patre, & ita intelligunt omnes sancti in hac materia. Hoc est summatium horum, quae tractantur a doct. in corpore quaestionis.

¶ Sexto dubitatur de illa appropriatione, quam Hila. facit: ut patuit in propositione tertia textuali, qua patri attribuit aeternitatem: filio speciem, & spirituisancto ( qui& munus est, siue donum) usum: quae non sunt propria: sed appropriata personarum. Non enim appropriatur patri aeternitas, quasi magis realiter conueniat, quam filio, aut spirituisancto: sed quia aeternitas magis uidetur habere (saltem apparentem) similitudinem cum propriopatris, quod est non esse ab alio principio: quam cum proprio filij, uel spiritussancti. Qui licet non habent initiale principium sicut patet: habent tamen principium originale. Sicut species (quod dicit speciositatem, uel pulchritudinem) licet omnibus conueniat: tamen quandam similitudinem habet cum imagine, quae expresse repraesentat patrem, cui est perfecte aequalis, & similis. Vsus uutem est actus amoris: ideo spirituisancto, qui amor est patris, & filij apptopriatur: sicut omnia, quae ad amore pertinent.

¶ Secunda appropriatio est beati August. quaepatri appropriat unitatem, filio aequalitatem, & spirituisancto concordiam. Vnitas patri attribuitur: quia sicut unitas principium dicitur numeri: sic pater est principium filij, & spiritulsancti. Aequalitas uero filio: quia filius est perfecta patris imago, de cuius ratione est, ut sit aequalis ei, cuius est imago: alioquin non esset perfecta. Et etiam quia filius: ideo aequalis, & similis ex modo productionis gignendi. Concordia spirituisancto: quia ipse est amor, & nexus patris, & filij: ut in textuclaret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1