Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIOxxxI N praecedentibus magister egit de relatiuis propriis, aeternis, & temporalibus: consequenter agit de appropriatis communibus, scilicet aequalis, similis. Et primo ueritatem ostendit. Secunda dubia absoluit: distinctio. sequenti.
¶ Conclusio prima textualis haec est. Personae sunt sibi aequales, & similes propter unitatem diuinae essentiae.
¶ Secunda conclusio. Aequalis similis sunt nomina relatiua: non tamen importantia realem relationem in diuinis: quae ibi non est nisi originis. Important uero substantiam relatiue: sicut pater, & filius in creaturis substantia important relatiue. Est ergo tantum appellatio relatiua, & idem important in deo aequalitas, & similitudo.
On this page