Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater sit sapiens sapientia genita

QVAESTIO I TRVM pater sit sapiens sapientia genita.

¶ In tribus articulis stabit consueto more resolutio quaestionis.

¶ Notandum ergo est pariter, & supponendum pro articulo primo, quod sapientia, lumen, notitia, & similia: ut dicit magister distinctio xxvij. secundum substantiam dicuntur, & non respectiue: sunt quoque essentia ia: ideoque sicut est una essentia trium, ita una sapientia. Trahitur tamen singulum eorum quandoque ad suppositionem personalem: quando ponitur respectu praedicati personalis: uel quando sibi additur aliqua determinatio notionalis: ut sapientia de sapientia: lumen de lumine. Vbi sapientia in subiecto capitur pro filio, & in praedicato ponitur pro patre. Exemplum secundi, ut cum dicimus sapientia ingenita sapientia genita. Sapientia ingenita capitur pro patre, & hoc capiendo ingenitum, ut est proprium patri: de quo supra distinctio. xxviij. Si autem caperetur ingenitum negatiue pro non genito: sapientia ingenita supponit essentialiter pro ipsa natura diuina, quae est non genita: sapientia genita uero profilio.

¶ Et ex illo patet defectus, & fallacia, quae est in argumento sophistico, quod prodit magister in litera, quo arguitur. In diuinis est sapientia ingenita, & etiam sapientia genita, & sapientia ingenita non est sapientia genita: ergo sunt duae sapientiae. Nam in consequente sapientia supponit essentialiter pro substantia diuina, & in antecedente, ubique supponit personaliter

¶ Secundo notandum: quod quando praedicato importanti principaliter idem, quod subiectum, uel eius partem, uel accidens eius, uel constituens ipsum, additur ablatiuus: ad ueritatem talis propositionis requiritur, quod ablatiuus importet idem, quod subjectum, uel partem eius, uel accidens eius, aut aliquid constituens ipsum, reddendo singula singulis. Vnde haec non est ue¬ ra: homo est animal albedine, uel lapide, uel deo. Illae autem sunt uerae: homo est animas animalitate: homo est rationalis anima: homo est albus albedine: deus est pater paternitate. Haec autem: deus est homo humanitate, est spiritualis modus: quia ibi denotatur, quod significatum principale praę edicati, scilicet homo: quod est natura humana sit unitum deo, & istud sic unitum importat ablatiuus humanitate, & ideo est uera. Veruntamen secundum mentem Ioann. clarius potest dici: quod ablatiuus adiunctus importat suum significatum esse principium, quo subiectum est tale, quale denominatur per praedicatum principale: & hoc formale, uelprincipiatiuum, siue efficiens: capiendo efficiens large. Sicut homo est albus albedine, denotatur, quod albedo sit principium formale, quo homo est albus, & hic paries est niger sumo, ueligne, denotatur, quod ignis, uel fumus sit principium efficiens, quo paries est denigra tus.

¶ Tertio notandum, quod dominus Cameracen. quaestio. xiij. primi art. iij. fere idem loquitur. Vnde praemissa quaedam dist. (ad mentem cuiusdam antiqui, & subtilis doc. dami Petri Pictauien. lid j. summae suae. c. xix. qu dicit. Nihil foret affirmandum, uel negandum in hac materia sine distinctione: ne quis coram sophisticis ridiculo exponatur) dicit: quod ille terminus sapientia per se sumptus est terminus essentialis: sed quandoque sumptus cum addito est personalis: ut sapientia genita. Et quando ponitur in ablatiuo casu, potest exponi dupliciter: uel per a, uel peristam praepositionem per..

¶ Et secundum hoc quatuor ponit propositiones ad mentem praefati doct.

¶ Prima. Ista propositio: pater est sapiens sapientia genita: siue per a, resoluatur, siue per per, falsa est. Patet: quia sicut pater non est a filio: nec per filium, qui est sapientia genita: sic non est sapiens ab ipso, uel per ipsum secundum beatum Augustinum.

¶ Secunda est. Ista propositio: pater est sapiens sapientia ingenita: si per a re¬ soluatur, falsa est: si per p,uera est. Patet quia ficut pater non est a seipso: nec ab essentia diuina proprie loquendo: sic non est sapiens a sapientia ingenita, quem est ipse, uel essentia diuina: sed tamen est sapiens per seipsum, & per essentiam diuinam.

¶ Tertia propositio. Ista pro positio: filius est sapiens sapientia genita: si per a resoluatur, falsa est: si per uera est. Patet: quia sicut filius non est a seipso: sic non est sapiens a seipso: sed a patre, a quo est: sed tamen est sapiens a seipso, & per ipsum: sicut filius agit perseipsum: licet non a se secundum HilaQuarta propositio. Ista propositio, filius est sapiens sapientia ingenita: siue per a resoluatur, siue per per, uera est, Patet: quia sicut filius est a patre, & perpatrem: sic est sapiens ab ipso, & per ipsum, qui est sapientia ingenita. Et sicut dictum est de filio: ita pariformiter diciposset de spiritusancto quoad istam propositionem.

¶ Si uero dicatur: quod secundum August. Idem est in deo sapere, & esse: ergo si filius est sapiens sapientia ingenita. sequitur, quod filius est sapientia ingenita: quod est falsum: quia si esset sapientia ingenita: non esset sapientia genita.

¶ Pro cuius intellectu notandum quarto: quod sicut ingenitum potest dupliciter accipi: sic etiam sapientia ingenita. Vno modo dicitur ingenitum omne, quod non est genitum, & sic essentia diuina est sapientia ingenita. Alio modo dicitur ingenitum, quod est non genitum, & est generans, & sic est proprietas soli patri conueniens, & non filio. Primo modo conceditur: quod filius est sapientia ingenita identice ad istum sensum: qudod filius est diuina essentia, siue sapientia, quae est ingenita: sed secundo modo filius non est sapientia ingenita: quia ingenitum hoc modo soli patri conuenit.

¶ Istis sic recitatis, & ex aliorum dictis comportatis, & extractis: ut & aliorum doct. in tentio non lateat. Respondendum est ad quaestionem secundum mentem doc. Et est pro arti. ij. conclu. i. Pater non est sapiens sapientia genita. Patet: quia cum sapies importat idem, quod subjectum prin¬ cipaliter, uel saltem constituens ipsum: quia sapientia, quae est essentia: sapientia aunt genita non importat illud, quod subiectum: nec constituens ipsum: quia sapientia genita non est pater, nec constituit patrem: sequitur ex notabili secundo, quod sit falsa.

¶ Secunda conclusio. Haec est concedenda: filius est sapiens sapientia ingenita: capiendo ingenitum negatiue, ut conuenit essentiae: secus si acciperetur, ut dicit proprietatem patris. Pater: quia filius est sapiens essentia: ergo sapientia ingenita. Sapientia enim ingenita constituit filium sicut essentia: cum sint idem omnibus modis.

¶ Tertia conclusio. Eilius est sapientia ingenita in abia tiuo casu. Patet: quia secundum Aug. idem est illi sapere, quod esse: sed filius sapit sapientia ingenita ex conclusione secunda: ergo est sapientia ingenita.

¶ Quantum ad articulum tertium est dubium. Quomodo illa conceditur. Pater dicit uerbo: & non illa: pater sapit uerbo.

¶ Pro solutione notandum post praedicta disxxvij. quaestione. iij. quod dicere aliquando accipitur pure essentialiter: & sic ualet tantum, quod intelligere: secundum quam acceptionem Ansel. in mono. dicit: quod pater, filius & spiritussanctus sunt unum dicens, sicut unum intelligens. Aliomodo pure notionaliter. Et sic dicere nihil aliud est, quam uerbum gignere, uel producere. Et sic secundum Rich. solus pater est dicens Tertio modo accipitur nec pure notionaliter, nec pureessentialiter: sed ut includit utrumque; scilicet in eius, quid nominis ponitur notionale, & essentiale. Sic dicere est notitia a se producta declarare omne declarabile. Hae acceptiones supra habitae sunt dist. xxvij. qeiij.

¶ Per hoc dicitur capiendo dicere primo modo, quaelibet persona dicit seipsa formaliter: & non dicit alia ablatiue: quia quaelibet persona declarat sua intellligentia.

¶ Secundo dicitur: capiendo dicere pure notionaliter: pr non dicit uerbo: sed dicit uerbum.

¶ Tertio dicitur: capiendo dicere tertio modo, pater dicit uerbo non formaliter, sed principiatiue id est producit uerbum, quo declaratur omne declarabile.

¶ Per hoc patet ad dubium: quomodo conceditur, pater dicit uerbo: illa autem nullo modo conceditur: pater sapit sapientia genita: quia sapit est purum essentiale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1