Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum pater et filius diligant se Spiritu Sancto
¶ Proarticulo primo, supponoea, quae dicta fuere dist. xii. q.ij. de amore mutuo, iocundo, feruenti, nexu &c. Quibus pro maiori eorundem intellectu hic primum additur: quod uoluntas diuina est concors, & mutua charitas, siue dilectio, & amor iocundus, & mutuus conmunis patri, & filio, & spirituisancto. Nec plus distinguitur ab essentia diuina communi tribus personis, quam essentia seipsa: sed sunt idem omnibus modis.
¶ Secundo, quod spiritus sanctus non magis est charitas, amor, uel dilectio patris, & filij, quam pater sit charitas, amor uel dilectio filij, & spiritussancti. Et hoc loquendo de uirtute sermonis & peor prie. Patet: quia unicus & penitus indistinctus est amor essentialis mutuus, iocundus, & infinitus: quo mutuo se dilitunt pater, & filius, & spiritussanctus. Nec est possibile ponere aliquem amorem, quo pater diligat filium aliquo modo distinctum ab amore communi trium per sonarum: secundum Augu. vj. de trini. Vnde praedicti termini charitas, amor, dilectio, proprie loquendo semper sunt termini essentiales: ut inquit. Cameraten. q.viij. ar. iij. Et si quandoque a sanctis, uel doctoribus capiantur personaliter: hoc non est secundum sermonis proprietatem: sed est secundum quandam appropriationem: sicut appropriatur patripotentia & filio sappientia &c. & tamen in diuinis non est aliqua potentia uel sapientia aliquo modo distincta a communi potentia uel sapientia trium personarum.
¶ Tertio, quod spiritussanctus potest dici nexus patris & filij. Ad istum sensum quod pater & filius producunt spititum sanctum: & non aliter.
¶ Quar¬ to quod sicut uerum est quod pater & filius semutuo diligendo producunt spiritumsanctum: ut patuit dis. xij. q.ij. sic etiam de uirture sermonis concedi posset, siusus haberet (ut ait Camer. ubi supra) quod pater, & filius mutuo se intelligendo producant spiritum sanctum. Patet: quia cum in deo penitus idem sit diligere, & intelligere &c. primum tamen est in usu apud sanctos: sed non secundum. Ad hoc ualent dicta in distin. ij. q. ij. dubio. iiij. cur una conceditur & non alia.
¶ Secundo notandum, quod sapere secundum conem usum sanctorum, semper per capitur pure essentialiter: hoc est, non significat, nec supponit nisi pro aliquo commui tribus. Diligere uero quam doque capitur notionaliter id est non pure essentialiter: licet etiam quandoque sumatur pure essentialiter: ut in locutionibus praemissis. Cum autem sumitur notiona liter: non est simpliciter idem, quod spirare. Tunc enim sicut pater, & filius diligunt se spiritusancto: ita spirarent se spiritussancto. Quandoque uero sumitur partim notionaliter, & partim essentia liter: ut scilicet nec est purum essentiale, nec purum notionale: sed est aequiualenter essentiale, & notionale: ex eo quod in suo quid nominis ponitur terminus essentialis, & terminus notionalis: ut diligere sit amore absoluto diligendo spirare spiritum sanctum tamquam amorem alicui impensum: & sic includit in se diligere essentiale: quod est omnibus modis essentia diuina, & similiter includit in se spirare. Primum est essentiale: secundum notionale.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio responsalis. Pater, & filius diligunt se spiritusancto: ut diligere dicit utrumque essentiale, notionale. Patet: quia ualet tantum. Pater & filius diligunt se amore absoluto: & essentiali. Et sic diligendo sese, producunt spiritum sanctum tanquam amorem utriusque uniscilicet impensum, & alij repensum. ad intellectum supra dis. xij. q.ij. habitum. Et est aliquo modo similis loquendi modus quo Ioan. dicit. Non diligamus uerbo neque; lingua: sed opere, & ueritate. i. Ioan. iij. Non tamen diligunt spiritusan¬ cto tanquam quodam amoris signo, quomodo singua, & opus signa sunt internae dilectionis: sed spiritusancto tanquam amore uero ab eis producto uni eorum impenso, & alteri repenso.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium. Quomodo in diuinis est aliquid, quod nec est purum notionale: nec purum essenriale: cum quicquid est in diuinis. quod non est formaliter persona: est essentia, uel relatio. Solutio. Illud, quod nec est purum essentiale, nec purum notionale. sed utrunque dicit: non est aliquod reale in diuinis: sed est terminus, uel signum significans ut runque. In cuius, scilicet diffinitione quid nominis, ponitur aliquid, quod praecise significat essentiale. icilicet commune tribus, & aliquod notionale. Plura alia quaere distin. xij. qua stio. ij. ut supra allegatum fuit pro clatiori dictorum intelligentia,
On this page