Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum perfectiones creaturarum in Deo contentae ab aeterno distinguantur inter se realiter et a divina essentia

unica. VTRVM perfectiones creaturarum in deo contentae ab aeterno distinguantur inter se realiter, & a diuina essentia.

¶ In ista distinctione doct. primum recitat opin. communem, tenen. item, quod perfectiones creaturarum conti¬ snentur in deo perfectionaliter, & eminenter: exemplariter & intelligibiliter, uirtualiter, & causaliter. Sed dictum hoc I a diuersis multipliciter exponitur. Vn¬I de dicunt quidam perfectiones creaturarum secundum quod continentur in deo perfectionaliter, & secundum esse intelligibile: non distinguuntur a diuina essentia: nec inter se: sed prout continentur uirtualiter in deo: distinguuntur inter se, & a deo secundum perfectionem contentam: sed secundum perfectionem dei continentis, non distinguuntur inter se, nec a deo.

¶ Isti pro se allegant illud Ioan.i Quod factum est in ipso uita erat. non autem uita creaturae: sed uita diuina, Item Exod. xxxiij. dicitur movsi petentipidere deum. Ego ostendam tibi omne bonum. sed ostendendo seipsum, non ostenderet sibi dicimdns omne bonum, nisi ipse esset omnis boni plenitudo. Item Dioni. in de diui. no. c. v. hoc nititur ostendere uarijs exemplis, & c. j. dicit. Deus est uitentium uita: substantiarum substantia: uitae omnis, ac substantiae initium, & causa. Ans. etiam uult, quod creatura in deo non est nisi creatrix essentia. Aug. etiam super Io homil. iij. & in de uerbis dumninsermo. iiij. dicit. Quae hic uaria quaeris: pse tibiunus omnia erit. Ratione etiam probant intentum: praesertim de esse intelligibili, siue cognito. Nam omnis entitas positiua non dependens ab anima est entitas realis. Esse repraesentatum est entitas positiua, & non dependetab anima: quia species repraesentaret etiam, si nulla anima esset: ergo esse re praesentatum est entitas realis, & non nisi deus: cum nihil reale a deo sit aeternum.

¶ Item quicquid necessitate naturali sequitur necessario entitatem realem: est entitas realis: sed ad formam repraesentantem necessitate naturalisequitur esse repraesentatum, & ad cognitionem esse cognitum: ergo. Plura alia solent adduci, quae tangit docto. in scripto.

¶ Sed illa opi. uidetur nimis extranea, & ad eam sequuntur multae abusiuae locutiones: uidelicet, quod esse creabile creaturae sit deus, & esse possibile creaturae sit idem realiter cum deo: & per consequens pos sibile esse creaturae esset necesse esse: similiter esse dealbabile corporis eent deus & esse damnabile daemonis esset deus Et breuiter de quolibet complexo ex infinitiuo esse, & passione: quod necessatio praedicatur de aliquo: uere diceretur esse deum. Probatur rationibus eorum: quia esse creabile: esse damnabile: est entitas positiua, sicut esse intelligibile, & non dependet ab anima: quia deus potest creare, & damnare si nulla anima esset: saltem deus non croat, uel damnat per actum alicuius animae: ergo est enti tas realis, & non creatura: quia ab aeternoest esse creabile &c. ergo deus. Similiter esse creabile: esse damnabile &c. necessitate naturali sequitur entitatem realem, scilicet deum creatiuum: deum dam natiuum. Necessario enim sequitur. Deus est creatiuus: ergo creatura est creabilis, & sic de alijs. Ideo modus illesoquendi aliis non placet. Quare alijaliter dicunt: secundum quos respondendum est ad quaestionem.

¶ Tres articuli erunt in quaestione illa. Primus quomodo perfectiones creaturarum con tiuentur in deo. Secundus, quomodo distinguuntur ab aeterno. Tertius, quaedam principia praeambula ponet pro argumentorum: solutione.

¶ Quantum ad articulum primum notandum: quod perfectio creaturae (saltem essentialis, & non partialis) non distinguitur a creatura. Posset hoc probari: quia cum quem libet creatura sit perfecta saltem in suo genere: secundum illud Gen. j. Vidit deus cuncta quae fecerat, & erant ualde bona. esset processus in infinitum: nisidaretur aliqua creatura, quae esset perfecta non per aliquid superadditum. Et qua ratione una eadem ratione quaelibet alia.

¶ Dicitur notanter essentialis, & non partialis: quia uirtus est perfectio hominis accidentalis, & forma substantialis est perfectio hominis essentialis, & tamen distinguitur ab homine.

¶ Ex illo sequitur: quod idem est dicere perfectionem creaturarum contineri in deo, & creaturam contineri in deo.

¶ Conclusio prima. Sicut non creaturae, ita nec creaturarum perfectiones continentur in deo formaliter, subiectiue, & essentialiter. Oppositum huius argueret multiplicitatem, & destrueret simplicitatem dei.

¶ Secunda conclusio. Creaturae, & earum perfectiones continentur in deo obiectiue uirtualiter, & eminenter. Patet terminis declaratis. Nam contine ri obiectiue in deo, est esse obiectum diuinae cognitionis: quod nihil aliud est, quam cognosci a deo. Sic lapis est in deo: non quod sit deus: sed quod cognoscitur a deo. Et ita si usitatum esset: concediposset, quod albedo in pariete esset, seu contineretur in oculo: quia uidetur ab oculo.

¶ Contineri in deo uirtualiter, est contineri in deo sicut effectus producibilis continetur in sua causa: quod est produci, uel posse produci a deo. Et sic lapis productus, uel producibilis a deo, cui repugnat esse deum: est uirtualiter in deo. Contineri in deo eminenter, est deum esse perfectiorem eo, quod continetur. Illo modo nihil, quod est formaliter. & subiectiue in deo: continetur in deo: sed tantum creaturae imperfectiores deo.

¶ Ex illo sequitur: quod nihil potest contineri in deo uirtualiter, uel eminenter: nisi id, quod non est deus: aliquod tamen contentum obiectiue in deo est deus: ut diuina essentia relationes, & personae.

¶ Ex illis sequitur conclusio tertia. Nihil quod continetur in deo uirtualiter, uel eminenter: est idem deo realiter. Patet: quia deus non est causa sui: nec se perfectior.

¶ Ex illo pa¬ ter, quid importat esse in, cum sancti dicunt omnia esse in deo: quia ualet tantum i. e. cognosci: uel esse producibile: uel esse imperfectius. Et ita saepius tantum ualet esse in, sicut esse ab. Et ita idem significatur pr illa tria apostoli: ex ipso, per ipsum, & in ipso sunt omnia id est ab eo: ut patet clare in textu dist. xxxv. & paesenti.

¶ Quantum ad articulum secundum quinque ponuntur conclusiones. Prima. Pet fectiones creaturarum nunquam fuerunt idem realiter cum deo. Patet ex praemissis. Nihil quod continetur uirtualiter, aut eminenter in deo: est idem deo: creaturae continentur &c. ergo Maior, & minor patent ex praecedenti art. Aliter probatur: quicquid potest esse non idem realiter cum aliquo: nunquam est idem realiter cum illo: quia impossibile est, quod aliquid fiat aliud a se: sed perfectiones creaturae extra productae non sunt idem realiter cum deo: ergo nunquam sunt idem realiter cum deo.

¶ Secunda conclusio. Perfectiones creaturarum non distinguebantur ab aeterno realiter a deo. Patet quia quod non est aliquid reale: a nullo distinguitur realiter: sed creaturae non fuerunt ab aeterno aliquid realiter: ergo.

¶ Tertia conclusio. Perfectiones creaturarum non distinguebantur realiter inter se ab aeterno. Patet: quia non fuerunt ab aeterno.

¶ Quarta conclusio. Perfectiones differentiarum creaturarum nunquam fuerunt idem in ter se realiter. Probatur: quia quaecunque pro quocunque instanti possunt distingui realiter: nunquam sunt idem realiter: sed perfectiones creiturarum quando producuntur extra a deo distinguuntur ealiter: ergo.

¶ Quinta conclusio, & responsalis ad quaestionem. Perfectiones creaturarum contentae in deo non distinguebantur ab aeterno realiter: nec a deo: nec inter se: nec unquam fuerunt idem realiter cum deo, nec inter se. Pater ex praemissis.

¶ Quantum ad articulum tertium notandum: quod esse capitur tripliciter. Vno modo syncathegorematice: ut est actus complexus uniens extrema. Alio modo cathegorematice, & hoc dupliciter. Primo mo¬ do ut significat esse existentiaed est rema ctualiter existentem. Alio modo ut significat esse possibile, ut scilicet conuertitur cum ente, cui non repugnat esse in rerum natura: licet sic non usitate accipitur.

¶ Item esse quandoque constriuitur cum genitiuo ut esse creaturae, & sic capitur semper cathegorematice pro esse existe re, uel possibile, idest quod potest esse. uque construitur cum accusatiuo sequente, & tunc requirit actum prosupposito, quae si non ponitur subintelligitur, ut esse animal: subintelligitur al quiad esse animali homo uel asinus. Et si ponitur respectu modi uerum, possibile, necessarium &c. propositio erit distinguem da secundum compositionem, & diuisionem. In sensu composito est semper pars dicti: quod accipitur materialiter. Et est uniformiter dicendum, ac si esset uerbum adiectiuum: ut si dicerem Ioannem esse a nimal est necessarium. Simili ter dicendum sicut de illa: hominem uiuere est necessarium: si tamen eiadditur accusatiuus adiectiualis, & propositio accipitur in sensu diuiso: tunc esse habet se ut determinabile, & adiectiuum ut determinatio: ut esse album potest esse homo: tunc ad ueritatem eius requiritur idem, quod ad ueritatem illius: existens albu. potest esse homo. Item quando aliquid esse a, sequitur aliud praedicatum mediante est: tunc aliquid esse a capitur materialiter: ut Petrum esse hominem est deus. ualet haec propositio aliquid est homo: est deus. Secus si non praecedit accusatiuus: quia tunc esse non potest esse pars dicti: nec unit extrema: ergo dicit esse existere, uel possibile.

¶ Ex quo patet, quod in ista esse repraeentatum creaturae est idem cum deo. Iy esse dicit esse exiffere. Et quia additur adiectiuum, scilicet repraesentatum ipsum determinans: ad eius ueritatem requiritur ueritas harum trium secundum doctor. dist. v. q. i scilicet esse creaturae est repraesenta tum: esse creaturae est idem cum deo, & reprae sentatum est idem cum deo. Et quia illa est falsa, esse creaturae est idem cum deo: illa erit falsa. Esse repraesentatum est idem cum deo ab aeterno: tum quia non fuit ab aeterno, & ita non fuit deus abaeter no:tum quia esse existere creaturae, uel est creatura ipsa: uel aliquid in creatura: & neutrum illorum est deus

¶ Patet etiam quod esse repraesentatum, & re praesentatum, similiter esse cognitum, & cognitum idem sunt. Nec esse intelligibile est aliud quam res intelligibilis: neque per hoc, quod res intelligitur rei aliquod esse diminutum acquiritur: sicut nec colori in pariete per hoc, quod ab oculo uidetur. Sicut ergo adhoc, quod cognitio est uel cognoscens, aut repraesentans non sequitur, quod repraesentatum est, uel cognitum: ita nec sequitur, quod esse cognitum est: neque esse cognitum conuenit creaturae ab aeterno: licet creatura cognoscatur ab aeterno. Et si dicitur esse cognitum ab aeterno, uel est aliquid, uel nihil. Si aliquid, & non creatura, quae non est ab aeterno: ergo deus. Si nihil: ergo deus nihil aliud a se intelligit ab aeterno. Dicitur, quod argumentum nihil ualet: quia arguo a simili: deus ab aeterno cognouit creaturam secundum esse proprium ab aeterno est aliquid, uel nihil. Si aliquid, & nihil nisi deus est ab aeterno: ergo creatura secundum esse proprium est deus. Sinihil: ergo ab aeternonihil a se cognouit deus. Vnde ad argumentum dicitur, quod esse cognitum ab aeterno, nec est aliquid, nec est nihil. Nec illa diuisio est immediata: quia non existens: ut Adam, uel Antichristus nec est aliquid, nec est nihil: quia nili il sequens copulam includit negationem infinitantem. Nunc autem de termino non supponente negatur tam terminus finitus, quam eius infinitus: sed esse cognitum nihil est ab aeterno id est non est aliquid ab eterno. Et cum infertur: ergo deus nifila se intellexit ab aeterno. Non sequitur: quia ibi nihil ampliatur. Et ualet, nihil quod est, uel erit, uel potest esse, uel imaginari, intellexit. Non ergo sequitur. Intellectum nihil est. eigo nihil est intellectum; quia arguitur a non amplo ad amplum negatiue, siue cum distributione ampli, quae consequentia non ualet de forma. Et illa solutio est faciior, quam soluere per distinctionem hu¬ us termini nihil; quomodo auctor ponit, quia sicut uerba sonant, illa non est uera. Angelus ab aeterno fuit nihil; quia ualet tamen, ab aeterno fuit ens, quod non fuit ens. Item est affirmatiua, cuius praedicatum scilicet nihil non supponit; sed auctor per eam intelligit negatiuam scilicet illam, Angelus ab aeterno nihil fuit id est non fuit aliquid ab aeterno, & ista est uera.

¶ Item notandum: quod sancti saepe loquuntur me tapiorice: quaelocutiones non sunt intelligendae secundum proprietatem uerborum, ut cum deus dicitur uitis, agnus, seo, lapis &c. secundum Aug. sic etiam Ansel. cum dicit. Creatura in deo est creatrix essentia: capit creaturam in deo pro causa productiua creaturae, & ista est essentia creatrix omnium: sic deua est uita uiuentium: omnis boni plenitudo, omnia in omnibus causaliter. Et his patet multorum argumentorum solutio, & multarum auctoritatum pia, & catholica expositio.

¶ Per hoc ad auctoritates, quas opi. illa pro se adducit, quarum aliquae tactae sunt dist. praecedenti. q.ult. & nunc aliquae habentur in doct. Ad auctoritatem Ioan. j. dicitur. Quod factum est in ipso uita erat id est causa productiua, & cognitiua rei factae adextra: est in deo intransitiue, & est diuina essentia. Ista ergo scientia dei, qua nouit omne producibile productum, & est essentia diuina est uita dei.

¶ Itaque quae facta sunt, non uiuunt formaliter in deo: sed sunt in dei cognitione, & recipiunt uitam esfectiue a deo. Hoc probat doct. multis auctoritatibus.

¶ Sic omnia sunt in deo intelligibiliter. idest cognita a deo, siue producibilia ab eo. Item quae hic uarie quaeris: ipse tibi omnia erit. uerum est causaliter: quia est causa omnium, & continet eminenter perfectiones omnium. Item ostendam tibi omne bonum id est causam omnis boni: uel largitorem omnis boni: effectorem omnis boni. Item ego ero onia, quaecunque ab hominibus honeste desiderantur. i sine menihil habet homo. Ame est omnebonum effectiue, & causaliter.

¶ item unitiue omnia continentur in deo: quia deus esprincipium effectiuum onium, aut sua perfectio¬ eminenter transcendit perfectiones omnium. Item numeri sunt in monade non realiter: sed ut in principio omnis numeri. Monas enim id est unum, est principium omnis numeri. Item creaturae sunt in deo non realiter, nec essentialiter: sed causaliter, intelligibiliter, & cognitiue.

¶ Item sineae uniuntur in centro non realiter: sed quia centrum est terminus, uel principium eatum.

¶ Item deus est uita uiuentium causaliter, & effectiue.

¶ Ad Ansel. dicitur quod ipse, & ceteri sancti saepe loquuntur metaphorice. Non sine causa: unde cum inquit. Creatura in deo est creatrix essentia: illa de rigore est falsa: sed hoc complexum, creatura in deo, ualet causa productiua creature, quae est in deo: est creatrix essentia. Vtuntur autem sancti huiusmodi meta phorica locutione, ut homines quandoque ad dei laudem alliciant: utque in nullo alio a deo quaerant delectationem, consolationem, & auxilium, quod solus est causa fontalis omnium delectabilium, utilium, a quo omnia sunt expectanda; quando ipse immediate (& nullo alio si placet concurrente) omnia potest, quae defidem rari honeste ualent tribuere. Ideo dicit ubi supra Aug. In creatura deest, quod laudamus: in creatore nihil deesse potest; laudent ergo creatorem: totum ibi est (scilicet causaliter) quod ex partibus singulis inuenitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1