Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO XXXVI. QVITde scientia dei in genere quoad se. Nunc de eadem conparatiue ad scita. Et primo ut res scitas in se continet obiectiue. Secundo ut eas sinhabitat sanctificatiue distin. sequenti.
¶ Conclusio prima textus haec est. Licet omnia sint in deicognitione: non tamen conceditur omnia esse in dei essentia: ne creaturae intelligantur esse eiusdem essentiae, cum deo.
¶ Vbi nota, quod omnia dicuntur esse in deo obiectiue uirtualiter, & eminenter. Obiectiue: quia sunt obiecta cognita. Virtualiter: quia sunt effectus producti. Eminenter: quia sunt minus perfecti.
On this page