Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum esse ubique et in omnibus rebus per essentiam, praesentiam, potentiam, sit proprium soli Deo

unica. VTRVM esse ubique; & in omnibus rebus per essentiam, praeea sentiam, potentiam, sit proprium soli deo.

¶ Prout consuetum est tres erunt quaestionis articuli. Quoad primum, notandum, quod conclusioest certa apud theologos scilicet quod proprium est soli deo esse in omnibus rebus existentibus, & possibilibus, si, ponantur per essentiam, praesentiam, & potentiam. Sed est una difficultas specialis: an ex hoc, quod deus est in omnibus rebus per potentiam (ita scilicet quod est causimmediata oim rerum) sequatur igsum ubique esse per essentiam.

¶ Secundo notandum: quod magister ex sanctorum auctoritatibus colligit triplicem dei in creaturis existentiam: qudam est gnalis: alia specialis: tertia singularis. Generali inexistentia omnes creaturas conseruat. Speciali assistentia animas sanctas inhabitat. Singulari praesentia naturam humanam assumens in unitatem suppositi sibi copulat: de ista aunt in iij. lib dicendum erit. De secunda uero dictum est. supra dis. xix. Deprima modo erit sermo.

¶ Tertio notandum, quod unum inesse alteri tripliciter con pr tingit: per potentiam scilicet psentiam, & essentiam. Per potentiam res inest alteri, quam habet suae subiectam potentiae: quo modo et in corporalibus aliquid inesse potest alteri: ab eo tamen localiter distanti: sicut: sol per potentiam suam in istis inferioribus, & rex in regni sui terris, & hominibus. Qui tamen modus loquendi apud philosophos non satis est usitatus. Per psentiam aliquid dicitur esse in alio dupliciter. Vno modo per praesentiam cognitionis: quod scilicet st ufficienter praesens, ut cognoscat aliad, uel cognoscatur ab alio: quo modo obiectum dicitur esse in potentia cognitiua: quando actualiter cognoscitur, licet ab eorealiter distet. Secundo per praesntiam indistantiae: quand scilicet unum non distatlocaliter ab alio. Et isto modo locus dicitur esse in locato, & econuerso locatum in loto. Qui modus loquendi satis usitatus est apud philosophos, quantum ad loca tum illo modo esse in loco: licet non econuerso sit ita frequentatus. Vnde non nunquam terminus in aliquis secundum suum generale quid nominis conuentens equaliter multis: tamen usitatius attribuitur aliquibus ex illis, quam alijs. Sicut animal, uel esse animal, quamuis aequaliter conuenit rationalibus, & brutis: tamen secundum conmuniorem modum loquendi ( maxime plebis) plus attribuitur brutis, quam hominibus, & ita in multis alijs. Sic etiam in proposito.

¶ Sed esse in alio per essentiam est esse in aliquo, & non ab eo, neque aliquo sibi intrinseco distare, quinsit ubicunque est ipsum: aut aliquid ipsis. Et illo modo forma dicitur esse in materia per essentiam: quia ubicumque est materia, uel pars materiae: ibi est forma. Illo modo locatum non est in loco: nec econuerso: cum locatum secundum aliquid sui distat ab aliquo ipsius loci, & econuerso: ut satis patet.

¶ Veruntamen peressentiam quandoque ualet tamen id est per se, Quo modo dicimus: quod homo per essentiam est animal, & rationalis: quia haec est necessaria, & per se: homo est animal uel etiam ualet tantum i. est immediate: quo anima dicitur per essentiam disciplina bilis: quia essentia eius est illud, cui immediate conuenit esse disciplinabile: illis tamen modis non capitur in propositosed modo praeexposito.

¶ Supponitur etiam ex textu: quod aliquid tripliciter contingit esse in loco scilicet commensuratiue siue circumscriptiue: cuius scilicet partes conmensuratur partibus loci: quo modo cor pus quantitatiue est in loco. Secundo modo terminatiue, siue diffinitiue: quid scilicet est realiter ubi est locus: non natum simul esse alibi indifferenter: siue quod sic certo loco terminatur, quod existens in illo, non simulaptum natum esse in alioloco distanti ab illo. Dicitur notanter aptum natum: quia etsi corpus, uel spiritus per potentiam dei possit replicari in diuersis locis: ut corpus Christi in sacra mento: hoc tamen non est secundum propriam aptitudinem: quia potentia supernaturalis non confert aptitudinem in natura. Hoc modo spiritus angelici, & animae rationales sunt inloco. Et iste modus est superior ad primum. Tertio modo repletiue: quod: selicet realiter sit in certo locoper instantiam: non tamen terminatur illo loco: quinsimulsit in oni alio loco: etiam secundum propriam naturam. Quod altero primorum duorum modorum est in loco, dicitur locale, & secundum locunmutabile: sed non quod est in loco tertio modo.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Deus est in omnibus rebus per potentiam. Probatur conclusio: quia deus est causa omnium, ut nunc supponitur: ergo est in omniba potentialiter. Tenet consequentia: quia hoc est esse in alio per potentiam: posse producere, uelconseruare, siue agere in aliud, ut patet ex notabili tertio.

¶ Secunda conclusio. Deus est in omnibus per praesentiam, utroque modo praeexpo sito. Patet: nam ipse distincte noscit omnia, ut supra dictum est. dist. xxxv. Etiam a nullo distat. Quod probatur ratione. Aug. in litera: uel. n.m nulli rei praesens est illo modo, uel alicui, & alicui nontuel omnibus. Non primum: quia nulla res existens est dabilis, quam nusquam est, & ab omni alia re distet. Nec secundum: quia sialicui rei praesens est & non alteri: quaeritur, an sit finitus ad illam: uel non. Non primum: cum sit illimitatus, & infinitus: & ita non determinabilis ad quamcumque; rem. Si secundum, ergo potest esse etiam alteri existenti praesens cui modo non est praesens, & tunc posset mutari de loco ad locum: quod est impossibile.

¶ Tertia conclusio. Deus est ubique, & in omnibus per suam essentiam. Probatur: quia sic omnibus est praesens, quod a nullo distat ut dictum est: prperquod dicitur Hier. xxiij. Celum, & terram ego impleo. Est etiam illa conclusio fide credita: ut multis auctoritatibus deducit magister.

¶ Quarta conclusio. Deus est in omniloco repletiue, non localiter, nec diffinitiue, uel conmensuratiue, aut mobiliter. Patet: quia nullo loco abesse potest: nec aliquo terminati, uel circunscribi, & per consequens est in loco repletiue, & non socaliter: neque mobiliter: quod nio moueri potest ad locum, uel de loco: alicui loco desse potest.

¶ V rum licet conclusio certa sit ex fide apud theologos scilicet quod deus est ubique, ut habetur ex pe. Quo ibo a spiritu tuo. sunt tamen inter caeteras hae duae difficultates d artic. tertio. Prima, an ex hoc, quod deus est in omnibus rebus per potentiam: ita scilicet quod est causa immediata omnium rerum, sequitur ipsum esse ubique per essentiam. Et dicunt aliqui, quod sic: ut habet sanctus Tho. par. j. q. ix. art. iij. Quiinter caetera ait, quod est in omnibus per essentiam. inquantum adest omnibus, ut causa essendi: quia probant auct philo. quia oporter mouens, & motum esse simul.vij. PhySed illud non ui uerum: nam non opos ter uniuersaliter omne mouens esse simul cum motu: nec in agentibus corporalibus: nec agentibuper intellectum, & uoluntatum. Probat. n. Ockam dist. praesenti, quod sol immediate causat lumen in istis inferioribus: & etiam Sco. Similiter de agentu per intellectum uidetur latis manifestum: Si enim uelle meum esset rem producere: tunc sicut manens Tubingae possum rem aliquam uelle esse Stugardiae: ita possem eam producere. Et ita dato, quod deus non esset praesens per essentiam esfectui: sed quod esset in uno loco determinato in caelo: adhuc posset in omnia inferius producere, & conseruare sicut modo.

¶ Ad philosophum uero. vij. sliv. dicitur, quod loquitur de agente phasico: quiad agit per qualitates actiuas, & pasimas: & quod agit per contactum productiuum effectus eiusdem rationis in termino, & medio. Et de illo amplius patebit in secundo.

¶ Hinc doctor ponit illam conclusionem. Non ideo praecise deus est in omnibus per essentiam: quia est causa omnium: sic intelligendo, quod sit consequentia formalis: hoc agit in hoc: ergo hoc est in hoc, uel est praesens huic.

¶ Secunda difficultas. An illud sit proprium deo. Pro illo notandum, quod esse in omnibus rebus creatis alijsa se, per potentiam, praesentiam & essentiam, dupliciter intelligitur alicui comperere. Vno modo simpliciter, ut uerba sonant: quia scilicet ipsum certo casu posito, uel percertam potentiam: est in omnibus &c. uel quia esse in omnibus existentibus &c. necessario sequitur ad suum esse: ita quod repugnat ipsum esse, & non esse in omnibus existentibus. Et econuerso, repugnat aliquid esse, in quoipsum non est

¶ Quo praemisso est conclusio ista prima. Esse in omnibus creatis per potentiam, praesentiam, & essentiam primo modo non est proprium deo. Probatur: quia hoc per potentiam diuinam potest alicui creaturae communicari. Nihil. nimplicat aliquam intelligentiam concurrere ad productionem, & conseruationem omnium creatorum, quibus coassistit: & solum talia esse: quo posito erit in omnibus creatis existentibus per potentiam &c.

¶ Item deus posset replicare corpus ad diuersa ubi: & sicut ad diuersa ita ad omnia: ut diffuse ostendit in lect. xlvi. in expositione canonis,

¶ Praeterea si nihil esset in mundo nifissolus homo: tuc eius anima est ubi queOmnia denique sunt sibi subiecta puta partes corporis: est etiam intime praesens. corpori.

¶ Secunda conclusio Esse in omnibus creatis per potentiam, essentiam, & praesentiam secundo modo intelligendo, solidaeum est proprium. Patet manifeste: quia nulla creatura necessario in omnibus aliis a se, & hoc modo locuti sunt sanctus Ambr. in litera, & alij sancti cum esse in omnibus modo dicto soli deo appropriant. Sic etiam potest saluari dictum sancti Tho, cum pat.¬ j. q.viij. art iiij. dicit. Esse ubique primo & per se proprium soli deo. Tertio dubitatur contra conclusionem secundam secundae difficultatis: quod conuenitali cuiper essentiam, conuenit sibi necessario, & semper: sed esse in omnibus non conuenit deo necessario & semper: quia non ante mundi constitutionem.

¶ Item si sic, deus esset in loco. Consequens falsum: quia sicut se habet informabile qualitate ad id, quod habet qualitatem: ita se habet esse in loco ad id, quod habet locum: sed quod est informatum qua litate, necessario est alterabile secundum illam qualitatem: ergo quod est in loco¬ necessario est mobile secundum locum. deus autem secundum locum mobili non est: ergo. Quod etiam non sit preprium deo probatur: quia conuenit unuersali: uniuersale enim est ubique per essentiam, & per consequens etiam per potentiam eo modo, quo habet potentiam.

¶ Ad illa dicitur. Ad primum, quod esse in omnibus per essentiam non capitur proesse in omnibus necessario, & semter non enim deus est in illis, quae non sunt: & ita ante mundi constitutionem in nulla creaturafuit: sed capitur ut dictum est.

¶ Ad secundum patet: quomodo est in loco non mutabiliter, nec similitudo de qualitate adducta est conueniens: ciillud, quod habet qualitatem, recipit in se inhaesiue formam accidentalem a se distinctam, per cuius receptionem alteratur. Quod uero est in loco, nihil inse recipit: & si potest non moueri: a loco ipso manente (sicut in proposito) non oportet ipsum esse mobile secundum locum: nihilautem recipiens in se qualitatem potest non perdere eam: cum omnia distincta deus potest separare.

¶ Ad tertium dicitur: quod uniuersale non est ubique: nec hoc intedit philosophus: sed uult. quod de commum, quod est uniuersale praedicatur esse ubicunque praedicatur de singulari contento sub ipso: quia ubicunque est singularis humo, ibi est hoo: non tamen oportet, quod hoc com munc homo sit ubique &

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1