Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sit possibile aliquem praedestinatum damnari et praescitum salvari

QVAESTIO III. VTRVM sit possibile aliquem praedestinatum damnari, & praescitum saluari.

¶ Circa istam conclusionem primo uidendum est de re: secundo de logica.

¶ Circa primum notandum primo, circa illum terminum prae destinatio, quod praedestinatio (ut dicit magister dist. xxxv. & etiam. xl. )est praecognitio dei de saluandis, & bonis gratiae, quibus hic liberantur, & in futuro coronabuntur. Ex quo patet; quod praedestinatio est quasi species prouidentiae. Nam prouidentia dei est onium gubernandorum, praedestinatio solum respectu bea¬ tificabilium. Ista est respectum cuiuslibet: finis tam naturalis, quam supernaturalis: illa tamen respectu finis ultimi supernaturalis. Solet aut praedestinatio sic describi. Est praeordinatio alicuius creaturae rationalis ad gratiam in praesenti, & gloriam in futuro. Ex quo sequitur quod praedestinatio non est aliquod imaginabile in deo distinctum quocunque a deo: ita quod non est aliquis actus secudus adueniens deitati: sed importat deum, quo e daturus alicui uitam aeternam, & ita iportat deum, quam dabit alicui uita aeternam, & connotat uitam aeternam, quad dabit alicui. Et quia uita aeterna non dabitur alicui in patria nisi ei, cui confertur gratia in uia: ideo coniter dicitur: quod etiam connotat gratiae collationem in praesenti: licet forte hoc non sit de per se ratione praedestinationis. Si enim per possibile, uel impossibile, deus alicui conferret uitam aeternam sine gratia: ille nihilominus esset praedestina tus: licet non esset accepturus gratiam in uia.

¶ Secundo patet: quod praedestinatio ex parte dei est aeterna. Patet: quia quicquid est deus, uel in deo est aeternum. Quantum tamen ad illud, quod importat scilice uitam aeternaliter, uel collationem gratiae: posset dici temporalis. Non tamen simpliciter: quia non supponit pro crea tura: sed pro deo: & connotat creaturam sicut in similidici potest de Iy creator. Simpliciter ergo praedestinatio debet diciaterna: effectus uero eius temporalis: est enim effectus praedestinationis uita aeterna, & hic est principalis, ex ois dispositio, qua aliquis redditur uita aeterna dignus. Ex quo habetur: quod nihilpotens stare cum peccato mortali, includitur sub effectu praedestinationis: alioqu damnatus consequi posset aliquem praedestinationis effectum manens in statu damnationis. Ex quo sequitur: quod licet quicquid existens in homine, & ordinans ipsum ad uitam (tanquam illud quoposito talis est dignus uita aeterna) com praehendatur sub effectu praedestinationis: non tamen omne quocunque modo ordinans scilicet disponendo, impedimentum remouendo: cuiusmodi est praeparatio ad gratiam. Patet: quia quicquid disponens ad gratiam praecedit gratiam, & est conmune existenti in peccato mortali, siue digno paena aeterna, & digno uita aeterna. nihil tale compraehenditur sub praedestinationis effectu.

¶ Secundo notandum. quod praescientia dei dupliciter capitur. Vno modo coniter, pro praecegnitione diuina, respectu cuiuslibet futuri, siue boni, siue mali, ut dicit magister dist. xxxv. Et illo modo electi etiam sunt praesciti. Hoc enim modo est genus ad praedestinationem. Alio modo capitur magis stricte pro praecognitione. sola, quam habet deus de damnatione reproborum. Et hoc modo re spectu eiusdem est praescientia, & reprobatio: licet reprobatio aliquid addit, scilicet reprobationem penae aeternae. Est enim reprobatio praescientia culpae, & praeparatio paenae; ut dicit magister. Vel est ordinatio alicuius creaturae ad penam aeternam, & haec pena aeterna est effectus reprobationis, non autem culpa, per quam reprobatus meretur aeternaliter puniti. eo quod culpae (deus reprobans) non est auctor. sed solum praecognitor: ut clare ostendit magister in textu dist. xl.

¶ Caetera de praedestinatione dicta possunt etiam applicari hic de praescientia.

¶ Tertio notandum, quod cicinens Camerac. q. xij. ar. i. sic disfinit praedestinationem, & redit in idem cum prius dictis. Praedestinatio est diuinum propositum dandi uitam aeternam. Reprobatio uero per oppositum: est diuinum propositum non dandi uitam aeternam. Concordat Gre. distinpraesenti. quaest. i. arti. j.

¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Quaelibet rationalis creatura a deo fuit aeternaliter praedestinata, uel reprobata. Probatur: deus ab aeternodisposuit dare cui libet creaturae rationali, uel gloriam aeternam, uel non dare. Et haec conclusioest determinatio August. lib. de praedestinat. contra pelagianos.

¶ Secunda conclusio. Quicunque est praedestinatus contingenter est praedestinatus, & ita potuit non praedestinati, & per consequens potest damnari, & potest non saluari. Tum quia saluatio eius dependet a uoluntate diuina contingenter causante, in cuius potestate est cuicunque uitam aeternam conferre, uel non conferre. Tum quia nulli adulto confertur uita aeterna, nisi propter aliquod eius meritum. Omne autem meritum est in potestate merentis quantum ad rationem operis, etsi non meriti: potest ergo non operari, & per consequens non saluari: sic praescitus potest non demereri, & ita non damnari.

¶ Conclusio tertia. Quaelibet creatura rationalis a deo praedestinata potest damnari, & quaem libet reprobata potest saluari. Patet quia cuicunque deus dabit gratiam. & finaliter gloriam libere dabit; per consequens posset non dare; ergo talis potest non saluari.

¶ Quarta conclusioQuaelibet creatura rationalis a deo praedestinata potest non esse, & nunquam esse praedestinata: sed aeternaliter reprobata. Et similiter quaelibet reprobata potest nunquam fuisse reprobata: sed aeternaliter predestinata.

¶ Ex his primo sequitur, quod licet ista propositio de praeterito sit uera. Iste fuit praedestinatus. tamen non est necessatia: immo haec est possibilis: iste, qui fuit praedestinatus nunquam fuit praedestinatus. Et ita dicipotest de reprobato. Et totum patet ex dictis &c.

¶ Secundo sequitur responsio ad istum articulum, quod licet praedestinatio dei sit necessaria, tamen deus non necessario, uel ineuitabiliter: sed contingenter est praedestinatio, & ita dici potest de reprobatione.

¶ Prima pars patet: quia praedestinatio dei est ipsa dei essentia: quae est necessaria. unde isti termini praedestinatio, & reprobatio proeodem supponunt, & idem omnino inmportant in deo: licet non in creatura, quam connotant.

¶ Secunda pars pater, quia sicut deus contingenter aliquem pdestinat: ita respectu cuiuslibet contingenter est pdestinatio, & potest nunquam fuisse praedestinatio.

¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur contra conclusionem. Omne immutabile est necessarium: praedestinatio diuina est immutabilis: ergo necessaria, & ita necessario praedestinat. Solutio. Immutabile est duplex: reale, & complexionale. Reale est ne¬ cessarium. Complexionale est, quod non potest mutari de ueritate in talsitatem, uel econuerso: ita quod aliquando fuerit uerum, & postea fiat falsum, uel econuerso. Et tale immutabile non est necessarium: quia licet aliquod tale uerum non possit mutari de ueritate in falsitatem: potuit tamen nunquam fuisse, uel esse uerum, & ideo non necessarium: sicut hoc complexum, deus scit; quod Petrus saluabitur: uel sciuit, quod Petrus saluabitur: non potest mutari &c. potuit tamen nunquam fuisse uerum: sic de illa: deus praedestinauit Petrum.

¶ Sed ad haec aliquis diceret: hoc solo priuatur deus ingenita facere, quae genita sunt. vj. Et hic. sed si Petrus est praedestinatus transiuit in praeteritum, & per consequens Petrus non potest non praedestinatus fuisse.

¶ Soluit Scot. Replicaprocedit ex falsa imaginatione, scilicet quod aliquid sit praeteritum in deorimaginamur enim actum diuine uoluntatis quasi praeteritum, & non aeternum. Et ideo difficile intelligimus contingentiam actus uoluntatis diuinae: quasiiam positi absolure a uoluntate inmutabili. Si. n. deus per impossibile adhuc deliberatet: utrum uellet petrum saluare, an damna re, & nedum se determinasset ad alteram partem (sicut apparet in actu uoluntatis nostrae) bene possemus intelligere, quod contingenter praedestinaret: sed ita non est. Ideo difficulter intelligimus, quando ex nostro modo cognoscendi assurgere uolumus ad diuina, & similiter imaginari sicut de nobis. Et perhoc dicitur, quod praedestinatio non transit in praeteritum: quia est in nunc aeternitatis, quod coexistit praeteritis simul, & futuris: unde sic intelligendum est de diuina uolitione respectu huius obiecti, ac si per impossibile primo inciperet uelle. Et ita libere uult deus in nunc aeternitatis, quod uult, quasi ad nihil esset sua uoluntas determinata, & ideo idem est deum praedestinasse, praedestinare, & praedestinaturum esse, & ita contingens unum sicut reliquum. Haec est sententia Sco. distin. praesenti.

¶ Sed contra. Non solum praeteritum potest non esse praeteritum: sed quod nunc ponitur in esse: eoipso quod nunc est non potest mutari ad non esse: ideo primus modus respondendi est planior

¶ Pro articulo secundo principali uidendum est quantum ad logican: de quo & distinctione praesenti in fine patuit. Vnde dicendum, quod licet illa propositio, praedestinatus pot est damnari, non sit distinguenda: tamen illa modalis prae destinatum damuari est possibile: potest distingui ecundum compositionem, & diuisionem: licet de rigore logicae illa sit diuisa, in qua modus diuidit inter partes dicti determinans compulam, illa uero composita, in qua modus est alterum extremum. In praesenti materia affirmatiue compositae falsae sunt, & diuisae uerae. Opposito modo in negatiuis: sic numerus praedestinatorum potest mutari, augeri, & minui: licet illa sit impossibilis: numerus praedestinatorum potest mutati, augeri, & minui: licet illa sit impossibilis: numerus praedestinatorum est actus, mutatus, uel imminutus: quia ersi mutatio est possibilis, non tantum successio. Illa uero: possibile est numerum praedestinatorum augeri: secundum compositionem falsa est: secundum diuisionem uera: quia sic nihil aliud importat, nisi quod praeter illos, qui sunt praedestinati, possit aliquis saluari: tamen hoc ipso quod ponitur saluari: concedendum est, quod fuit ab aeterno de numero praedestinatorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1